LIV
Charte de Louis le Débonnaire en faveur de quelques juifs de la Septimanie '.
IN nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus divina repropitiante clementia imperator augustus.
Licet apostolica lectio maxime domesticis fidei nos bonum operare commoneat, céleris quoque omnibus idem facere benivola devotione non prohibet, sed potius ut respectu divinae misericordiae propensus exaquamur hortatur. Proinde comperiat omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque tam praesentium quam futurorum solertia, quia dilectus frater noster Hugo venerabilis abba & sacri palatii nostri summus notarius quosdam Hebraeos, Gaudiocum videlicet & Jacobum atque Vivacium filios suos, in nostram introduxit praesentiam eorumque querimonias tam suis quam illorum relatione didicimus. Suggesserunt itaque culminis nostri clementiae, qualiter quibusdam adversitatibus, imo depraedationibus quorumdam malivolorum praeceptum auctoritatis nostrae, quod eis olim super rébus quibusdam quae dicuntur Valerianis sive Bagnilis ex progenitorura suorum possessione sibi jure competentibus feceramus, per quam eas quiète possidere valuissent, amiserint; suppliciter nostram expetentes mansuetudinem, ut eis memoratam auctoritatis nostrae praeceptionem denuo rescribi sibique tribui juberemus, per quam memoratas res quieto ordine absque cujuspiam contradictione aut inquietudine in posterum observarevalerent.
Quorum petitionibus ob divinum amorem libenter aurem accomodantes, hos nostros impériales apices eis fieri ac dari decrevimus, per quos praecipimus atque jubemus, ut memorati Hebraei eorumque pos-
' Archives de l'abbaye de la Grasse.
teritas memoratas res cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, id est cum domibus ceterisque aedificiis, terris cultis & incultis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, exitibus, egressibus & regressibus, absque cujuslibet contrarietate aut detentione sive minoratione per hanc nostram auctoritatem teneant, possideant. Et quidquid de eis jure proprietario ordinare, disponere aut facere vendendo, donando vel commutando voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem, neque quispiam eis de saepedictis rébus ullam calumniam aut inquietudinem generare audeat, sed liceat
secure atque quiète Et ut haec auctori-
tas confirmationis nostrae inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, more nostro eam subterscribere & de bulla nostra jussimus assignari.
Dataoctavokalendas martii,annoChristo propitio vicesimo sexto imperii domini Ludovici piissimi augusti, indictione secunda, Actum Francofurd palatio regio, in Dei nomine féliciter. Amen.
Donation du comte Sunifred à V église d'UrgeV,
IN Dei omnipotentis nomine & Salvatorîs nostri Jhesu Christi, temporibus dompni & piissimi imperatoris nostri Hludovici, Ego Suniefredus umillimus & pusillus omnium serviencium Deo, ob Domini amore & helemosina jamdicli piissimi augusti & clementissimi piissime & clementissime gubernans imperium, ab illo accepta potestate qualem in hoc habere videor, propter illum & refrigerium animae meae do & concedo ad domum vocitatam domnae meae semper virginis Mariae sedis Orgellitanae, quae antiquitus a fidelibus constructa & ab infidelibus destructa atque a parentibus nostris temporibus domni & piissimi Karoli imperatoris restaurata esse a mul-
• Cartulaire de révêché d'Urgel. — Baluze, Armoires, t. 117, p. 363.
An
col. 76
An
3 janvier.
An
PREUVES DE L'HISTOIRE DE LANGUEDOC
tis scientibus non est ambiguum, modiata i ex terra arabile, que ex mortuorum terra sub nostro beneficio ad vivencium ministres ecclesiarum & Deo militantes atque degentes sub ipsius regimine sedis ad illius obsequium & honorem voiumus esse mansurum; que modiata est in suburbio Orgellitano prope ecclesiam beatorum apostolorum Pétri & Andreae, que ex duobus lateribus terminatur terra ipsius ecclesiae sedis in que hoc ex Dei miseracione concedimus, ex alio namque latere vinea ex proprio domni Sisebuti antistis illam regentis, ex tercio vero latere torrens quoque circumiens. Hista namque superius nominata sano animo, sana mente iutegroque consilio ad domum jamdictae dompnae meae semper virginis Mariae & ibi degentes cum antiste qui fuerit ob helemosina jamdicti piissimi augusti & remedium animae meae mansurum. Si quis sane, quod fieri minime credo esse venturum, quod si ego jamdictus Suniefredus comis aut aliquis de fîliis vel de heredibus seu quislibet homo contra hanc dotem donacionis venire temptaverit, primum ira Dei incurrat, postea vero coactus auri libra componere compellatur & in antea donacio ista firmis existât. Facta donatione sub die tercio nonas januarii, anno vicesimovi imperante domno nostro Hludovico. fSuniefredus qui hanc donatione beneficii feci. t Dotila archipresbiter. f Primus. t Avanta. f Altimirus. f Desiderius. fHdigernus. f Biritus. f Ibirus. t Teodosius clericus. t Crispo. f Cometales levita qui hanc dotem vel donationem rogitus scribsi, & fdie & anno quo supra.
Diplôme de l'empereur Lothaire pour l'église d'Elne '.
N nomine Domini nostri Jesu Christi Dei
aeterni. Lotharius divina ordinante pro-
videntia imperator augustus. Omnibus fide-
' Marca Hispanlca, Appcndix, c. 776} d'après le cartulaire d'Elne,
libus sanctae Dei Ecclesiae & nostris praesentibus scilicet & futuris notum sit, quia Salomon episcopus nostrae petiit pietati ut ecclesiae suae quasdam villas & terras vocatam Sancti Felicis cum omnibus appenditiis suis, & villam quae dicitur Torrente & Alamannis villa & pro congruentia ecclesiae suae territorium a Petrafita usque super sua claustra, cellulam Sancti Juliani vel terras quas sui homines ex eremo traxerunt, necnon & mediam partem mercati concederemus; quod & pro emolumento animae nostrae prompta voluntate fecimus. Ideoque parti praefatae ecclesiae has nostras litteras fîeri jussimus, per quas decernimus atque jubemus, ut nullus fidelium sanctae Dei Ecclesiae ullo unquam tempore de praefatis rébus quamlibet inferre praesumat molestiam, sed liceat eis rectoribus ipsius loci quiète frui & nostram exorare incolumitatem. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmius habeatur & per futura tempora melius conservetur, manu propria subterfirmavimus & anuli nostri impressione signari jussimus.
Signum Lotharii gloriosissimi augusti.
Balsamus notarius recognqvi.
Data VII idus aprilis, anno Christo propitio imperii domini Lotharii gloriosissimi augusti in Francia i, in Italia xxviii", indictione III. Actum Clunaco villa, in Dei nomine féliciter. Amen.
An
Exécution du testament d'un seigneur appelé Teuhert^.
IN nomine Domini. Ego Teudericus & Éd.orig Graginus & Terdericus presbiter & Ferraldus, qui sumus elemosinarii condam qui fuit Teuberti, comendavit nobis suam elemosinam per suum andanlangum & per paginam testamenti sui, quod manibus suis eum adfirmavitvel conscribere rogavi (j/c),
' Le texte porte In Italia viii, Indlctlone xii.
[A. M.J * Cartulaire d'AnJane, f" izS r"»
t. I, col. 76.
An 84Z
29 septembre.
An
PREUVES DE L'HISTOIRE DE LANGUEDOC
vel pluresque personarum adfirmaverunt vel subterfirmaverunt atque roboraverunt, ita commeiidavit nobis ut omnis res suas mobiles tam immobiles eas donare fecisse fecissemus tam in sacerdotibus quam & in pauperibus vel eciam in monasteriis si que tam sucemancipia deliberare fecissemus, vel etiam ut de suum alodem ad Amalberto donare fecissemus. Ita nos predicti elemosinarii donamus tibi Admalberto in villa Franconica, qui vocatur stagno Piperella, qui est in territorio Bitterrense, quantumcumque in ipsa villa vel in sua terminia ille qui fuit condam
loi. — LVI
Charte du roi Charles le Chauve en faveur d'un de ses vassaux^ appelé Milon ' .