‹ Histoire universelle de l'Église (volume 2)Chapitre 275 sur 332 · DECRETUM · texte numérisé non relu

DECRETUM

Apostolicis Litteris, die 27 novembris anno proxime superiori editis, quaram initium « Multipliées inter » Summus Pontifex ordinem generalem constituit in Vaticani Concilii celebratione servandum, in iisque, praeter alia, certas quasdam régulas tradit, quibus rationi dissertation uni a Patribus habendarum consuleretur.

Jana vero ipse Sanctissimus Dominus propositum sibi finem facilius assequi cupiens, nec non rationem habens expostulationum, quse a plerisque Concilii Patribus haud semel exhibitœ sunt, ex eo quod dissertationum conciliarium séries in longum plus eequo protrahatur; ex apostolica sua sollioitucline quasdam peculiares pro Congregationum generalium discussionibus tradere normas constituit, quœ preestitutum generalem ordinem evolvendo, atque integram servando eam discussionum libertatem, quse catholic83 Ecclesice episcopos deceat, pleniori expeditiorique ratione ad rerum tractandarum examen, disceptationem et deliberationem conferrent.

Quamobrem, Cardinalibus Congregationum generalium prœsidibus in consilium adhibitis, et quœsita etiam sententia Patrum peculiaris Gongregationis recipiendis expendendisque episcoporum propositionibus députâtes, idem Sanctissimus Dominus Nostersequentes ordinationes edendas servandasque mandavit.

I. Distributo schemate Concilii Patribus, Cardinales prœsidcs Congregationum generalium congruum tempus prfcfigent intra quod Patres ipsi, qui aliqua in sebemate animadvertenda censuerint, ea scripto tradere debeaoti

II. Animadversiones hoc ordine exarandte mmt ut primum illae scripto adnotentur, quœ schéma gonuraUm

respiçiunt, sive integrum, sive divîsum, prout a praesidibus

indicatum fuerit; deinde illse, quse ad singulas schematis partes referuntur, schematis ipsius ordine servato.

III. Qui ex Patribus animadversiones vel in verba vel in paragraphes propositi schematis afferendas putaverint, novam verborum vel paragraphorum formulam subjicient in locum prioris in schemate substituendam.

IV. Animadversiones a Patribus Concilii hac ratione exaratee, et propria subscriptione munitse, secretario Concilii tradentur, ejusque opéra ad respectivas Episcoporum deputationes transmittentur.

V. Postquam hujusmodi animadversiones expensœ fuerintin conventu ejus deputationis ad quam pertinent, singulis Patribus distribuetur schéma reformatum, una cum summaria relatione, in qua de propositis animadversionibus mentio fiet.

VI. Schemate una cum supradicta relatione Patribus Concilii communicato, Cardinales prœsides diem statuent Congregationis generalis in qua discussio inchoabitur.

VII. Discussio fiet primum generatim de schemate integro vel diviso, prout Cardinalibus prœsidibus visum fuerit, eaque absoluta, de unaquaque singillatim schematis ipsius parte disceptabitur; proposita semper in hac singularum partium discussione ab oratoribus formula, expensi schematis periodo vel paragrapho substituenda, ac prœsidibus post habitum sermonem scripto exhibenda.

VIII. Qui de reformato schemate loqui voluerint, dum suum disserendi propositum prœsidibus significandum curabunt, innuere pariter debebunt utrum de toto schemate in génère, vel de ejus partibus in specie, acturi sint; et quatenus in specie, de qua schematis parte sibi agendum esse statuerint.

IX. Liberum erit cuique ex respectivœ deputationis Episcopis, impetrata a Prœsidibus venia, oratorum difficultatibus et animadversionibus respondere ; ila tarnen ut facultas ipsis sit vel statim post oratoris sermonem eloqui, vel pluribus simul oratoribus eadem super re disceptantibus reponere, idque vel eodem, vel alio die perficere.

X. Oratorum sermones intra fines propositi argumenti cohibeantur. Si quem vero Patrum exti'a me tas vagari con-

tingat, prœsidum erit ad propositam quœstionem ipsum revocare.

XI. Si discussionum séries, re proposita jam satis excussa, plus sequo prolrahatur, Cardinales prœsidcs, postulatione scripto exhibita a decera minimum Patribus, Congregationem generalem percontari poterunt an velit disceptationem diutius continuait ; et, exquisitis per actum assurgendi vel seclendi suffragiis, finem discussioni imponent, si id majori Patrum prsesentium numéro visum fuerit.

XII. Absoluta super una schematis parte discussione, antequam transitus fiât ad aliam, Cardinales prœsides suffragia Congregationis generalis exquirent, primum quidem super propositis in ea ipsa discussione emendationibus, deindc super integro partis examinatee textu.

XIII. Suffragia, tum super emendationibus, tum super singularum partium textu, ita a Patribus Concilii ferentur ut prœsides distinctis vicibus ad surgendum invitent primum cos, qui emendationi vel textui assentiuntur dein de eos qui contradicunt : recensitis autem suffragiis, id decernetur quod majori Patrum numéro placuerit.

XIV. Cum de omnibus schematis partibus hac ratione suffragia lata fuerint, de examinato schemate Patrum sententias Cardinales prœsides rogabunt. Hœc autem suffragia oretenus edentur per verba « Placet » aut « Non placet ; » ita tarnen ut qui conditionem aliquam adjiciendam existiment suffragium suum scripto tradere debeant.

Datum llomœ, die 20 Februarii 1870.

Philippus card. de Angelis, prœses; Antonius card. de Luca, prœses ; Andreas card. Bizzarri, praeses; Aloysius card. Bilio, prœses; Hannibal card. Capalti, prœses.

Joscphus, episc. Sarcti-IIippolyti, secretarius.

Page 1