A SS. D. N. PIO DIVINA PROVIDENTIA PP. IX
Die 8 decembris 18G9
Ad Episcopos catholici or bis in idem Concilium congregatos.
Venerabiles Fratres, quod votis omnibus ac precibus ab Deo petebamus, ut œcuruenicum Concilium a nobis indictum concelebrare possemus , id insigni ac singulari Dei ipsius beneficio, datum Nobis esse summopere lœtamur. Itaque exultât cor Nostrum in Domino et incredibili consolatione perfunditur, quod auspicatissimo hoc die ImmaculatEe Dei genitricis Virginis Marise Conceptioni sacro, vos, qui in partent sollicitudinis Nostree vocati estis, iterum majori quam alias frequentia, in hac catholicee Religionis arce prœsentes intuemur, aspectuque vestro perfruimur jucundissimo.
Vos autem nunc, Venerabiles Fratres, in nomine Christi congregati (Matth., xvin. 20) adestis, ut Nobiscum testimonium perhibeatis Verbo Dei et testimonium Jesu Christi (Apoc, i, 2), viamque Dei in veritate omnes homines Nobiscum doceatis (Matth., xxn, 16), et de oppositionibus falsi nominis scientiœ (I. Tim., vi, 20) Nobiscum Spiritu sancto duce judicetis (Act. Ap., xv, 19).
Si enim unquam alias, hoc maxime tempore, quo vere luxit et defluxit terra infecta ab habitatoribus suis (Isaias, xxiy, 4, 5), divin» gloriœ zelus, et Dominicigregis salusa Nobis postulat ut circumdemus Sion etcomplectamuream,
narremus in turribus ejus et ponamus corda Nostra in virute ejus (Ps. xlvii, 11, 12).
Videtis enim, Venerabiles Fratres, quanto impetu antiquus huniani generis hostis donium Dei, quam decet sanctitudo, aggressus sit et usque aggrediatur. Eo auctore, funesta illa impioruni conjuratio iate grassatur, quœ conjunctione fortis, opibus potens, munitainstitutis etvelamen habens inilitiee libertatem (I Petr., n, 16) , acerrimum adversus sanctam Christi Ecclesiani bellum, omni scelere imbutum, urgere non desinit. Hujus belli genus , vim, arma, progressus, consilia non ignoratis. Versatur vobis continenter ante oculos sanarum doctrinarum, quibus humanee res in suis quseque ordinibus innituntur, perturbatio et confusio, luctuosa juris cujusque perversio, multiplices mentiendi audacter et corrumpendi artes quibus jusiitiaî, honestatis et auctoritatis salutaria vincula solvuntur, pessimee queeque cupiditates inflammantur, Christiana Fides ab animis funditus convellitur, ita ut certum hoc tempore Ecclesiœ Dei metuendum esset exitium, si ullis hominum machinationibus et conatibus exscindi posset. « At nihil Ecclesia potentius, inquiebat sanctus Joannes « Chrysostomus, Ecclesia est ipso cœlo fortior. Cœlum et « terra transibunt ; verba autem mea non transibunt. « Quœ verba? Tu es Petrus et super hanc petram œdifi- « cabo Ecclesiam meam, et portœ inferi non prœvalebunt « adversus eam (Homil. Ante exil., n. 1). »
Qaanquam vero civitas Domini virtutum, Civitas Dei nostri inexpugnabili fundamento nilatur, tarnen agnoscentcs ac intimo corde dolentes tantam malorum congeriem animarumque ruinam, ad quam avertendam vel vitapa ponere parati essemus, Nos qui œterni Pastoris Vicaria in terris procuratione fungentes zelo domus Dei prœ caiteris incendamur necesse est, eam viam et rationem ineundam Nobis esse duximus, quai ad tot Ecclesiœ detrimenta sarcienda utiliorct opportunior videretur.
Ac illud Isaiœ sœpc animo revolventes : « Ini consilium, « coge Concilium xvi, 3 », et reputantes hujusmodi rcmedium in gravissimis rei christiana) temporibus a pra'decessoribus Nostris salutaiïter esse usurpatum, post diuLurnas preces, collata cum Venerabilibus Fratribus NosUis
Sanctse Romance Ecclesise Gardinalibus consilia, post expetita etiam plurium sacrorum Antistitum suffragia, vos Venerabiles Fratres, qui estis sal terrœ, custodes Dominici gregis et Pastores, apud hanc Pétri cathedram censuimus evocandos, atque hodie divina benignitate favente, quœ tantœ rei impedimenta sustulit, sanctœ Congregationis initia solemni majorum ritu celebramus. Tot autem sunt, tamque uberes caritatis sensus, quibus hoc tempore afficimur, Venerabiles Fratres, ut eos in sinu continere non valeamus.
Videmur enim in vestro conspectu universam catholica? gentis familiam, carissimos Nobis fdios prœsentes intueri ; cogitamus tot amoris pignora, tot ferventis animi opéra, q"uibus vestro impulsu, ductu et exemplo, suam pietatem et observantiam Nobis et huic apostolicae Sedi mirifice probarunt, ac porro probant ; atque hac cogitatione Nobis temperare non possumus, quin in vestro amplissimo ccetu, Nostram erga eos gratissimam voluntatem, solemni et publica significatione profitentes, Deum enixe adprecemur ut probatio eorum fidei , rnulto pretiosior auro , inveniatur in laudem et gloriam et honorem, in revelatione Jesu Christi (IPetr., i, 7).
Miseram deinde etiam tot hominum conditionem cogitamus, qui a via veritatis et justitiœ, ideoque vera3 felicitatis, decepti aberrant, eorumque saluti opem afferre desiderio desideramus, meraores divini Redemptoris ef Magistri Nostri Jesu, qui venit quserere et salvum facere quod perierat. Intendimus prœterea oculos in hoc Principis Apostolorum trophœum apud quod consistimus, in hanc almam Urbern, quai Dei munere tradita non fuit in direptionem gentium, in romanum hune populum Nobis dilectissimum, cujus constanti amore, fide, obsequio circumdamur, atque ad Dei benignitatem extoüendam vocamur, qui divini sui prœsidii spem in nobis hoc tempore magis magisque fulcire et confirmare voluerit.
At prœcipue vos cogitatione complectimur, Venerabiles Fratres, in quorum sollicitudine, zelo et concordia, magnum momentum ad Dei gloriam operandam positum nunc esse intelligimus ; agnoscimus flagrans studium, quod ad vestrum munus implendum attulistis, ac preesertim, prae-
cîaram et arctissimara illam vestrum omnium cum Nobis et hac apostolica Sede conjunctionem, qua, ut semper alias in maximis Nostris acerbitatibus, ita potissimum hoc tempore nihil Nobis jucundius, nihil Ecclesiœ utilius esse polest ; ac vehementer gaudemub in Domino vos ita esse animo comparatos ut ad certam iolidamque spem uberrimorum fructuum 3t maxime optabihum, ex synoclali hac vestra coitione concipiendam , impehcimur. Ut nullum forlasse aliud infestius et callidius bellum in Christi regnum exarsit, sic nullum fuit tempus is quo magis sacerdotum Domini cum supremo gregis ejus Pastore unio , a qua in Ecclesiam mira vis manat, p.'jtularetur ; quae quidem unio, singulari divinœ Providenliae munere et spectata virtute vestra ifajugiter reipsa constitit ut spectaculum facta sit, etfuturam magis confldamus in dies, mundo et Angelis et hominibus.
Agite igitur, Venerabiles Fratres, confortamini in Domino : ac in nomine ipsius Trinitatis augustœ, sanctificati in veritate (Joan., xvn, 19.), induti arma lucis, docete Nobiscum viam , veritatem et vitam ad quam tot agitata çerumnis gens humana jam non adspirare non potest ; date Nobiscum operam ut pax regnis, lex barbaris, monasteriis quies, Ecclesiis ordo, clericis disciplina, Deo populus acceptabilis restitui possit (S. Bern., de Cons., lib. IV, c. iv). stat Deus in loco sancto suo, Nostris interest consiliis et actibus, suos Ipse ministros et adjutores in tam eximio misericordirc suœ opère Nos adlegit, atque huic ministcrio ita Nos inservire oportet ut illi unice hoc tempore mentes, corda, vires consecremus.
Sed Nostrœ infirmitatis conscii, Nostris diffisi viribus, ad Te levamus cum fiducia oculos, precesque convertimus, o Divine Spiritus, Tu fons verœ lucis et sapientiœ, divin se Tuœ gratise lumen prœfer mentibus Nostris, ut ea quae recta, quœ salutaria, quœ optima sunt videamus ; corda rege, fove, dirige, ut hujus Concilii actiones rite inchocntur, prospère promoveantur, salubriter perficianlur.
Tu vero, Mater pulchrœ diiectionis, agnitionis et sanctaî spei, Ecclesiœ Regina et propugnatrix, Tu Nos, consultationcs, laborcs Nostros in Tuam maternam fidem tutelam-
que recipias, ac Tuis âge apud Deum preeibus ut in uno scniper spiritu maneamus et corde.
Yos quoque Nostris adeste vous, Angeli et Archangeli ; Tuque Apostolorum Princeps , Beatissime Petre , tuque coapostole ejus, Paule, doctor gentium et prœdicator veritatis in universo mundo, vosque omnes sancti cœlites, et prœcipue quorum cineres hic veneramur potenti vos deprecatione efficite ut omues, miuisterium Nostrum fideliter implentes, suscipiamus misericordiam Dei in medio templi Ejus, Cui honor et gloria in sœcula sœculorum.