CANONES
De Deo rerum omnium Creatore.
I. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Creatorem et Dominum negaverit; anathema sit.
II. Si quis praeter materiam nihil esse affirmarc non erubuerit; anathema sit.
III. Si quis dixerit unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam ; anathema sit.
IV. Si quis dixerit res finitas, tum corporeas tum spiiïtuales, aut saltem spirituales, e divina substantia émanasse;
Aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia ;
Aut Dcnique Deum esse ens universale seu indefinitum, quod scse determinando constituât rerum universitatem in gênera, species, et individua distinctam : anathema sit.
V. Si quis non confitcatur mundum, resque omnes, quœ in eo continentur, et spirituales et materiales, secunii totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse producta^;
Aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libéra, sed tam necessario créasse quam necessario amat seipsum ;
Aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit; anathema sit.
De revelatione.
I. Si quis dixerit Deum unum et verum, Creatorem et Dominum nostrum, per ea, quas facta sunt, naturali rationis humanse lumine certo cognosci non posse ; anathema sit.
II. Si quis dixerit fieri non posse, aut non expedire, ut per revelationem divinam homo de Deo, cultuque exhibendo ei edoceatur; anathema sit.
III. Si quis dixerit hominem ad cognitionem et perfectionem, quœ naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profectu pertingere posse et debere ; anathema sit.
IV. Si quis sacrœ Scripturœ libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit; anathema sit.
De fide.
I. Si quis dixerit rationem humanam itaindependentem esse ut fides ei a Deo imperari non possit ; anathema sit.
II. Si quis dixerit fîdem divinam a naturali de Deo et rebus moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis credatur ; anathema sit.
III. Si quis dixerit revelationem divinam externis signis f.redibilem fieri non posse, ideoque sola interna cujusque
experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere ; anathema sit.
IV. Si quis dixerit miracula nulla fieri posse, proinàeque omnes de iis narrationes, etiam in sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianœ originem rite probari ; anathema sit.
V. Si quis dixerit assensum lidei christianœ non esse liberum, sed arguments humanœ rationis necessario produci ; aut ad solam fidem vivam, quœ per charitatem ope-
jratur, gratiam Dei necessariam esse; anathema sit.
VI. Si quis dixerit parem esse conditionem fidelium atque eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catholici justam causam habere possint fidem, quam subEcclesiœ magisterio jam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suœ absolverint; anathema sit.
De Fide et Ratione.
I. Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata Dosse per rationem rite excultam e naturalibus principiis ntelligi et demonstrari ; anathema sit.
II. Si quis dixerit disciplinas humanas ea cum übertäte ractandas esse, ut earum assertiones, etsi doctrina) reveatœ adversentur, tanquam verœ retineri, neque ab Eccleiia proscribi possint ; anathema sit
III. Si quis dixerit fieri posse ut, dogmatibus ab Eccleia propositis, aliquando secundum progrcssum scientiœ, ensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intellifit Ecclesia ; anathema sit.
Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exefuentes, omnes Christi fidèles, maxime vero eos, qui prœunt vel doccndi munere funguntur, per viscera Jesu Ihristi obfcestamur, nec non ejusdem Dei et Salvatoris »v. 23
nostri auctoritate jubemus ut ad hos errores a sancta Ecclesia arcendos et eliminandos atque purissimee fidei lucem pandendam studium et operam conférant.
Quoniam vero satis non est hœreticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt ; omnes officii monemus servandi etiam Constitutiones et Décréta, quibus pravee ejusmodi opiniones, quee isthic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptœ et prohibitœ sunt.
Datum Romse, in publica Sessione in Vaticana Basilica solemniter celebrata, anno Incarnationis Dominicas millesimo octingentesimo septuagesimo, die vigesima quarta aprilis, Pontificatus Nostri anno vigesimo quarto.
Ita est.