‹ Histoire universelle de l'Église (volume 2)Chapitre 283 sur 332 · CAPUT IV · texte numérisé non relu

CAPUT IV

De Fide et Ratione.

Hoc quoque perpetuus Ecclesiœ catholicœ consensus tenuit et tenet duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed objecto etiam distinctum : principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; objecto autem, quia prœterea, ad quee naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quee, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. Quocirca Aposlolus, qui a gentibus Deum per ea, quœ facta sunt, cognitum esse testatur, disserens tarnen de gratia et veritate, quee per Jesum Christum facta est (Joan., i, 17), pronuntiat : « Lo- « quimur Dei sapientiam in mysterio quœ abscondita est, « quam prœdestinavit Deus ante sœcula in gloriam no- « stram, quam nemo principum hujus sœculi cognovit : « nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus « enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor., il, « 7-9). » Et ipse Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit « hœc a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea « parvulis (Matth., xi, 25). »

Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobric quœrit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissiraam assequitur , tum ex eorum, quœ naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo ; nunquam tarnen idonea redditur ad ea perspicienda instar vcritatum, quœ proprium ipsius objectum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sie excedunt ut, etiam revelatione tradita et fide suseepta, ipsius tarnen fidei vclamine conteeta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita

peregrinamur a Domino : « per fidem enim ambulamus, « et non per specieni (II Cor. v, 7). »

Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tarnen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest : cum idem Deus, qui mysteria révélât et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit; Deus autem negare seipsum non possit, nee verum vero unquam contradicere. Inanis autem hujus contradictionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiœ intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum c cimenta pro rationis eiFatis habeantur. Omnem igitur asîcrtionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsora esse dennimus (Coric. Lat. V. Bulla Apostolici regiminis). Porro Ecclesia, quse una cum apostolico muçere docendi, mandatum accepit fidei depositum custoéiendi, jus etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi, ne quis decipiatur per philosophiam et inanem fallaciam (Goloss. n, 8). Quapropter omnes christiani fidèles hujusmodi opiniones, quœ ficlei doctiïnse contrariai esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatse fuerint, non solum prohibentur tanquam légitimas scientise conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui falîacem veiïtatis speciem prse se ferant, habere tenentur omnino.

Neque solum fides et ratio inter se dissidere unquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret, ejusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat. Quapropter tant um abest ut Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturœ obsistat, ut hanc multis modis juvet atque promoveat. Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia aut ignorât aut despicit; fatetur imo eas, quemadmod.um a Deo, scientiarum Domino, profectœ sunt, ita si rite pertractentur, ad Deum; juvante ejus gratia, perducere. Nec sane ipsa vetat ne hujusmodi disciplinas in suo quœque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo ; sed justam hanc ïibertatem agnoscens, id sedulo cavet ne divinœ doctrinae repugnando errores in se suscipiant, aut fines pro-

DOCUMENTS. 30o

prios transgressée, ea, quse sunt fidei, occupent et perturbent.

Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est hurnanis ingénus perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi Sponsse tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta Mater Ecclesia, nee unquam ab eo sensu, altioris intelligentice specie et nomine, recedendum. Grescat igitur et multum vehementerque proficiat, tarn singulorum, quam omnium, tarn unius hominis, quam totius Ecclesiee, astatum ac sa> culorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia : sed in suo duntaxat génère, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia (Vinc. Lir. Common, n. 28).

Page 1