SERVUS SERVORUM DEI
Sacroapprobante Concilio, ad perpétuant reimemoriam.
Pastor seternus et episcopus animarum Nostrarum, ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet, sanctam œdificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fidèles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt. Quemadmodum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Pâtre ; ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad consummationem sœculi esse voluit. Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohœrentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum Petrum cœteris Apostolis presponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum, super cujus fortitudinem œternum exstrueretur templum, et Ecclesise cœlo inferenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurgeret (S. Leo M. serm. IV. al. III, 2, in die Natalis sui). Et quoniam portse jnferi ad evertendam, si fieri posset, Ecclesiam, contra
ejus fundamentum divinitus positum majori in dies odio undique insurgunt ; Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmentum, necessarium esse judicamus, sacro approbante Concilio, doctrinam de institutione , perpetuitate, ac natura sacri Apostolici primatus, in quo totius Ecclesise vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam et tenendam, secundum antiquara atque constantem universalis Ecclesiœ fidem, proponere, atque contrarius, dominico gregi adeo perniciosus, errores proscribere et condemnare.