CAPUT I
De Apostolici primatus in beato Petro institutione.
Docemus itaque et declaramus, juxta Evangelii testimonia, primatum jurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immédiate et directe beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui jampridem dixerat : « Tu vocaberis Cephas (Joan. i, 42), » postquam ille suam edidit confessionem, inquiens : « Tu es Christus, Filius Dei vivi ; » solemnibus his verbis allocutus est Dominus : « Beatus es, Simon « Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed « Pater meus, qui in cœlis est; et ego dico tibi, quia tu es « Petrus, et super hanc petram œdifîcabo Ecclesiam « meam, et portée inferi non preevalebunt ad versus eam ; « et tibi dabo claves regni cœlorum ; et quodcumque liga- « veris super terram erit ligatum et in cœlis, et quodcum- « que solveris super terram erit solutum et in cœlis « (Matth. xvi, 16-19). » Atque uni Simoni Petro contulit Jesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris jurisdictionem in totum suum ovile, dicens : « Pasce agnos « meos : pasce oves meas (Joan. xxi, 15-17). » Huic tam manifestée sacrarum Scripturarum doctrinœ, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravse eorum sententiœ qui, constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes, negant solum Petrum prœ ceteris Apostolis, sive seorsum singu-
lis, sive omnibus simul, vero proprioque jurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum ; aut qui affirmant eumdem primatum non immédiate directeque ipsi beato Petro, sed Ecclesise, et per hanc illi, ut ipsius Ecclesise ministro, delatum fuisse.
Si quis igitur dixerit beatum Petrum Apostolum non esse a Christo Domino constitutum Apostolorum omnium principem et totius Ecclesise militantis visibile caput ; vel eumdem honoris tantum , non autem verse propriseque jurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Christo directe et immédiate accepisse ; anathema sit.