CAPUT IV
De Romani Pontifias infallibili magisterio
Ipso autem apostolico primatu, quem Romanus Pontifey, tanquam Pétri principis Apostolorum successor, in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi hœc sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiœ usus comprobat, ipsaque œcumenica Concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat, declaraverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, majorum vestigiis inhœrentes, hanc solemnem ediderunt professionem : « Prima salus est rectœ fidei regulam custodire. Et « quia non potest Domini nostri Jesu Christi prœtermitti a sentenlia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram « œdificabo Ecclesiam meam, hœc, quœ dicta sunt, rerum « probantur effectibus, quia in Sede apostolica immacu- « lata est semper catholica reservata religio, et sancta ce- « lebrata doctrina. Ab hujus ergo fide et doctrina separari « minime cupientes, speramus ut in una communione, » quam Sedes apostolica prœdicat, esse mereamur, -in qua « est intégra et vera Christianœ religionis soliditas (Ex for- « mula S. Hormisdœ Papœ, prout ab Adriano II. Patribus iv. 23.
« Concilii cecumenici VIII, Constantinopolitani IV, propo- « sita et ab iisdem subscripta est). » Approbante vero Luget dunensi Concilio secundo, Grœci professi sunt : Sanctam « Romanam Ecclesiam summum et plénum primatum et « principatum super universam Ecclesiam catholicam ob- « tinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Aposto- « lorum principe sive vertice, cujus Romanus Pontifex est « successor, cum potestatis plenitudine récépissé veraciter « et humiliter recognoscit ; et sicut prœ cseteris tenetur « fidei veritatem defendere, sic et, si quœ de fide subortœ « fuerint quœstiones, suo debent judicio definiri. » Florentinum denique Concilium défini vit : « Pontificem Roma- « num, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiœ caput « et omnium Ghristianorum patrem ac doctorem existere ; « et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi « universalem Ecclesiam a Domino Nostro Jesu Christo « plenam potestatem traditam esse. »
Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Prœdecessores Nostri indefessam semper operam dederunt ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrœ populos propagaretur, pariquecura vigilarunt ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem, et antiquœ regulœ formam sequentes, ea prœsertim pericula, quœ in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum (Cf. S. Bern. Epist. CXC).
Romani autem Pontifices. prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis œcumenicis Conciliis, aut explorata Ecclesiœ per orbem dispersée sententia, nunc per Synodos particulares , nunc aliis, quœ divina suppeditabat Providentia, adhibitis auxiliis , ea tenenda definiverunt, quœ sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea, Deo adjutore, cognoverant. Neque enirn Pétri successoribus Spiritus Sanctus promissus est ut eo révélante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum sancte pustodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Pa-
très ampîexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque' secutï sunt ; plenissime scientes hanc sancti Pétri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem, discipulorum suorum principi factam : « Ego rogavi pro te ut non a deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma « fratres tuos (Luc, xxn, 33). »
Hoc igitur veritatis et fidei nunquam deficientis charisma Petro ejusque in hac cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex, per eos ab erroris venenosa esca aversus, cœlestis doctrinse pabulo nutriretur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conservaretur , atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consisteret. At vero cum hac ipsa setate, qua salutifera apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant ; necessarium omnino esse censemus prœrogativam , quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio conjungere dignatus est, solemniter asserere.
Itaque Nos traditioni a fidei christianee exordio perceptse fideliter inhœrendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis catholicœ exaltationem, et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus, et divinitus revelatum dogma esse definimus : Romanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua apostolica auctoritatc, doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam définit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate poliere , qua divinus Redemptor Ecdlesïam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instruclam esse voluit ; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiaî irreformabiles esse.
Si quis autem huic Nostrœ definitioni contradicere, quod Deus avertat, prœsumpserit , anathcma sit.
Datum Romse, in publica sessione in Vaticana basilica
solemniter celebrata, anno Incarnationis Dominica? uiillesimo octingentesimo septuagesimo, die décima octava Julii, Pontificatus Nostri anno vigesimo quinto. Ita est.
JOSEPHUS, Episcopus S. Hippolyti, Secretarius Concilii Vaticani.
MANDATUM SANGTISSIMI
De mandato Sanctissimi in Christo Patris et Domini Nostri divina Providentia PII PP. IX, anno a Nativitate Domini MDCCGLXX, Indictione XIII, die vero XVIII Julii, Pontificatus ejusdem Sanctissimi Domini Nostri anno XXV, prœsens Constitutio apostolica affixa et publicata fuit ad valvas basilicarum S. Joannis inLaterano, Principis Apostolorum et S. Mariée majoris, Cancellariee apostolicse, ac magnse curiee Innocentianœ , atque in acie Campi Florœ, per me Aloysium Serafini Apostolicum Cursorem. Philippus OSSANI, magister Cursorum.