‹ Hugues de Saint-Victor;Chapitre 42 sur 75 · ET EJUS SPECIEBUS · texte numérisé non relu

ET EJUS SPECIEBUS

§ 1. DE MEDITATIONE,

Juxta primarias veterum auctoritates, contemplatio est per multimodas salutis vias aiùmi disgressio ; vel contemplatio est ad invisibilia Dei salubriter afficiens animum mentis illuminatio. Hnjiis vero quatuor sunt species principales : meditatio, soliloquium, circumspectio et ascensio.

Meditatio est cogitatio in consilio frequens, quse causam et originem, modum et utilitatem uniuscujusque rei prudenter investigat. Meditatio principium sumit a lectionis scrutatione : nullis stringitur regulis, vel prseceptis lectionis : delectatur enim quodam aperto spatio decurrere, ubi liberam affigat rationem veritatis contemplandaî, et mine bas, nunc illas rerum causas perstringere, nunc autera profunda quseque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. Principium ergo doctrinse in lectione, consummatio in meditatione. Quam si quis familiarius amare didicerit eique sœpius vacare voluerit, jocundam valde reddit vitam et maximam in tribulatione prsestat consolationem. Tria sunt meditationis gênera : unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutais

tione mandatoriim, tcrtium in iiivcstigatioiie divinorum operum. Mores autem sunt in Yitiis et virtiilibus; mandatiim divinnm aliud prœcipiens, aliad prohibens, aliud pcrmittens; opus Dei est qiiod créât potentia, et qnod modcratar sapientia, et quod coopérât gratia. Qnsc omnia quanta sint admiratione digna, tanto magis quisque novit quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.

§ 2. DE SOLILOQUIO.

Sol'doquium sequitur, quod est alicujus ad se et de se solum eloqiiium, ipsius hominis gencrans contemptura. SoliJoquium dicitnr quia vir se solum alloquitur : id est quando homo interior ab exteriori non turbatur, scd cordis sécréta rimatur, mentem et conscientiam ob sui contemptum considérât et speculatur. Soliloquium vero tribus fit modis : ex gratia inspirante, ex [meditatione et oratione. Ex gratia oritur, ex meditatione excitatur, ex oratione formatur. Oriturin compunctionem, excitatur in devolionem, formatur in bonam voluntatem. Compunctioin fletum miserabilem erumpit ; devotio mentem ad cœlestia erigit ; bona voluntas ad opus celeriter tendit ; fletus miserabilis misericordem Dominum expetit; mens erecta cordis ima percurrit; bonse voluntatis opus ipsius hominis contemptum ostendit. De fletu vero miserabili Propheta dicit : Exaudimt Dominus vocem fletus mei. Fletus, id est lachrymarum pro peccatis emissio : non nobis sed vocem habet Deo. Et hic iletus est utilis etpius; plus vero fletus et inutilis fit pro morte parentum ; nec pius, nec utilis, pro amissione temporalium bonorum. De mente autem erecta, quae mentis ima disquirit, sapientia in tripode Apollinis sic scribit : Verbum de cœlo descendit : FvwOi ceauTov, id est Nosce te ipsum. » Tripos Apollinis triplex sapientise intellectus, historialis, mysticus et moralis. Per bi: torialem homo exterior interiori condescendit : per mysiicum, homo interior sécréta cordis, id est mentem et conscientiam, scrutatur et discutit : per moralem, unde sit, quid et ad quid agnoscit. Hic humanœ

conditionis mortalitatem inniiit. Unde sit? ex materia figuli, id est ex limo terrœ. Quid sit? vas scilicet fictile, sed timendum ne fiat vas contumeliae. Ad quid? ut revertatur in pulverem terrse. Hune brevem liominis ortum et miserabilem occasum Job evidenter describit, qui se in pulvere sedere et dormire dicit : in pulvere sedet et dormit qui, in mutabilium levitate sopitus, nisi magno labore surgere nequit. Omnis quippe caro fœnum, Isaias scribit. Quod David exponit : Mane fïoreat et cset. : mane, id est in pueritia et in juveritute, floret; sed in vespere, id est in morte, decidit : induratin cadavere, arescit in pulvere, quia post hominem cadaver, post cadaver vermis, post vermem efficitur cinis. Unde : Computrue- Tunt jumenia in stercore ; id est carnales homines în fœtore luxuriae. Hoc de hominis mutal?i!itate. Et boc de ejus labore : Amii nostri sicut aranea meditahuntur ; id est nos viventes in annos araneœ comparamur : aranea viscera sua consumit ut telam l'aciat , et in ea vilem prœdam, id est muscas, capiat ; sic homines mundani corpora sua consumunt laborando, et vilem mercem, id est transitoria, acquirunt, multa pericula patiendo. Hœc ergo tria, scilicet unde sit homo, quid, et ad quid, verbum sapier.tiœ in tripode innotescit. Et idem moralis intellectus alibi evidentius exprimit : Tecum habita, pidsa^ nec tequœnveris extra, llle secum habitat qui naturœ fines non exterminât, id est qui modum in rébus et vitam in œquitate conservât, qui humilitatem affectât et omnem superfluitatem éliminât, llle se interius puisât, qui, more figuli, vasis integritatem, vcl fissuram comprobat, llle etiam se extra non quœrit, qui linguœ pictœ non crédit, qui in corde et corde nihil dicit, sed, sibi diffidens, in Deo solo sperat et confidit.

§ 3. DE CIRCUMSPECTIONE.

Circumspectio nomen est œquivocatum ad duo. Circumspectio namque species prudentiae dicitur, provida gcrendorum, vel scrmonum cautela. Quoniam vero circumspectio a contemplatione

speciûcatui% animi exploratio dicitur, qua animus intellectu, consilio et delectu inter mundana contemplatur. Animus enim intellectu per mundana discurrit; consilio, de mundanis délibérât et inquirit; delectu, inter ipsa discernit et eligit. Discursus vero animi mundana concipit mutabilia, caduca et transitoria. Inquisitio animi deliberans mundana percipit esse tam bona quam mala, licet transitoria, et tam bonorum quam malorum contraria. Electiva consilii discretio a malis dividit bona, inter bona eligit potiora, iîiter adversa, si vitari non possunt, minus nociva. His igitur tribus viribus animus utitur, ut circumspectius, id est prudenter, provide et discrète, inter mundana speculetur, ne bonorum multitudine temporalium confundatur , ne eorum varietate seducatur , ne multimoda malorum adversitate depressus decipiatur; in qua patientia patienter tolerantibus coronam seternam operatur. In bac ergo circumspectione delectus, id est discretio, prœvalet, quse diversorum crisis nuncupatur. De bac discretione Origenes dicit : Divitiœ sunt indifférentes, quoniam in earum creatione procul dubio sunt boncBy sed propter abutentes eis dicuntur malœ. Ideo, juxta Prophetam, ne animus seducatur, Divitiœ si affluant, nolite cor apponere. Ille cor divitiis apponit, qui totum mundum perambulat ut illas acquirat, qui illas congregat ut custodiat, non expendat, qui non sibi sed alii tbesaurizat, et sœpe pro illis in mari, vel igné, vel ferro, morte miseranda seipsum enecat. Et quoniam mundana periculosa, damnosa et mortalia sunt, ut Joannes Evangelista scribit, contemnenda sunt : « Notite diligere mundum^ quia omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitœ. Hic très mundi laqueos distinxit, quibus mundus omnem bumanam carnem allicit, illaqueat et ad interitum ducit. Primus laqueus concupiscentia carnis dicitur, ex qua triplex voluptas nascitur; id est gula, ebrietas et luxuria. Secundus laqueus concupiscentia oculorum, id est omnium rerum exteriorum, quia omnium desiderium per oculos animœ intrinsecus intimatur. Tertius superbia vitœ, quse propria animi excellentia dicitur : boc vitium proprium Diaboli est, quo solo et non alio puniendus est. His ergo tribus voluit Dominus tentari, ut vincens doceret vincere. Ter concupiscentinm carnis, id est per giJam,

tentavit eum Diabolus, cuin dixit : « Die ut lapides isti panes fiant; per concupiscentiam oculorum, cum omnia régna mundi ei ostendit ; per superbiam vero, cum dixit : « Mitte te deorsum. His etiam tribus quotidie nos tentât Diabolus; sed Domini exemplo instructi, vincamus gulam per abstinentiam, avaritiam per largitatem, superbiam per humilitatem. Vir igitur in virtutibus virens, vim regno cœli inferens, prudenter circumspiciat ; animus orando Deum consulat, consulendo sibi provideat, providendo discernât et caveat ne consentiat carni blandienti, ne credat mundo decipienti, ne cedat Diabolo persequenti; sed vitam Christi mundi voluptatibus opponat, veritatem Christi mundi dolis et fallaciis prsetendat, virtutem Christi mundi passionibus prseponat. Qui sic agit seipsum et mundum contemnit. Seipsum contemnit, qui non in propriis viribus, nec in scientia, sed in solo Deo sperat et confidit. Mundum contemnit, qui ejus divitias, potentiam et gloriam tanquam prorsus inania spernit. llic est contemplantium lectulus; hic invenit gratiam mansuetus; hic requiescit animus.

§ 4. DE ASCENSIONE, QUARTA CONTEMPLATIONIS SPECIE.

Quarta contemplationis species sequitur, quse sic describitur : Ascensio est ad immortalia in excelsis animi disgressio. Un de Proplieta ; Bealus vir cujiis est avxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit! Très sunt ascensiones Christi, très quoque nostri. Prius enim Christus ascendit in montem, deinde in crucem, tandem ad patrem. In monte docuit discipulos ; in cruce redemit captivos; in cœlo gloriûcavit electos. In monte doctrinam protulit humilitatis; in cruce formam expressit caritatis; in cœlo coronam prsebuit felicitatis. In monte docendo, mundum calcavit; in cruce paticndo, infernum spoliavit; ad patrem ascendendo, cœlum ditavit. In primo calcavit ignorantiam, iu secundo superbiam, in tertio miseriam. Primo csecum illuminavit puisa ignorantia; secundo superbum humiliavit captivata superbia; tertio humiliatum fclici-

tavit exterminata miseria. In primo, populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; in secundo, discipulus sequens Christum, spretis cuncds quse possidet, bajulat crucem suam; in tertio, in ssecula sseculorum laudat Deum adeptus victoriam. Primo dignatus est fieri magister, secundo pater, tertio sother. Primo prœbuit lumen scientise, in secundo culmen justitiae, in tertio numen gloriee. Ad h sec tria hortatur vox prophetica ; Illuminate, inquitj vobis lumen scientiœ, invocate vobis novale, metite in horreo misericordiœ 1

Page 1