‹ Hugues de Saint-Victor;Chapitre 43 sur 75 · DE TRIBUS ASCENSIONIBUS NOSTRI · texte numérisé non relu

DE TRIBUS ASCENSIONIBUS NOSTRI

Très sunt nostri ascensiones : prima in actu, secuuda in effectu, tertia in intellectu. Et primum de ascensione actuali : Qui enim dicit se in Chrislo manere, débet, sicut ille ambulavit, et ille ambulare. Pro nobis quidem passus, nobis reliquit exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Ascensio igitur nostra actualis est triplex. Alia est in confessione culparum, alia in largitione eleemosynarum, alia in contemptu divitiarum. Prima est in operibus pœnitentise, secunda in operibus consummatse justitise, tertia fugat pestem omnis avaritiae. In prima obtinet quis victoriam de Diabolo, in secunda de mundo, in tertia de se ipso : de Diabolo, confitendo impietatem; de mundo, erogando facultatem; de se ipso, mortificando voluntatem. Prima igitur meretur veniam, secunda gratiam, tertia gloriam. In prima est odium iniquitatis, in secunda odium superfluitatis, in tertia odium vanitatis. In prima est amor veritatis, in secunda honestatis, in tertia puritatis. De prima legitur : Dixi confitebor adversum me injusliiiam meam, et tu remisisti impietatem. De secunda : Dispersit , dédit pauperibus. De tertia ipse Christus ; Qui mihi ministrat me sequatur. Prima est commissa deflere, secunda possessa tribuere, tertia omnia relinquere. Sub prima positi sumus servi, sub secunda liberi, sub tertia filii. Sub prima positi servamus prsecepta, sub secunda am-

plectiinur coiisilia, sub tertia cœlestia promeremur carismata. Prima facit utiliter subesse, secunda honeste prodesse, tertia juste prseesse. In prima egredimur de terra tribulationis et angustiœ, in secunda arripimus iter justitise, in tertia illustramur luce sapientise et ungimur oleo Isetitise. In prima homo noster interior sanatur; in secunda virtutibns ornatur; in tertia contemplationis dulcissimo ferculo cibatur. Prima lit mundator conscientise, secunda doctor justitise, tertia consors ad modicum angelicse potestatis et dorise.

.^ G. DE ASCENSÎONE AFFECTUALI,

Ascensio affectualis triplex est. Prima est ad perfectam humilitatem, secunda ad consummatam caritatem, tertia ad contemplationis puritatem. Ad humilitatis perfectionem tribus ascenditur gradibus; ad caritatis perfectionem tribus, ad contemplationis perfectionem similiter tribus.

Humilitas est virtus qua bomo sibi innotescens sibi ipsi vilescit. Hanc Salvator, addexteram patris sedens, in liabitu nostrse miseree carnis et sub forma paupertatis, intimavit discipulis : Leges genlium dominantur eorum, et cœt. Item : Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regniim cœlorum. Item ; Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum cœlorum. De secunda: Filii, cum omni siibjectione obedite parentibus xestris et subjacete eis. De tertia : Hiimiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. De prima : Mulieres, subditœ estote viris vestris : per mulierem significans carnem. Pessime namque disponitur domus in quacaro prsevalet spiritui. Ejicey inquit Scriptura, ancillam et filium ejus ; non enim erit hœres filius ancillœ cum filio liberœ. Prima ergo est ex natiira, secunda ex disciplina, tertia ex justitia; vel prima est justitise, secunda gratiœ, tertiarnaturœ. Justum enim est subesse Deo, gratiœ, proximo, naturœ, spiritum carni l>r8eponerc; vel prima est subcsse meliori, secunda tcquali, terlia

inferiori; vel prima est humiliare pro delictis, secunda pro virtutibus adeptis, tertia pro fraterna utilitate ; vel prima est subesse usque ad improperia, secunda usque ad vulnera, tertia usque ad mortis supplicia; vel prima est in gemitu resipiscentium, secunda in luctu exercentium, tertia in affectu diligentium. Una est contentio, alia cumpunctio, tertia humilis defectio. Prima metuit, secunda sperat, tertia deligit. Prima in planitie, secunda in colle, tertia in monte. In piano pœnitentes, in clivo suspirantes, in summo diligentes. Primo de ^Egypto exeunt et comedunt azyma, secundo gradiuntur per desertum et vescuntur manna, tertio terram promissionis intrant et circumcisi célébrant Pascha. Per gemitum quidem, cor contritum et spiritum contribulatum, quem non spernit Deus, de tenebris peccatorum evadimus; per lacrymas et suspiria compuncti, de virtute in virtutem proficimus ; per affectum lenitatis et pietatis studia deliniti et protracti, optatse dilectionis fines apprehendimus.

§ 7. DE ASCENSIONE AFFECTUALI AD CARITATEM.

Restât. ergo de caritate dicere, cujas fines voluit nos Deus apprehendere. Caritas est amor ordinatus, ad eum, quem débet, relatus. Aliter : caritas est motus animi se in proximo propter Deum, et Deo fruentis propter ipsum. Ordinata vero très habet species, ut et Deum prse omnibus et proximum sicut nos diligamus. Nos,, ut carnem subdamus spiritui, spiritum rationi et rationem creatori. In primo est homo honestus, in secundo disertus, in tertio sanctus. In primo venit habilis, in secundo commendabilis, in tertio admirabilis, fama celebris, vita sublimis, consilio gravis, castus in actione, circumspectus in locutione, quietus in cogitatione. In prima subjectione accipit scientiam, in secunda prudentiam, in tertia sapientiam. Per primum exteriora novit honeste disponere, per secundum interiora juste regere, per tertium ccelestia utiliter appetere. Primo bonus in se ipso, secundo udlis proxi-

mo, tertio gratus Altissimo. Primo honestatur in actu, secundo ordinatur in affecta, tertio sublimatur in intellectu. Hœc sunt quae sponsa summopere affectât, et ita in se caritatem ordinari in Canticis efflagitat : Introduxit me rex in cellam mnariam ; ordinale in me caritatem : fulcite me ftoribuSy stipate me malis , quia amore langueo. Quse est ista cella vinaria, nisi illa sancta cohors angelica, quae mero debriatur spiritualis intelligentiae et pigmento jocundatur cœlestis Isetitiœ, et beata tripudiat in gloria supereminentis et deicse theophaniœ? Ad hujus petit sponsa ordinari ordinem; ad hnjus sitit vivere similitadinem, in ordine cœlestiiim agminum tripliciter tripartito. Alia proponuntur aliis et variis inserviuât officiis. Primiis enim tantum imperat, tertius solummodo obtempérât, secundus vero, in medio positus, et imperat et obtempérât, obtempérât primo et imperat tertio. Sic in unoquoque et eodem ordine alii illuminant tantum, alii illuminantur, quidam illuminant et illuminantur : médius a superioribus accipit quod inferioribus impendit.

§ 8. DE ASCENSIONE ACTUALI AD CONTEMPLATIONEM.

Vitam quoque nostram contemplemur, quia tripartito dividitur, in actu, in affectu, in intellectu. Intellectus illuminât, actus illuminatur, affectus illuminât et illuminatur. Intellectus imperat, actus obtempérât, affectus obtempérât intellectui et imperat actui. Actio vero nostra débet esse tripartita, utilis, bonesta, necessaria. Nécessitas imperat, utilitas obtempérât, honeslas média obtempérât necessitati et imperat utilitati. Necessaria detestari dementiœ est, bonesta non sequi insipientise, utilia non amplecti inertia3. Contra necessaria quis non valet, contra bonesta non débet, contra utilia non oportet. Prima est opus naturse, secunda gratiae, tertia industriae. Vivere, mori, spirare, meditari, moveri, edere, sunt jura naturse. Necessitatis est csetera facere, tegere pudenda, operire membra. Vitare infamiam, amicis gratiam, inimicis astuciam, civibus

eoucordiam, miseris prœtendere clementiam et caetera hujusmodi honestatis. Non habita quœrere, queesita coDservare, conservata dilatare, caste educare fdios, priidenter docere discipnlos, parcere sanguiiii, disponere domui, providere civibus, triumphare de hostibus, et bis similia sunt utilitatis. Honestis igitur imperant necessaria, utilibus bonesta. Hœc de triplici actione in primo ordine sufficiant.

§ 9. DE CONSILIIS, STUDIIS ET EXERCITllS.

Nimc de secundo ordine. Qui docet hominem scientiam, nos doceat quse prosint et pbiceant. Qusedam sunt rationis propria, scilicet consilia anirase singulariter : studia communia carnis et spiritus competenter queunt dici exercitia. Consilia solum illuminant et illuminantur. Consilium est ratio excogitata ad aliquid, vel non. Consilia vero tripartita sunt. Alia pertinent ad detestationem gebennse, nonnulla ad directionem via;, quaedam ad dilectionem patriœ. Prima fugiunt culpam, secunda promittunt gratiam, tertia gloriam. Prima fugiunt peccati languorem, secunda conferunt sanitatem, tertia preestant felicitatem. Prima ducunt ad peccatorum confessionem, secunda ad vitiorum mortificationem, tertia ad cœlestium bonorum contemplationem. Per prima triumpbamus de hostibus; per secunda congaudentes ad patriam sociamur euntibus; per tertia jam beatis jungimur civibus. Prima de carcere mortis educunt miseros, secunda munere virtutum reducunt prosperos, tertia ornatos levant ad superos. Prima dicunt : Agite pœnite7itiaiUf appro'pinquabit enim regnum cœlorum. Secunda : Qiccerite judiciurrif subvenite oppressa, judicate pnpillos. l'ertia : Ubicumque fuerit corpus , illic congregabuntur aquilœ. Prima dicunt : Fugite de média Babylonis et resermte unusquisque animas vestras. Secunda : Qiiodcumque potest manus tua facere insianter operare; quia non est consilium, non est opus, non est ratio apud inferos qiio tu properas, Tertia : Yidi stantes ante

ihronum senioresy et in manibus fialas, et in capitibus eorum coronas aureas. Prima dicunt : Die tu prior iniquitates tuas, ut justificeris. Seciinda : Si volueritis et audieritis me, bona terrœ comedetis. Tertia : Erit vobis corona pro cinere , olèum gaudii pro luctu, pallium taudis pro spiritu mœroris. Prima dicunt : Brevis est et ad instar puncti laus impiorum. Seculida : Nisi abundaverït justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisœorumy non intrabitis in regnum cœlorum. Tertia : Justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Prima dicunt : Très sunt qui testimonium dant in inferno, ignis, verrais et desperatio, Secunda : Tria testimonium in terris y spiritus , aqua et sanguis. Tertia : Pater, Filius et Spiritus Sanctus testimonium dant in Cœlo. Et notandum quia rex qui sedet in consilii solio dissipât omne malum intuitu suo. Unde Job post universse damna facultatis, orbitatem prolis, cruciatus corporis, improperia conjugis, quorumdam amicorum fraudulenta consilia, aliorum vero aperta convicia, non victus, sed viriliter agens, in terra sua recepit duplicia, in patria viventîum sempiterna nunc fruitur lœtitia. Hinc Salomon : Omnia fac cum consilio, et post factum non pœnitebis. Studia vero consiliis singilJatim obtempérant, consilia proportionaliter exercitiis imperant.

Page 1