DE JUSTITIA ET JURE
Justitia est constans et perpétua voluntas jus suum cuiquetribuendi.
1. Jurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, justi atque injusti scientia.
2. His igitur generaliter cognitis, et incipientibus nobis exponere jura populi romani, ita videnturposse tradi coinmodissime, si primo levi ac simplici via, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. Alioquin, si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine aut varietate rerum oneraverimus, duoriim alterum, aut desertorem studioru m effîciemus, aut cum magno labore, sœpe etiam cum diffidentia quœ plerumque juvenes avertit, serins ad id perducemus, ad quod leviore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.
3. Juris praecepta sunt hœc: honestevivere, alterum non Itedere, suum cuique tribuere.