Ea quoque res quœ in rerum natura non est, si mo
do futura est , recte legatur :
velutifructusquiinillo fundo uati eriint, aut qiiod ex ancilia naium erit.
8. Si eadein res duobus legata sit, sive conjunctim sive disjunctirn : si ambo perveniant ad legatum, scinditur inter eos legatum; si aller deficiat , quia aut spreverit le^^atum , aut vivo testatore decesserit , vel alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet.Conjunctiui autern legatur, veluti si quis dicat : TiTio et Seio ho-
MINEM StICHUM DO, LEGO; dis-
junctim ita : Tino iiominem Stichum do, LEGO, Seio SticaUM DO, LEGO. Scd et si expresserit eumdem hominem Stichum, aeque disjunctirn legatum intelligitur.
9. Si cui fundus alienus legatus fuerit , et emerit proprietatem deducto usufructu, et ususfructus ad eum pervenerit , et postea testamento agat, recte eum agere et (undum petere Juliauusait; quia usust'ructus in petitione servitutis locum obtinet : sed officio judicis contiuetur , ut deducto usufructu jubeat aestimationem praestari.
10. Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile est legatum ; quia quod proprium est ipsius , amplius ejus fieri non potest. Et licet alienave-