Pag. 11. Sic nos tenebras amare. Ambiguum
15. Pag. 11. Cingere mitra aliquem pro cingere frontem , caput, comas, tempora alieujus.
14. Pag. 16. Per te , divas amor, frigida pectora — Puris ignibus ardeat ( lege ardeant) pro dive amor, vel divum amorem.
15. Pag. 20. Virgo Dei puerpera. Puerpera non régit casum gignendi , quamvis apud Vidam îd reperiatur.
16. Pag. 20, et alibi Coœvus. Hoc vocabulum non cœpit esse in usu nisi post, vel circa dimidiatum seculum IV. Nam apud Ciceronem quod aliqui legunt Coœvus, legendum est Coquus , ut piures animadverterunt.
17. Pag. 25. Urgent ecce Rhemos gens fera Vandali. Prima vocaîis in Rhemos est longa. Santolius iterum eam corripuit pag. 188, produxit vero pag. 68.
18. Pag. 25. Intrat templa Nicasius. Prima vocalis iri Nicasius est longa, secunda brevis.
19. Pag. 52. Dicere. In praesenti passivo melius diceris. INihilominus Terentius passim videre pro videris ulitur.
20. Pag. 32. In fervens olei conjicitur mare, Audacter mare olei pro aheno. In sacra Scriptura hœc metaphora adhibita est pro vase amplo. 3. Reg. cap. 7. v. 23.
21. Pag. 33. Sacrœ participes et socii necis — Discamusquo mori. Prœposlcra conjunclionis que trajectio , sive transposilio.
22. Pag. 54. Et jugo Christi tibi pœna major — Subdere gentes. Pcrpcram pœna pro laboie (peine) quod sœpe alias occurrit.
23. Pag. 3i. Quos tu creasti, memor usque servas. Non constat versus, nisi legatur Quos creasti tu ; sed tune abest nitor, et harmonia.
24. Pag. 54, et 125. Quem fuies veri sludiosa trinum — Crédit et unum. Yix alios coneinniores versus in omnibus his Hymnis reperias; sed fateri oportet , eos depromptos esse ex Sannazarii Hymnis.
25. Pag, 3G. Te vocant fie 'xi poplite supplices. Melius, flexo poplite.