‹ Institutions liturgiques (volume 3)Chapitre 33 sur 41 · Pag. 41. Sic nos tenebras amare. Ambigmim · texte numérisé non relu

Pag. 41. Sic nos tenebras amare. Ambigmim

13. Pag. 1 1 . Cingere mitra aliquem pro cingere frontem , cnput, comas, tempora alicujus.

11. Pag. 16. Perte, divus amor, frigidapectora — Puris ignibus ardeat ( lege ardeant) pro dite amor, vel divum amorem.

45. Pag. 20. Virgo Dei puerpera. Puerpera non régit casum gignendi , quamvis apud Vidara id reperiatur.

16. Pag. 20, et alibi Coœvus. Hoc vocabulum non cœpit esse in usu nisi post, vel circa dimidiatum seculum IV. Nam apud Ciccroncm quod aliqui legunt Coœvus, legendum est Coquus, ut plures animadverterunt.

17. Pag. 25. Urgent ecce Bhemos gens fera Vandali. Prima vocalis in Rhemos est longa. Santolius ilerum eam corripuit pag. 188, produxit vero pag. 68.

18. Pag. 25. Intrat templa Nicasius. Prima vocalis in Nicasius est longa, secunda brevis.

19. Pag. 32. Dicere. In prœsenti passivo melius diceris. Nihilominus Terenlius passim videre pro videris ulilur.

20. Pag. 32. In fervens olei conjicitur mare. Audacter mare olei pro aheno. In sacra Script ura lirec metaphora adliibiia est pro vase amplo. 3. Beg. cap. 7. v. 23.

21. Pag. 33. Sacrœ participes et socii necis — Discamusque mori. Praeposlera conjunctionis que trajeclio , sive transpositio.

22. Pag. 34. Et jugo Christi tibi pœna major Subdere gentes. Perperam pœna pro labore ( peine ) quod saspe alias occurrit.

23. Pag. 34. Quos tu creasti, memor usque tervas. Non constat versus, nisi legatur Quos creasti tu ; sed tune abest nitor, et harmonia.

24. Pag. 34, et 123. Quem fides veri studiosa trinum — Crédit et unum. Vix. alios concinniores versus in omnibus his Hyranis reperias; sed fateri oportet , eos depromptos esse ex Sannazarii Hymnis.

25. Pag. 36. Te vocant flexipoplite supplices. Melius, ftexo poplite.

Page 1