‹ Institutions liturgiquesChapitre 129 sur 195 · AD MATUTINUM · texte numérisé non relu

AD MATUTINUM

Pater noster cum signo crucis, Gonfiteor Deo, etc.. Domine labia mea, etc. Deus, in adjutorium, etc. Deinde sequitur Invitatorium tempori,seu festo conveniens. Psalmus, Venite, exultemus, etc. In cujus fine duntaxat Invitatorium repetitur, non autem in medio. Tum Hymnus destinatus. Post heec sine Antiphona leguntur très Psalmi, deinde Lectiones très quarum quaeque incipitur a benedictione, et desinit in : Tu autem, Domine, etc. Benedictio ante primam Lectionem, quae est ex Veteri Testamento, Deus Pater omnipotens, etc. Ante secundam, quse ex Novo, Unigenitus Dei, etc. Tertia Lectio est vel ex historiis Sanctorum, cum dies est festus, et tune praecedit benedictio, Cujus festum colimus, etc. Vel ex Epistolis, vel Actis Apostolorum repetendo, et tune prœcedit benedictio, Spiritus Sancti gratia, etc. In sabbatis autem, in quibus tribuimus Officium beatce Virgini, dicitur benedictio, Per Virginem matrem, etc, Post tertiam Lectionem, Te Deum laudamus, cujus loco in Adventu, et Quadragesima dicitur Psalmus, Miserere mei, praeterquam in festis Sanctorum, in quibus dicitur etiam tune Te Deum laudamus.

Page 1