‹ Institutions liturgiquesChapitre 132 sur 195 · AD VESPERAM · texte numérisé non relu

AD VESPERAM

Pater noster, cum signo crucis. Deus, in adjutorium. Hymnus. Psalmi terni. Canticum Magnificat, quod nullo die prœtermittitur. Oratio et commemorationes, ut ad Matutinum.

INSTITUiIONS

AD COMPLETORIUM.

Cpnverte nos, Deus. Deus, in adjutorium. Hymnus Te lucis. Psalmi terni, cum cantico, Nunc dimittis, quod etiam dicitur singulis diebus. Oratio Visita. Salve Regina. Oratio Omnipotens sempiterne Deus. Quae omnia supra dicta latius explicantur in prima Dominica Adventus.

Discrimen igitur inter illud, quo hactenus usi sumus, et hoc Breviarium est, quod in illo, quanquam veteribus Patribus placuisset, totam fere sacram Scripturam legi singulis annis, tamen vix una particula legitur carptim libros degustando. In hoc autem legitur singulis annis magna, et prœcipua pars Veteris Testamenti, et totum Novum praeter partem Apo calypsis, ut diximus, Epistolis et Actis Apostolorum etiam repetitis.

Quod pertinet ad Psalterium, in illo Breviario pauci quidam Psalmi saspissime repetuntur, plerique ne semel quidem leguntur toto anno. In hoc omnes leguntur singulis hebdomadis, sine taedio, nam singulis horis terni psalmi accommodantur, nullo eadem hebdomada repetito. Deinde in illo Sanctorum historiée non paucae leguntur tam rudi stylo, ,tam sine rerum delectu et gravitate, ut sint interdum contemptui, atque derisui legentibus. In hoc nihil taie relictum est, omnia sunt cultiora, graviora, et ex historia ecclesiastica, et auctoribus probatis gravibusque decerpta.

Postremo in illo summa erat confusio propter regularum multitudinem, et perplexitatem , et Festorum translationem, et varias commemorationum, versiculorum, responsoriorum, antiphonarum, et similium rerum laboriosas ac parum graves incultationes, et iterationes, quae nec ad pietatem, nec ad cognitionem Scripturae sacrae magnopere conducebant. In hoc talibus omnibus impedimentis sublatis, in sacrae Scripturae continua lectione potissimum, et gravibus Sanctorum historiis versamur, paucis et perspicuis regulis appositis.

Itaque si quis diligenter animadvertat, et vêtus Patrum consilium, institutumque consideret, plane intelliget hoc Breviarium non tam esse novum inventum, quam Breviarii veteris in commodiorem et cultiorem formam restitutionem, sublatis quibusdam rébus, quae medio tempore praeter judicium et gravitatem obrepserant.

Porro quanquam non fuit nobis propositum brevitati, sed commoditati precantium consulere, utrumque tamen, ut speramus, consecuti sumus. Nam licet lectiones singulas longiores sint in hoc Breviario, sunt tamen très duntaxat, cum in priore adjuncto Officio beatae Virginis sint duodecim cum totidem versiculis, et responsoriis, et licet quidam Psalmi in hoc sint longiores, in illo tamen singulis diebus leguntur multo plures, si repetitos numeres tamque diverses.

Accedit, quod in illo magna est perplexitas, et longitudo Officii tum feriae, tum etiam dominicae diei. In hoc nullum, aut minimum est dierum ^totius anni discrimen; nec enim interest ad longitudinem de dominica, seu feria agatur, an de festo. In illo Psalmi hinc inde cum difficultate, mora et taedio volvendis chartis exquiruntur. In hoc perdies et horas totius hebdomadae dispositi sunt. Qui noster ordo non parum

facit ad temporis brevitatem, et laboris levamen. Adjuvat et idem ordo i partie

,.,.•.• . u-1- j- j- CHAPITRE XIII

lectionum; nam prima et secunda simphci et immutabili ordine dispo- — - — ■

sitae sunt in totum annum, sive festum incidat, sive non. Diversitas enim Officii festi, dominicae, et ferialis diei consistit in mutatione invitatorii, et hymnorum ad Matutinum, et Vesperam, et tertiae lectionis, et orationis, cetera sunt ejusdem rationis utrobique.

Si cui autem laboriosum in hoc Breviario videbitur pleraque omnia ex libro legi, cum multa in alio, quse propter frequentem repetitionem ediscuntur, memoriter pronuntientur, compensât cum hoc labore cognitionem Scripturae sacrae, quae sic in dies augescit, et intentionem animi, quam Deus ante omnia in precantibus requirit (hanc enim majorem legentibus, quam memoriter proferentibus adesse necesse est), et hujusmodi laborem non modo fructuosum, sed etiam salutarem judicabit. Habes, Pater Sanctiss., instituti nostri rationem, habes formulam Breviarii, superest, ut si tibi res, quemadmodum speramus, non improbabitur, ipse quoque faveas incœptis nostris, et labori publicas commoditatis gratia suscepto. Vale.

NOTE C

Rationes et motiva propter qiiœ videtur Universitati Parisiensi non recipiendum Breviarium, nuper edituni et promulgatum.

In primis advertendum est, quod dictum Breviarium discrepat et dissonum est aliis omnibus Breviariis quarumcumque diœceseon, etiam Romanae Ecclesiae ; cum alia omnia Breviaria pleraque sancta et salutaria ad pietatem et devotionem fidèles inducentia contineant quee istud Breviarum non habet ; cujus generis sunt Horee Beatae Marias, antiphonee, responsoria, capitula, homiliae, sive expositiones catholicorum Doctorum super Evangeliis et aliis Scripturis, ordo et numerus Psalmorum, et modus legendi illos in Ecclesia, nec non et ordo legendi sacras Scripturas in Matutinis, juxta varietatem temporum ab Ecclesia hactenus observatus. Cum autem haec usque adeo salutaria Ecclesiae instituta in Ecclesiasticis Officiis a primordiis ferme Ecclesiae, ad hœc usque tempora servata fuerint, mirum quonam pacto is qui hoc novum Breviarium condidit, haec omnia rejiciat et rejicienda décernât, tamquam, ut inquit, nec ad pietatem, nec ad cognitionem sacrae Scripturae magnopere conducant. Quod si verum esset, nulla utique esset antiphonarum, responsoriorum, et reliquorum praenominatorum in Ecclesia utilitas, forentque haec omnia ut superflua et inutilia resecanda. Quod tamen erroneum est, nec ei quae secundum doctrinam est, pietati consentaneum. Parum quoque sobrie sapere visus est hujusmodi scriptor, dum suam unius sententiam antiquis Patrum decretis, communi et approbato usui Ecclesiae et authenticis historiis minime erubuit praeferre. Proinde ut quam periculosa sit nec ferenda hujusmodi Breviarii editio, cognoscant omnes, operae pretium in primis est ostendere, quod a veteribus Patrum ordinationibus et Catholicis

386 PREMIERS ESSAIS DE REFORxME LITURGIQUE

INSTITUTIONS Ecclesiac statutis ad pietatem conferentibus nemini liceat discedere. Deinde

LITURGIQUES quod scrvandus sit communis et prôbatus Ecclesiœ ritus. Ad haec, in his

de quibus agitur, nequaquam a receptae Fidei Doctorum scriptis Ecclesia

dissideat. Denique mala, quae ex hac curiosa hujusmodi Breviarii novitate

sequuntur, explicanda sunt

Caeterum periculosa videtur talis Breviarii

mutatio. Nam timendum est, si talis mutatio suscipiatur, ne eadem ratione immutetur Missale et Officium Missae, et multa ex eo sancta et salutaria detrahantur, non in œdification&m, sed in destructionem.

Eadem quoque facilitate auferri possent caeremoniae et solerrinitates Sacramentorum, et alia sacramentalia, cujusmodi sunt consecrationes ecclesiarum, altarium, calicum, cantus Ecclesiae , festa Sanctorum, aqua benedicta, et alia id genus multa. Ex quo clare apparet quali via, et quam periculosa sequantur ex ista mutatione Breviarii et novitate.

Periculum insuper imminet non médiocre, si sub signatura particularis hominis ecclesiastici, non religiosi, communem usum Ecclesias hactenus observatum relinquant , ut accipiant hoc novum Breviariùm ecclesiae Cathédrales, Collégiales et Parochiales, consimili signatura receptum Officium relinquant Ecclesiae, id quod in magnum scandali populi cederet, et periculum immineret inducendi seditionem, a quibus Deus nos^ avertat. (D'Argentré, CoUectio Judiciorum, tom. II, pag. 12-126.)

NOTE D

kd Sanctissimum Patrem et Dominum nostrum Paulum tertium, Pontificem maximum, Francisci Quignonii tit. Sanctae Crucis in Jérusalem presbyteri cardinalis, in Breviariùm proxime confectum ac denuo recognitum praefatio.

Breviariùm Romanum nuper a nobis felic. recor. démentis VII Pontif. Max. hortatu confectum, ac potius in ampliorem sacrarum Scripturarum lectionem ad veterem Sanctorum Patrum, et Conciliorum^ antiquorum formam revocatum, tuaque voluntate, Sanctissime Pater, aditum, graves plerosque ac doctos viros ita probasse et récépissé intellexi, ut nihil in eo mutandum existimarent. Alios item animadverti graves etiam et prudentes homines, qui ejus rationem magnopere probantes, nonnihil tamen in eo desiderari adfirmarent. Illud vero numquam dubitavi, fore in tanta multitudine nonnullos, ex iis videlicet, qui in diverso precandi ritu consenuissent, quibus labor ille noster non esset perinde gratus, existimantibus ab inveterata illa cousuetudine precandi nuUa ratione clericisesse discedendum. Imo vero nobis primam editionenl Breviarii non tahquam promulgationem legis esse placuerat, sed quasi publicam quamdam deliberationem, ut sic, proposita nostra sententia, judicia multorum exquireremus, et quod omnium commodissimum ei religioni ac pietati convenientissimum plerisque prudentibus gravibusque viris esset visum, sequeremur... Itaque multorum sententiis collatis, quae nobis partim vocibiis, partim scriptis innotuerunt, judicium eorum

secuti qui omnium prudentissime sentire visi sunt, libenter quasdam ad- i partie

didimus, alia mutavimus , et omnia diligenter recognovimus, retejita chapitre xiii .' tamen summa forma Breviarii. Sed quoniam sic fert natura rerum, ut '-. nihil sit tam rectum, nihil tanta ratione in vitam usumque hominum inductum, cujus novitas non sit aliquibus ingrata, non temere facturi esse videmur, si rationem totius instituti nostri a nobis prius summatim redditam, nunc adcuratius recognito Breviario, paulo latius explicabimus.

Page 1