CHAPITRE XVI
potuit, revocati; ubi vero non potuit, de integro conditi sunt ; eadem
tamen, quoad licuit, servata sententia. Restituta in Psalmis et Canticis interpunctio editionis Vulgatae, et canentium commoditati, ob quam eadem interpunctio mutata interdum fuerat, additis asteriscis consultum. Patrum Sermones et Homiiiae coUatae cum pluribus impressis editionibus et veteribus manuscriptiS; ita multa suppleta, multa emendata, atque correcta. Sanctorum Historiae ex priscis et probatis auctoribus recognitae. Rubricae detractis nonnullis, quibusdam adjectis, clarius et commodius explicatae. Denique omnia magno et longo labore diligenter accurateque ita disposita et expolita^ ut quod erat in votis, ad optatum exitum perductum sit. Cum igitur tanta tamque exacta doctorum hominum industria, ne plani in irritum recidat, requirat typographorum fidem, mandavimus dilecto filio Andreae Brogiotto, Typographiae nostrae apostolicae Praefecto, procurationem hujus Breviarii, in lucem primo edendi; quod exemplar, qui posthac Romanum breviarium impresserint, sequi omnes teneantur. Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Breviarium in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus haereticae pravitatis, siquidem inibi fuerint, sin minus, ab locorum Ordinariis. Quod si quis quacumque forma contra praescriptam, breviarium Romanum aut typographus impresserit, aut impressum bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram ecclesiasticam excommunicationis latas sententiae pœnae subjaceat, a qua nisi a Romano pontifice (praeterquam in mortis articulo constitutus) absolvi nequeat; in aima vero Urbe, ac reliquo Statu ecclesiastico commorantes quingentorum auri de Caméra, ac amissionis librorum, et typorum omnium eidem Camerae applicandorum pœnas, absque alia declaratione irremissibiliter incurrant; et nihilominus Breviaria sine praedicta facultate impressa, aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur. Inquisitores vero, locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concédant, quam Breviarium tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari, auctoritate nostra vulgato, diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint. In ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine aut initio cujusque Breviarii impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutae hujusmodi collationis, repertaeque inter utrumque Breviarium conformitatis, sub pœna Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda ; Ordinariis vero locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendae. Sub iisdem etiam prohibitionibus et pœnis comprehendi intendimus et volumus ea omnia, quse a breviario Romano ortum habent, sive ex parte, sive in totum; cujusmodi sunt Missalia, Diurna, Officia parva beatce Virginis, Officia majoris Hebdoniadae, et id genus alia, quas deinceps non impri-