RÉVISION DU BRÉVIAIRE PAR URBAIN VIU
INSTITUTIONS mantur, nisi pi^aevia illorum, et cujuslibet ipsorum in dicta typographia LITURGIQUES per eumdem Andream impressionem, ut omnino cum Breviario de mandato nostro edito concordent. Injungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad praescriptum hujus voluntatis nostra^ confici curent. Nolumus tamen his litteris Breviaria, et alia praedicta, quae .impressa sunt hactenus, prohiberi, sed indemnitati omnium consulentes tam typographis et bibliopolis vendere, quam ecclesiis, clericis, aliisque retinere^ atque lis uti apostolica benignitate permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis Breviaria imprimendi quibuscumque typographis per Nos, seu Romanos pontifices praedecessores nostros hue usque concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus ; necnon constitutionibus, et ordinationibus generalibus, et specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque editis, confirmatis et approbatis, Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium litterarum nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Breviariis impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die vigesima quinta Januarii, M DC XXXI. Pontificatus nostri Anno VIII.