‹ Institutions liturgiquesChapitre 87 sur 195 · CHAPITRE X · texte numérisé non relu

CHAPITRE X

DE l'Église romaine en frange 265

edere caiitilenam, naturali quodam fragore, quasi plaustra per gradus con- i partie fuse sonantia rigidas voces jactat, sicque audientium animos, quos mul- "cere debuerat, exasperando magis ac obstrependo conturbat, (Johan. Diac. Vitçi S. Grçgorii, lib, II, cap. vu.)

NOTE D

Reversus est (e ducatu nempe Beneventano) rex piissimus Garolus, et celebravit Romae Pascha cum Domno Apostolico. Ecce orta est contentio per dies festos Paschae inter cantores Romanorum et Gallorum. Dicebant se Galli melius cantare et pulchrius quam Romani. Dicebant se Romani doctissime cantilenas ecclesiasticas proferre, sicut docti fuerant a sancto Gregorio Papa; Gallos corrupte cantare, et cantilenam sanam destruendo dilacerare. Quae contentio ante Domnum Regem Garolum pervenit. Galli vero, propter securitatem régis Garoli, valde exprobrabant cantoribus Romanis. Romani vero propter auctoritatem magnae doctrinae, eos stultos, rusticos et indoctos, velut bruta animalia, affirmabant, et doctrinam sancti Gregorii praeferebant rusticitati eorum. Et cum altercatio de neutra parte finiret, ait Domnus piissimus Rex Garolus ad suos cantores : Dicite palam, quis purior est, et quis melior, aut fons vivus, aut rivuli ejus longe decurrentes ? Responderunt omnes una voce, fontem, velut caput et originem, puriorem esse; rivulos autem ejus, quanto longius a fonte recesserint, tanto turbuîentos, et sordibus ac immunditiis corruptos. Et ait Domnus Rex Garolus : Revertimini vos ad fontem sancti Gregorii, quia manifeste corrupistis cantilenam ecclesiasticam. Mox petiit Domnus rex Garolus ab Adriano Papa cantores, qui Franciam corrigèrent de cantu. At ille dédit ei Theodorum et Benedictum, Romanae Ecclesiae doctissimos cantores, qui a sancto Gregorio eruditi fuerant, tribuitque Antiphonarios sancti Gregorii, quos ipse notaverat nota Romana. Domnus vero Rex Garolus revertens in Franciam, misit unum cantorem in Métis civitate, alterum in Suessionis civitate, praecipiens de omnibus civitatibus Franciae magistros scholae Antiphonarios eis ad corrigendum tradere, et ab eis discere cantare. Gorrecti sunt ergo Antiphonarii Francorum, quos unusquisque pro arbitrio suo vitiaverat addens vel minuens, et omnes Franciae cantores didicerunt notam Romanam,quam nunc vocant notam Franciscam, excepto quod tremulas, sive tinnulas, sive collisibiles vel secabiles voces, in cantu non poterant perfecte exprimere Franci, naturali voce barbarica frangentes in gutture voces potius quam exprimentes. Majus autem magisterium cantandi in Métis civitate remansit. Quantumque magisterium Romanum superat Metense in arte cantilenae, tanto superat Metensis cantilena cœteras scholas Gallorum. Similiter erudierunt Romani cantores supradicti cantores Francorum in arte organandi. Et Domnus Rex Garolus iterum a Roma artis grammatices et computatoriae magistros secum adduxit in Franciam, et ubique studium litterarum expandere jussit. Ante ipsum

INSTITUTIONS cnim Domnum regem Carolum, in Gallia nullum studium fuerat libera- LiTURGiQUEs y^^^^^ artium. {Caroli Magni vîta per monachum Engolismensem, apiid Duchesne, tome IL)

NOTE E

Adrianus Papa GVIII. Sedit ann. V. ilatione Romanus, pâtre Julio. Hic Ecclesiis ornamenta multa pretiosa superadministravit. Hic Antiphonarium Romanum^ sicut anterior Adrianus, diversa per loca corroboravit, et secundum prologum versibus hexametris ad missam majorera in die primo AdventusDomini J.-C. decantandum instituit, qui similiter incipit sicut anterioris Adriani proaemium, quod ille ad omnes missas in eadem Dominica prima Adventus decantandum strictissimum confecerat; sed pluribus iste constat versibus. Hic constituit per monasteria ad missam majorem in solemnitatibus praecipuis, non solum in Hymno Angelico Gloria in excelsis Deo canere Hymnos interstinctos quos Laudes appellant verum etiam in Psalmis Davidicis, quos Introitus dicunt, interserta cantica decantare, quae Romani Festivas Laudes, Franci Tropos appellant : quod interpretatur, Figurata ornamenta in landibus Domini, Melodias quoque ante Evangelium concinendas tradidit, quas dicunt Sequentias) quia sequitur eas Evangelium. Et quia a Domino Papa Gregorio primo et postmodum ab Adriano una cum Alcuino Abbate, delicioso magni Imperatoris Caroli, hae cantilenae festivales constitutae accomodatae fuerant, multum in his delectato supradicto Caesare Carolo, sed negligentia cantorum jam intermitti videbantur j ab ipso almifico Praesule de quo loquimur, ita corroboratae sunt ad laudem et gloriam Domini nostri J.-C., ut diligentia studiosorum cum Antiphonario simul, deinceps et Tropiarius in solemnibus diebus ad missam majorem cantilenis frequentetur honestis.

Hic constituit ut çlerici Romani instruerent pauperes Domini nostri J.-C, fratres nostros, ut ante Dominicum sacratissimum diei Paschae tribus diebus, hoc est, Domini Cœna, Parasceve, et sancta sepultura Domini nostri Jesu Ghristi, non aliter peterent eleemosymam per urbem hanc Romanam (i), nisi excelsa voce cantilenam dicendo per plateas et ante monasteria et Ecçlesias hujusmodi j Kyrie, eleison ; Christe, eleison ; Domine, miserere nobis ; Ghristus Dominus factus est obediens usque ad mortem. [Apud Lebeuf, Traité historique et pratique sur le Chant ecclésiastique. 1741, pag. io3 et suiv.)

NOTE F

Nam et usque ad tempora abavi nostri Pipini Gallicanae et Hispanicae Ecçlesias aliter quam Romana vel Mediolanensis Ecclesia divina officia

(i) Ces paroles, Urbem hanc Romanam^ montrent évidemment que ceci a été écrit à Rome.

Page 1