‹ Institutions liturgiquesChapitre 97 sur 195 · N0TES DU CHAPITRE XI · texte numérisé non relu

N0TES DU CHAPITRE XI

NOTE A

Gfegorius episcdpus| sérvus serVorurii Dei, Alphonse et Sancio regibus Hispaniae, a paribus, et epîscopis in ditione sua constitutîs, salutem et apôstolicam benedittionèm.

Cum beatus Apostolus Paulus Hispaniam se adiisse significet, ac postea septem Episcopos ab urbe Roma, ad instruendos Hispaniae populos, a Petro et Paulo Apostolis directes fuisse, qui, destructa idololatria, Ghristiânitatem fundavérunt, religionem plantaverunt, ordinem et officium in divinis cultibtis agendis ostenderunt, et sanguine suo Ecclesias dedicavere, vestra diligèntia non ignoret, qùaritam concoi-diam cum Romand urbe Hispania in religione et ordine divini Ofïicii habuisse satis patet : sed postquam vesania Priscillianistarum diu pollutum, et perfidia Arianorum depravatum, et a Romano ritu separatum, irruentibus prius Gothis, ac demùm invadentibus Sarracenis; regiium Hispaniee fuit, non solum religio est diminuta, verum etiam mundanae sunt opes labefactatae. Quapropter ùt filios carissimos vos adhortor et moneo, ut vos sicut bonae soboles etsi post diuturnas scissuras, demum tamen ut matrem rêvera vestram, Romanam Ecclesiam recognoscatis, in qua et nos fratres reperiatis, Romanae Ecclesiae ordinem et Officium recipiatis, non Toletanae, vel cujuslibet aliae, sed istius quae a Petro et Paulo supra firmam petram per Christum fundata est, et sanguine consecrata, cui portae inferni, id est linguae haereticorum, nunquam praevalere potuerunt, sicut cetera régna Occidentis et Septentrionis teneatis. Unde enim non dubitatis vos suscepisse religionis exordium, restât etiam ut inde recipiatis in Ecclesiastico ordine divinum Officium; quod Innocentii Papas ad Eugubinum directa Episcopum vos docet epistola, quod Hormisdae ad Hispalensem missa décréta insinuant, quod Toletanum et Bracaretise demonstrant concilia : quod etiam Episcopi vestri, ad nos nuper venientes, juxta constitutionem conciliij per scripta sua facere promiserunt,et in manu nostra firmaverunt. (Labb., tom. X, pag. 53.)

NOTE B

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Simeoni Hispanorum episcopo, salutem et apôstolicam benedictionem.

Cognitis fraternitatis tuae litteris, gaudio sumus repleti, quoniam eârri quam erga Romanam Ecclesiam fidem et devotionem geris, in eis plene

3l6 AUTEURS LITURGISTES

ITt^Igiq^es f §^^^^^^^^/ ^' ^^^^ /^^^ adulterino eam more deserere, sed légitima pro^

lis successione amplecti desideras. Quapropter, carissime frater, necesse

est ut bene inceptum recto itinere gradiatur : nec hœretica débet pravitate

minui, quod apostolica constat traditione sancitum. Apostolica enim

Sedes, cui, quamvis immeriti, Deo auctore preesidemus, ipso gubernante

firma permansit ab ipsis primordiis, eoque tuente illibata perpetuo per-

manebit, testante eodem Domino : Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides

tua ; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. His itaque fulta

praesidiis Romana te cupit scire Ecclesia, quod filios quos Ghristo nutrit,

non diversis uberibus, nec diverso cupit alere lacté, ut secundum Apos-

tolum sint unum, et non sint in eis schismata : alioquin non mater, sed

scissio vocaretur. Quapropter notum sit tibi cunctisque Christi fidelibus

super quibus consuluisti, quod décréta, quœ a nobis, imo a Romana

constat Ecclesia prolata sive confirmata, in peragendis a vobis ejusdem

Ecclesiœ Officiis inconcussa volumus permanere, nec eis acquiescere, qui J

luporum morsibus et veneficiorum molimine vos inficere desiderant. Nec -

dubitamus quod, secundum Apostolum, introeant in vos lupi graves, lupi

rapaces, non parcentes, quibus resistendum fortiter est in fide. Ideoque,

dilectissime frater, certa, et usque ad sanguinis efFusionem, si opportu-

num fuerit, desuda. Indignum enim et pro ridiculo potest haberi, quod '

saeculares homines, pro tam vili pretio, tamque Deo odibili commercio, \^

se ipsos periculo ultraneos exhibeant, et fidelis quisque irruentibus cedat ■

hostibus terga. Non enim ab eis poterit acquiri virtus qui facile corruunt

quo trahuntur. Quod autem filii mortis dicuntse a nobis litteras acce-

pisse, sciatis per omnia falSum esse. Procura ergo, ut Romanus ordo per

totam Hispaniam et Galliciam, et ubicumque poteris, in omnibus rectius

teneatur. Data Romae, mense maii, indictione décima quarta. (Labb., tom. X, p. 144.)

NOTE G

Ante revocationem (legati Richardi) clerus et populus totius Hispaniae turbatur, eo quod Gallicanum Officium suscipere a legato et principe cogebantur; et statuto die, rege, primate, legato, cleri et populi maxima multitudine congregatis, fuit diutius altercatum, clero, militia et populo firmiter resistentibus, ne Officium mutaretur, rege a regina suaso, contrarium minis et terroribus intonante. Ad hoc ultimo res pervenit, militari pertinacia decernente, ut haec dissensio duelli certamine sedaretur. Cumque duo milites fuissent electi, unus a rege, qui pro Officio Gallicano; alter a militia et populis, qui pro Toletano pariter decertarent, miles régis illico victus fuit, populis exultantibus, quod victor erat miles Officii Toletani. Sed rex adeo fuit a regina Gonstantia stimulatus, quod a proposito non discessit, duellum indicans jus non esse. Miles autem qui pugnaverat pro Officio Toletano, fuit de domo Matantiae prope Pisoricam, cujus hodiegenus exstat. (Rodericus Toletanus, de Rébus Hispanice, lib, VI, cap. XXVI.)

DU Xl^ ET DU XII* SIÈCLE Siy

Gumque super hac magna seditio in populo oriretur, demum placuit, i partie

ut liber Officii Toletani, et liber Officii Gallicani in magna ignis congerie chapitre xi ponerentur. Et indicto omnibus jejunio a primate et legato, et clero, et oratione ab omnibus dévote peracta, igné consumitur liber Officii Gallicani; et prosiliit «uper omnes flammas incendii, cunctis videntibus et Dominum laudantibus, liber Officii Toletani illaesus omnino (et) a combustione incendii alienus. [Ibidem.)

NOTE D

Ceterum, quilibri in Ecclesiasticis Officiis per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum Apostolica non reprobat, sed sequitur Ecclesia), pro fidelium aediticatione adnotandum censuimus. Quidam, quod in Septuagesima ponunt Pentateuchum usque in XV diem ante Pascha, XV die ponunt Hieremiam usque in Cœnam Domini. In Cœna Domini legunt très lectiones de Lamentatione Hieremiae : Qiiomodo sedet sola civitas , etc., et très de Tractatu S. Augustini in Psalmum LIV : Exaiidi, Deus , orationem meam, et ne despexeris et très de Apostolo, ubi ait in Epistola ad Corinthios Convenientibus vobis in unum. Secunda ilectio sic incipit : Similiter et calicem, postquam cœnavit. Tertia : De Spiritalibus aiiteni noliimus vos ignorare , fratres. In Parasceve très lectiones de Lamentatione Hieremiae, et très de Tractatu Sancti Augustini in Psalmum LXill: Exaudi, Deus, orationem meam ciim deprecor;et très de Apostolo, ubi ait in Epistola ad Hebraeos : Festinemus ingredi in illam requiem, etc.. Secunda lectio : Omnis namque Pontifex. Tertia : De quo grandis nobis sermo. In Sabbato Sancto très lectiones de Lamentatione Hieremiae Prophetae, et très de tractatu Sancti Augustini in eumdem • Psalmum LXIII : Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor, et très de Apostolo, ubi ait in Epistola ad Hebraeos : Christus adsistens Pontifex futurorum. Secunda lectio : Ubi enim testamentum est. Tertia : Umbram enim habens lex futurorum bonorum. In Pascha Domini homilias ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias. In Octavis Paschas ponunt Actus Apostolorum, et Epistolas Canonicas, et Apocalypsim usque n Octavas Pentecostes. In Octavis Pentecostes ponunt libros Regum, et Paralipomenon usque in kalendas septembris. In Dominica prima septembris ponunt Job, Tobiam, Hester, Esdram usque in kalendas octobris. In Dominica prima mensis octobris ponunt librum Machabœorum usque in kalendas novembris. In Dominica prima mensis novembris ponunt Ezechielem, et Danielem, et minores Prophetas usque in kalendas decembris. In Dominica prima mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad Nativitatem Domini. In Natali Domini legunt primum de Isaia très lectiones. Prima lectio Primo tempore alleviata est terra Zabulon, etc. Secunda : Consolamini , consolamini. Tertia : Consurge, consurge. Deinde leguntur sermones, vel homiliae ad ipsum diem pertinentes. In natali sancti Stephani homilia de ipso die. In natali sancti

3(8 AUTEURS LITURGISTE^

INSTITUTIONS Johannis similiter. In nat9.1i Innocentium similiter. In natali sancti Sil- LiTURGiQUgs ^estri similiter. In Octava natalis Domini homilia de ipso die. In Domiïiica prima post Nativitatem Domini ponunt Epistolas Pauli usque ir Septuagesimam. In Epiphania lectiones très deEsaia. Prima lectio incipit: Omnes sitientes. Secunda : Surge, illuminare, Hierusalem. Tertia : Gauden§ gaudebo in Domino. Deinde leguntur sermones, vel homiliae ad ipsum diem pertinentes. {Decretum. Part. I, Distinct. XV, cap. Sancta Romana.)

NOTE E

Venerabili Guidoni abbati Ar^remarensi , et sanctis qui cum eo sunt fratribus , Bernardus servus sanctitatis eorum ^ servire Domino in sanctitate.

Petis, carissime mihi Guido abbas, et tecum pariter qui tecum sunt fratres, dictare me aliqua vobis legenda solemniter, vel canenda in festivitatej sancti Victoris, cujus apud vos corpus sacratissimum requiescit. Cunctanti instas", dissimulantem urges, meam etsi justam vefecundiam dissimulans ipse : adhibes mihi et alios precatores, quasi sit aliquid ad inclinandum me tuae voluntati, tua ipsa voluntate cogentius. Verum tu vel proprio judicio consulens, cogitare debueras non afFectum erga me tuum, sed meum in Ecclesia locum. Sane altitudo negotii non amicum desiderat, sed eruditum, sed dignum ; cujus auctoritas potior, vita sanctior, Stylus maturior et odus illustret, et consonet sanctitati.

Quantulusego in populo christiano, cujus litterae in Ecclesiis lectitenturr Aut quantula mihi ingenii eloquiive facultas, ut a me potissimum festiva et plausibilia requirantur? Quid ? quem cœli habent laudabilem et laudatum, ego de novo laudare incipio super terram ? Supernis velle addere laudibus, detrahere est. Non quod glorificatos ab Angelis, homines jam laudare non audeant; sed quia in solemnitate celebri non novella audiri decet vel levia, sed certe authentica et antiqua, quae et Ecclesiam sedificent, et ecclesiasticam redoleant gravita tem. Quod si nova audire libet, et causa requirit, ea, utdixi, recipienda censuerim, quse cordibus audientium quo gratiora, eo utiliora reddat et eloquii dignitas et auctoris. Porro sensa indubitata resplendeant veritate, sonent justitiam, humilitatem suadeant, doceant aequitatem : quae etiam lumen veritatis mentibus pariant, formam moribus, crucem vitiis, afFectibus devotionem, sensibus disciplinam. Cantus ipse si fuerit, plenus sit gravitate, nec lasciviam resonet, nec rusticitatem. Sic suavis, ut non sit levis; sic mulceat aures^ ut moveat corda. Tristitiam levet : iram mitiget; sensum litteras non evacuet, sed fœcundet. Non est levis jactura gratiae spiritualis, levitate cantus abduci a sensuum utilitate et plus sinuandis intendere vocibus quam nsinuandis rébus.

En qualia oportet esse quae in audieiitiam Ecclesiae veniunt, qualemve horum. auctorem. Numquid talis ego, aut talia quae paravi ? Et tamen de j paupertate mea, te puisante, te inquiétante, etsi non quia amicus es,

DU XT^ ET DU XII* SIÈCLE SlQ

certe ob tuam oportunitatem surgens, juxta verbum Domini, prœstit quod petisti. Prasstiti dico, non quod tibi ad votum, sed quod mihi ad manum venire potuit, pro posse utique meo, non pro velle tuo. Servata tamen antiquorum veritate scriptorum, quae tu mihi transmiseras, de vita Sancti duos sermones dictavi qualicumque sermone meo : illud quantum potui cavens, ut nec brevitas obscuros, nec prolixitas reddere^onerosos. Deinde quod ad cantum spectat, Hymnum composui, metri negligens, ut sensui non deessem. Responsoria XII, cum Antiphonis XXVII, suis in locis disposui, addito responsorio uno quod prioribus vesperis adsignavi, itemque duobus aliis brevibus ipso die festo pro vestra regulari consuetudine, uno ad Laudes, altero adVesperas decantandis.Et pro his omnibus mercedern flagito, sequor retributionem. Quidni sequar ? Sive placeant, sive non, mea non refert, qui quod habui, dedi. Ergo merces njea, oratio vestra. (S. Bernardi Opéra, tom. I, Epist. CCCXII.)

I PARTIE CHAPITRE XI

Page 1