‹ Introduction à l'étude du droit romain, traduite de l'allemand de M. F. Mackeldey, professeur à l'Université de BonnChapitre 134 sur 142 · QUÆ SUPERSUNT · texte numérisé non relu

QUÆ SUPERSUNT

shotentestretetreentreonjrulofiroineonpnetoteniotetotrairpontrontstreeaproente À.

EDICTUM PRÆTORIS. *

De Jurisdictione.

x. Qui magistratum potestatemve habebit, si quid in aliquem Juris novi statuerit : ipse quandoque adversario postulante eodem jure uti debet. Si quis apud eum, qui magistratum potestatemve habebit, aliquid novi juris obtinuerit, quandoque postea adversario ejus postulante, eodem jure adversus eum decernetur : scilicet , ut quod ipse quis in alterius persona æquum esse credidisset, id in ipsius quoque persona valere patiatur. L. 1. (. 1. Quod quisque juris in alterum. (ui. )

De Edendo.

2. Argentariæ mensæ exercitores rationem , quæ ad se pertinet, edant adjecto die et consule. L. 4. pr. de Edendo. (1v.)

3. Argentario eive, qui iterum edi postulabit, caussa DER edi jubebo. L. 6. {. 8. eod. (1v.)

* Numerus romanus adjectus respicit numerum librorum ab Ulpiano ad

utrumque Edictum scriptorum.

De Pactis.

£. Pacta conventa, quæ neque dolo malo, neque adversus leges, plebiscita, senatusconsulta, edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat, facta erunt, servabo. L. 7. . 7. de Pactis. (1v.)

De In jus vocando.

5. Parentem, patronum, patronam , liberos, parentes patroni, patronæ in jus sine permissu meo ne quis vocet. L. 4. . 1. de In jus vocando. (.)

6. Si quis parentem, patronum, patronam, liberos, aut parentes patroni, patronæ , liberosve suos, eumve, quem in potestate habebit, vel uxorem, vel nurum in judicium vocabit : qualiscumque fidejussor judicio sistendi caussa accipiatur. L. 2. Ç. 2. Qui satisdare cogantur. (v.) |

7. In bona ejus, qui judicio sistendi caussa Édéisbrens dedit, si neque potestatem sui faciet, neque defenderetur, iri jubebo. L. 2. pr. Quibus ex caussis in possess. eatur. (v.)

De Postulando.

8. ...... Qui lege, plebiscito, sénatusconsulto, edicto, decreto principum, nisi pro certis personis, postulare prohibentur, hi pro alio, quam pro quo licebit, in jure apud me ne postulent. Qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit, pro alio ne postulet, præterquam pro parente, patrono, patrona , biberis parentibusque patroni, patronæ; liberisve suis, fratre, sorore, uxore, socero, socru, genero, nuru, vitrico, noverca, privigno, privigna, pupillo, pupilla, furioso, furiosa, cui eorum a parente, aut de majoris partis tutorum sententia, aut ab eo, cujus de ea re jurisdictio fuit, ea tutela curatiove data erit. L. 1. $. 8. 9. 11. L. 3. pr. de Postulando. (w.)

(179) De His, qui notantur infamia.

g. Infamia notatur, qui ab exercitu ignominiæ caussa ab imperatore eove, cui de ea re statuendi potestas fuerit , dimissus erit. Qui artis ludicræ pronunciandive caussa in scenam prodierit, Qui lenocinium fecerit. Qui in judicio publico calumni& prævaricationisve caussa quid fecisse judicatus erit. Qui furti, vi bonorum raptorum, injuriarum, de dolo malo et fraude, suo nomine damnatus pactusve erit. Qui pro socio, tutelæ, mandati, depositi, suo nomine, non contrario judicio, damnatus erit. Qui eam, quæ in potestate ejus esset, genero mortuo, quum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere virum moris cst, antequam virum elugeret , in matrimonium collocaverit, eamve sciens quis uxorem duxerit, non jussu ejus, in cujus potestate est; et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra comprehensum est, uxorem ducere passus fuerit. Quive suo nomine, non jussu ejus, in cujus postestate esset, ejusve nomine, quem quamve in potestate haberet, bipa sponsalia binasve nuptias in codem tempore constitutas habuerit. L. 1. de His, qui not. infam. (Julianus Lib. x. ad edictum.) Fragmm. Vatice. (. 319.

De Procuratoribus.

10 4 Alieno nomine, item per alios agendi potestatem non faciam in his caussis, in quibus neve dent cognitorem, neve dentur, edictum comprehendit, Fragmm. Vaticce. . 321.

10 ?. Procuratorem ad litem suscipiendam datum, pro quo conseutiente dominus judicatum solvi exposuit, judicium accipere cogam. L. 8. . 3. de Procurat. et defens. ( vi.)

Ile Cujus nomine quis actionem dari sibi postulabit, is eum viri boni arbitratu defendat : ct ei, quo nomine aget, id ratum habere eum , ad quem ea res pertinet, viri boui arbitratu satisdet. L. 33. @. 3. eod. (1x. ) |

( 180 ) De Negotiis gestis.

12. Si quis negotia alterius, sive quis negotia, quæ cujusque, quum is moritur, fuerint, gesserit : judicium eo nomine dabo.

L. 3. pr. de Negot. gest. (x.) De In integrum restitulionibus.

13. Quod metus caussa gestum erit, ratum non habebo. L, r. Quod metus caussa. (xr:)

14. Quæ dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit, et justa caussa esse videbitur, judicium dabo. L. 1. (. 1. de Dolo malo. (xr.)

15. Quod cum minore, quam viginti quinque annis natu, gestum esse dicetur, uti quæque res erit, animadvertam. L. 1. $. 1. de Minor. (xr.)

16. Qui, quæve posteaquam quid cum his actum contractumve sit, capite deminuti deminutæ esse dicentur, in eos easve perinde quasi id factum non sit, judicium dabo. L. 2. Ç. 1. de. Capite minut. (xn.)

17. Si cujus quid de bonis, quum is metu, aut sine dolo malo, reipublicæ caussa abesset : inve vinculis, servitute, hostiumque potestate esset : sive cujus actionis eorum cui dies exisse dicetur; item, si quis quid usu suum fecisset, aut, quod non utendo amisit *, consequutus, actioneve qua solutus ob id, quod dies ejus exierit, quum absens non defenderetur, inve vinculis esset, secumve agendi potestatem non faceret : aut quum eum invitum in jus vocari non liceret, neque defenderetur : quumve magistratus de ea re adpellatus esset, sive cui pro magistratu, ‘sine dolo ipsius actio exemta esse dicetur : earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit; itera si qua alia mihi justa caussa esse videbitur , in integrum restituam,

quod ejus per leges, plebiscita, senatusconsulta, edicta, decreta principum, licebit. L. 1. @. 1. Ex quibus causs. mai, (xu.)

* In L. 21. Eod. quod non utendo sit amissum.

18. Quod eo auctore, qui tutor non fuerit, gestum esse dicetur, si id actor ignoravit, dabo in integrum restitutionem. In eum, qui, quum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, judicium dabo, ut, quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur. L. 1. $. 1. 6. L. 7. pr. Quod falso tutore auct. (xIx. ) |

De Nautis , cauponibus et stabulariis, recepta ut restituant.

19. Nautæ, caupones, stabularii quod cujusque salvum fore receperint, nisi restituent, in eos judicium dabo. L. 1. pr. Naut. caup. stabul. (xiv.)

De Publiciana in rem actione.

20. Si quis id, quod traditur ex justa caussa, non a domino, : et nondum usucaptum petet, judicium dabo. L. 1. pr. de Public. in rem act. (xvi.)

De Jurejurando voluntario.

21, Siis, cum quo agetur, conditione delata, juraverit, . ... ejus rei, de qua jusjurandum delatum fuerit, neque in ipsum, neque in eum, ad quem ea res pertinet, actionem dabo. L. 3. pr. L. 7. de Jürejurando. ( xxn.)

De His, qui effuderint vel dejecerint.

22. Unde in eum locum, que vulgo iïter fiet, vel in quo consistetur, dejectum effusum quid erit, quantum ex ea re

damnum datum factumve erit, in eum, qui ibi habitaverit, in duplum judicium dabo. Si eo ictu homo liber perisse dicetur, quinquaginta aureorum judicium dabo. Si vivet, nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem æquum judici videbitur eum, cum quo agetur, condemnari, tanti judicium dabo. Si servus insciente domino fecisse dicetur, in judicio adjiciam : aut noxam dedere. L. 1. pr. de His, qui effud. vel dejec. (xxm.)

23. Ne quis in suggruenda protectove, supra eum locum, qua vulgo iter fiet, inve quo consistetur, id positum habeat, cujus casus nocere cui possit. Qui adversus ea fecerit, in eum solidorum decem in factum judicium dabo, si servus insciente domino fecisse dicetur, aut noxæ dedi jubebo. L. 5. . 6. eod. (xxm. ) +

24. Siis, in cujus potestate esse dicetur, negavit, se in sua potestate servum habere, utrum actor volet, vel dejerare jubebo, in potestate sua non esse, neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, vel judicium dabo sine noxæ deditione. L. 21. Ç. 2. de Noxal. act. (xx)

De Servo corrupto.

25. Qui servum, servam, alienum, alienam recepisse, persuasisseve quid ei dicetur dolo malo, quo eum, eam deteriorem faceret, in eum, quanti ea res erit, in duplum judicium dabo. L. 1. pr. De Servo corrupto (xxur. )

De Aleatoribus.

26. Si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, verberaverit, damnumve ei dederit, sive quid eo tempore dolo ejus subtractum est, judicium non dabo : in eum, qui aliæ ludendæ caussa vim intulerit, uti quæque res erit, animadvertam. L. 1. pr. de Aleator. (xxur. )

(183) De Religiosis et sumtibus funerum.

27. Sive homo mortuus, ossave hominis mortui, in Jocum purum alterius, aut in id sepulcrum; in quo jus non fuerit, illata esse diceñtur : qui hoc fecit, in factum actione tenetur, et pœna pecuniaria subjicietur. L. 2. . 2. de Relig. et sumtib.

fun. (xxv.)

28. Quod funeris caussa sumtus factus erit, ejus reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, jadicium dabo. L. 12.

$. 2. eod. (xxv.) De Sepulcro violato.

29. Cujus dolo malo sepulcrum violatum esse dicetur, in eum in factum judicium dabo : ut ei, ad quem pertineat, quanti ob eam æquum videbitur, condemnetur. Si nemo erit, ad quem pertineat, sive agere nolet : quicumque agere volet, ei centum aureorum actionem dabo. Si plures agere volent, cujus justissima caussa esse videbitur, ei agendi potestatem faciam. Si quis in sepulcro dolo malo habitaverit, ædificiumve aliud, quam quod * sepulcri caussa factum sit, habuerit : in eum, si quis eo nomine agere volet, ducentorum aureorum judicium dabo. . L. 3. de Sepulcro violato. (xxv. vulgo. 1x.)

* Flor. quamque.

De Jurezjurando necessario,

D oi

30. Eum, a quo jusjurandum petetur, solvere aut jurare cogam. (Sacerdotem Vestalem et Flaminem Dialem in omni mea . jurisdictione jurare non cogam. ( L. 34. (. 6. de Jurejurando. (xxvr. ) Gellius. N. AÀ., x. 15.

(184) De constituta pecunia.

. 31. Qui pecuniam debitam constituit, si adpareat, eum, qui

constituit, neque solvere, neque fecisse reum, quod constituit, * neque per actorem stetisse **, quo minus fieret, quod constitutum est, eamque pecuniam, quum constituebatur, debitam fuisse, judicium dabo. L. 1. . 1. L. 16. @. 2. 4 L. 18. pr. $. 1. de Pecun. constit. (xxvir. )

* Addidimus hæc e L. 16. G. 4.

** Stetisse rectius habet L. 18. pr. quam stfetit L. 16. $. 2. Guil. a TuisTersanT dicti Bilderdyk obss. et Emendd. 2. 38.

De Commodato.

32. Quod quis commodasse dicetur, de e6 judicium dabo. L. 1. pr. Commod. ( xxvur. )

Quod cum eo, qui in aliena potestaie est, negolium gestum esse dicetur.

Page 1