In eum, qui emancipatus, aut exheredatus erit, quive
abstinuit se hereditate ejus, cujus in potestate, quum moritur,
fuerit, ejus rei nomine, quæ cum eo contracta erit, quum is in potestate esset, sive sua voluntate, sive jussu ejus, in cujus potestate erit, contraxerit, sive in peculium ipsius, sive in pa- . trimonium ejus, cujus in potestate fuerit, ea res redacta fuerit , actionem , caussa cognita,. dabo in quod facere potest. L. 2. pr. Quod cum eo, qui in al, pot. (xx1x. )
De Peculio.
34. Post mortem ejus, qui in alterius potestate fuerit, posteave, quam is emancipatus, manumissus, alienatusve fuerit, dumtaxat de peculio, et si quid dolo malo ejus, in cujus potestate est,
da |
factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, judicium dabo. L. 1. pr. Quando de pecul. act. annal. ( xxx.)
De Deposito.
35. Quod neque tumultus, neque incendii, neque ruinæ, neque naufragii caussa depositum sit, in simplum, ex earum autem rerum, quæ supra comprehensæ sunt, in ipsum in duplum, in heredem ejus, quod dolo malo ejus factum esse dicetur, qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in FénpH judicium dabo. L. 1. @. 1. Depos. (xxx. )
De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
36. Si mulier mortuo marito prægnantem se esse dicet, his, ad quos ea res pertinebit, procuratorive eorum, bis in mense denunciandum curet, ut mittant, si velint, quæ ventrem inspicient. Mittantur autem mulieres liberæ dumtaxat quinque : hæque simul omnes inspiciant : dum ne qua earum, dum inspicit, invita muliere ventrem tangat. Mulier in domu honestissimæ feminæ pariat, quam ego constituam. Mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denunciet his, ad quos ea res pertinet, procuratoribusve eorum, ut mittant, si Velits qui ventrem custodiant. In quo conclavi mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint, quam unus : si erunt, ex utraque parte tabulis præfigantur. Ante ostium ejus conclavis liberi tres, et tres liberæ cum binis comitibus custodiant. Quotiescumque ea mulier in id conclave aliudve quod, sive in balineum ibit, custodes, si velint, id ante prospiciant , et eos, qui introierint , excutiant. Custodes, qui ante conclave positi erunt, si volunt, omnes, qui conclave aut domum introierint, excutiant. Mulier, quum parturire incipiat, his, ad quos ea res pertinet, procuratoribusve eorum denunciet ; ut mittant, quibus præsentibus pariat. Mittantur mulieres liberæ dumtaxat quinque : ita ut, præter obstetrices duas, in eo
conclavi ne plures mulieres liberæ sint, quam decem : ancillæ, quam sex. Hæ, quæ intus futuræ erunt, excutiantur omnes in eo conclavi; ne qua prægnans sit. Tria lumina, ne minus, ibi sint : scilicet, quia tenebræ ad subjiciendum aptiores sunt. Quod natum erit, his, ad quos ea res pertinet, procuratoribusve eorum, si inspicere volent, ostendatur. Apud eum educetur, apud quem parens jusserit. Si autem nil parens jusserit, aut is, apud quem voluerit educari, curam non recipiet : apud quem educetur, caussa cognita constituam. Is, apud quem educabitur, quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense : ex eo tempore , quoad sex mensum sit, semel in mense : a sex mensibus, quoad anniculus fiat, alternis mensibus : ab anniculo, quoad fari possit, semel in sex mensibus, ubi volet, ostendat. Si cui ventrem inspici, custodirive, adesse partui licitum non erit, factumve quid erit, quo minus ea ita fiant , uti supra comprehensum est : ei, quod natum erit, possessionem caussa cognita non dabo. Sive quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit : quas utique actiones me daturum polliceor his, quibus ex Edicto mee bonorum possessio data sit : eas, si mihi justa caussa videbitur esse, ei non dabo. L. 1. Q. 10. de Inspic. Ventre. (xxx1v. vulgo xxiv. )
De Furtis.
37. Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum injuria fecerit, et id, ad quos ea res perlinet, non exhibetur, in dominum sine noxæ deditione judicium dabo. L. 12. (. 1. de Publican. et vectig. (xxxvur.)
De Bonorum possessionibus.
38. Uti me quaque lege, senatusconsulto, bonorum possessionem dare oportehit, ita dabo. L. un. Ut ex legibus senatusveconsultis b, p. det. (xuix.)
| (187) De Damno infecto.
39. Damni infecti suo nomine promitti, alieno satisdari jubebo. ei, qui juraverit, non calumniæ caussa id se postulare, eumve, cujus nomine aget , postulaturum fuisse in eam diem, quam caussa cognita statuero. Si controversia erit, dominus sit, necne, qui cavebit : sub exceptione satisdari jubebo. De co opere, quod in flumine publico ripave ejus fiet, in annos decem satisdari jubebo. Eum, cui ita non cavebitur, in possessionem ejus rei, cujus nomine, ut caveatur , postulabitur, ire, et, quum justa caussa esse videbitur, etiam possidere jubebo. In eum, qui neque caverit, in possessione esse, neque -possidere passus erit, judicium dabo : ut tantum præstet, quantum præstare eum oporteret, si de ea re ex decreto meo, ejusve, cujus de ea re jurisdictio fuit, quæ mea est, cautum fuisset. Ejus rei nomine, in cujus possessionem misero, si ab eo, qui in possessione erit, damni infecti nomine non satisdabitur : eum, cui non satisdabitur , simul in possessione esse jubebo. L. 5. de Damno inf. (1m.)
De Publicanis et vectigalibus et commissis.
4o. Quod publicanus ejus publicani nomine vi ademerit , quodque familia publicanorum : si id restitutum non erit , in duplum; aut si post annum agetur, in simplum judicium dabo. Item si damnum injuria, furtumve factum esse dicetur : judicitm dabo. Si id, ad quos ea res pertinebit, non exhibebitur : in dominos sine noxæ deditione judicium dabo. L. 1. pr. de Publican. et vectig. (LV.)
De Vi bonorum raptorum.
41. Si cui dolo malo, hominibus coactis, dampi quid factum esse dicetur, sive cujus bona rapta esse dicentur, in eum, qui
id fecisse dicetur, judicium dabo. Item si.servus fecisse divetur, in dominum judicium noxale dabo. L. 2. pr. Wi bonor. rapt. (zvi) | 42. Cujus dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur : in eum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum, in simplum judicium
dabo. L. 4. pr. eod. (1vr.)
* De Incendio, ruina, naufragio, rate, nave expugnala.
43. In eum, qui ex incendio, ruina, naufragio, rate, nave expugnata quid rapuisse, recepisse dolo malo, damnive quid in his rebus dedisse dicetur : in quadruplum in anno, quo primum de. ea re experiundi potestas fuerit : post annum, in simplum judicium dabo : item in servum, et in familiam judicium dabo.
L. 1. pr. de Incend., ruina, naufr. (1vi.) De Injuris et famosis libellis.
44. Qui agit injuriarum, certum dicat, quid injuriæ factum sit. L. 7. pr. de Injur. (1vn.) | 45. Qui adversus bonos mores convicium cui fecerit, cujusve opera factum esse dicetur, quo adversus bonos mores convicium fieret : in eum judicium dabo. L. 15. @. 2. eod. (1vn. vulgo LXXVIL )
.46. Ne quid infamandi caussa fiat. Si quis adversus ea fecerit , prouti quæque res erit, animadvertam. D. L. 15. (..25. (1vu. vulso LXXVIL ) oo
47. Qui servum alienum adversus bonos mores verberavisse, deve eo injussu domini quæstionem habuïsse dicetur : in eum Judicium dabo. Item si quid aliud factum esse dicetur}, caussa cognita judicium dabo. D. L. 15. (. 34. (vu vulgo 1xxvu. )
48. Si ei, qui in alterius potestate erit, injuria facta esse dicetur; et neque is, cujus in potestate est, præsens erit, nequé procurator quisquam existat, qui eo nomine agat : caussa cognita ipsi, qui injuriam accepisse dicetur, judicium dabo. L. 17. $. 10. eod. (1vn. )
De Bonis possidendis et vendendis.
49. Si his pupillus in suam tutelam venerit, eave pupilla viripotens fuerit, et recte defendetur : eos, qui bona possident, de possessione decedere jubebo. * L. 5. (. 2. Quib. ex causs.
in possess. eat. (1x. ) EE Cf. supra num. 7.
5o. Qui fraudationis caussa latitavit, si boni viri arbitratu non defendetur, ejus bona possideri vendique jubebo. L. 7. $+ 5. eod. (rx. )
51. Si tempus ad deliberandum petet, dabo. Si pupilli, pupillæ nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit, si justa caussa esse videbitur : bona interea deminui, nisi si caussa cognita boni viri arbitratu, vetabo. L. 1. $. 1. L. 9. pr. de Jure deliber. (1x.)
52. Si quis quum in possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet, non restituat; sive quod impensæ sine dolo malo fecerit, ei non præstabitur; sive dolo malo ejus deterior caussa possessionis facta esse dicetur : de ea re judicium in factum dabo. L. 9. pr. de Reb. auctorit. jud. possid. (1xn.)
53. Quod postea contractum erit, quam is, cujus bona venierint, consilium receperit fraudare, sciente eo, qui contraxerit, ne actio eo nomine detur.. L. 25. eod. (LxIv.)
54 Quæ fraudationis caussa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignoraverit, de his curatori bonorum, vel ei, cui de ea re
actionem dare oportebit, intra annum, quo experiumdi poteslas :
fuerit, actionem daho: idque etiam adversus ipsum, qui fraudem fecit, servabo, L. 1. pr. Quæ in fraud. cred. (1xvi. )
De Interdictis.
55. Quorum bonorum ex edicto meo :ïlli possessio data est : quod de his bonis pro herede aut pro possessore possides , possideresve, si nihil usucaptum esset : quod quidem dolo malo fecisti, uti desineres possidere : id illi restituas. L. 1. pr. Quor. bonor. (Lxvn. )
56. Quas tabulas Lucius Titius ad caussam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hæ penes te sunt, aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse : ita eas ill exhibeas. Item si libellus aliudve quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam. L. 1. pr. de Tabul. exhib. (1xvn.)
57. In loco sacro facere, inve eum immittere quid veto. L. 1. pr. ÎVe quid in loco sacro. (1xvnt.)
58. Quo quave ill mortuum inferre invito te jus est, quo minus illi eo eave mortuum inferre et ibi sepelire liceat, vim fieri veto. L. 1. pr. de Mortuo infer. (1xvm. al. 1x.)
5g. Quo ïilli jus est invito te mortuum inferre, quo minus illi in ea loco sepulcrum sine dolo malo ædificare liceat, vim fieri veto. D. L. 1. @. 5. (rxvi. al. 1x.) |
60. Ne quid in loco publico facias, inve eum locum immittas, qua ex re quid illi damni detur : præterquam quo lege, senatusconsulto, edicto, decretove principum tibi concessum est : de eo, quod factum erit, interdictum non dabo. L. 2, pr. Ve quid in loco publ. (1xvm.)
__ 6r. In via publica itinereve publico facere, immmittere quid, ‘ quo ea via, idve iter deterius sit, fiat, veto. D. L. 2. @. 20. (zxvn. ) f
RER mn ns +. ht
62. Quod in via publica itinereve publico factum , immissum habes, quo ea via, idve iter deterius sit, fiat, restituas. D. L. 2. $. 35. (zxvm.)
63. Quo minus illi via publica itinereve publico ire agere liceat, vim fieri veto, D, L. 2. . 45. (1xvnr. )
64. Quo minus loco publico, quem is , cui locandi jus fuerit, fruendum alicui locavit, ei, qui conduxit, sociove ejus, e lege locationis frui liceat, vim fieri veto. L. 1. pr. de Loco publ. fruendo. (1xvm.)
65. Quo minus illi viam publicam, iterve publicum aperire, reficere liceat, dum ne ea via, idve iter deterius fat : vim fieri veto. L. 1. pr. de via publ, et itin. pub. refic. (rxvur.)
66. Ne quid in flumine publico ripave ejus facias, ne quid in flumine publico neve in ripa ejus immittas, quo statio iterve navigio deterior sit, fiat. L. 1. pr. de Flumin. (1xvnr.)
67. Quod in flumine publico ripave ejus fiat, sive quid in id flumen ripamve ejus immissum habes, quo statio iterve navi. gio deterior sit, fiat, restituas. D. L. 1. (. 19. (1xvmr.)
68. In flumine publico inve ripa ejus facere, aut in id flumen ripamve ejus immittere, quo aliter aqua fluat quam priore æstate fluxit, veto. L. 1. pr. Ne quid in flumine publico fiat. (1xvm.)
69. Quod in flumine publico ripave ejus factum, sive quid in flumen ripamve ejus immissum habes, si ob id aliter aqua fluit, atque uti priore æstate fluxit : restituas. D. L. 1. (. x1. (Lxvm.)
70. Quo minus illi in flumine publico navem, ratem agere, quove minus per ripam onerare, exonerare liceat, vim fieri veto. Item ut per lacum, fossam, stagnum publicum navigare liceat, interdicam. L. un. pr. Ué in flum. publ. navig. (rxvin. )
1. Quo minus illi in flumine publico ripave ejus opus facere, ripæ agrive, qui circa ripam est, tuendi caussa, liceat, dum ne ob id navigatio deterior fiat, si tibi damni infecti in annos decem, viri boni arbitratu, vel cautum, vel satisdatum est, aut per‘illum non stat, quo minus viri boni arbitratu caveatur vel satisdetur : vim fieri veto. L. un. pr. de Ripa mum. (Lxviu.)
72. Unde tu illum vi dejecisti aut familia tua dejecit : de eo, quæque ille tunc ibi habuit, tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum, qui vi dejecit, pervenerit , judicium dabo. L. 1. pr. de vi et vi arm. (xrxix.)
73. Uti eas ædes, quibus de agitur, nec vi, nec clam, nec precario alter ab altero possidetis : quo minus ita possideatis, vim
fieri veto. De cloacis hoc interdictum non dabo : neque pluris,
quam quanti res erit, intra annum, quo primum experiundi po- | testas fuerit, agere permittam. L. 1. pr. Uti possidetis. (1xix. )
74. Uti ex lege locationis sive conductionis, superficie, qua de agitur, nec vi, nec clam, nec precario alter ab altero fruemini, quo minus fruamini, vim fieri veto : si qua alia actio de superficie postulabitur, caussa cognita dabo. L. 1. pr. de Superfie. (rxx.) |
95. Quo itinere actuque privato, quo de agitur, vel via, hoc anno mec vi, nec clam, nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto. L. 1. pr. de Itinere actuque privato. (1xx. )
76. Qui itinere actuque hoc anno, non vi, non clam, non precario ab alio usus es, quo minus id iter actumque , ut tibi jus esset, reficias, vim fieri veto : qui hoc interdicto uti volet, is adversario damni infecti, quod per ejus vitium datum sit, caveat. L. 3. @. 11. eod. (1xx. }
977. Uti hoc anno aquam, qua de agitur, non vi, non clam, non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto. L. 1. pr. de Aqua quotid. et æstiva. (1xx.)
78. Uti priore æstate aquam, qua de agitur, nec vi, nec clam, nec precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto. Inter heredes, emtores, et bonorum possessores interdicam. D. L. 1. @. 29. (1xx.)
79. Quo ex castello illi aquam ducere ab eo, cui ejus rei jus fuit, permissum est, quo minus ita, uti permissum est, ducat, vim fieri veto. Quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni infecti caveri jubebo. D. L. 1. @. 38. (1xx.)
SR
| (193) 80. Rivos, specus, septa reficere, purgare, aquæ ducendæ caussa , quo minus liceat illi : dum ne aliter aquam ducat, quam
- uti priori æstate, non vi, non clam, non precario a te dt vim fieri veto. L. 1. pr, de Aivis, (Lxx. )
8r. Uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqua nec vi, nec clam, nec precario ab illo usus es : quo minus ita utaris, vim fieri veto. De lacu , puteo, piscina ita interdicam. L. un. pr. de Fonte. (1xx.)
82. Quo minus fontem, quo de agitur, purges, reficias, ut aquam coercere, utique ea possis : dum ne aliter utaris, ‘atque uti hoc anno, non vi, non clam, non precario ab illo usus es, . vim fieri veto. L. un. (. 6. de Fonte. (1xx.) ‘ 83. Quo minus illi cloacam, quæ ex ædibus ejus in tuas pertinet, qua de agitur, purgare, reficere liceat : vim fieri veto. Damni infecti, quod operis vilio factum sit, caveri jubebo. L. 1. pr. de Cloac. (1xxr. ) |
84. Quod in cloaca publica factum, sive in ea immissum habes,
quo usus ejus detérior sit, fiat : restituas. Item ne quid fiat, immittaturve, interdicam. D. L. 1. Q. 15. (zxxr.)
85. Quod vi aut clam factum est, qua de re agitur, id, quum experiendi potestas est, restituas. L. 1. pre Ce vi aut clam. (zxxr )
86. Quod jus sit illi Rollers a ne se invito fiat, in eo nunciatio teneat. Ceterum nunciationem missam facio. L. un. pr. de Remiss. (rxxr )
87. Quem in locum nunciatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur : quod in eo loco, antequam nunciatio missa fieret, aut in ea caussa esset, ut remitti deberet, factum est : id restituas. L. 20. pr. de Operis novi nunc. (Lxxr. )
88. Quem in locum nunciatum est, ne quid operis novi fieret : qua de re agitur, si de ea re satisdatum est : quod ejus cautum sit, aut per te stat, quo minus satisdetur : quo minus illi in eo loco opus facere liceat, vim fieri veto. D. L. 210. $. 9. (rxxr.)