Quod precario ab illo habes, aut dolo malo es ut
(194 ) desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas. L. 2. pr. de Precario. (1xxt.)
00: Quæ arbor ex ædibus tuis in ædes illius impendet, si per te
stat, quo minus eam adimas : tunc, quo minus illi eam arborem adimere sibique habere liceat, vim fieri veto. L. 1. pr. de Arbor. cl, (1xxr. )
91. Quæ arbor ex agro tuo in agrum illius impendet , si per te stat, quo minus pedes quindecim a terra eam altius coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere, lignaque sibi habere liceat, vim fieri veto. D. L. 1. @. 7. (1xxx.)
92. Glandem, quæ ex illius agro in tuum cadat, quo minus illi tertio quoque die legere, auferre liceat : vim fieri veto. L. un. pr. de Gland. leg. (1xxr.)
93. Quem liberum dolo malo retines, exhibeas. L. 1. pr. de Hom. libero exhib. (1xxt. )
94. Qui, quæve in potestate Lucü Titi est, si is, eave apud te est, dolo malo tuo factum est, quo minus ui te esset , ita eum, eamve exhibeas. L. 1. pr. de Liber. exhib. (1xxr. )
95. Si Lucius Titius in potestate Lucii Titi est : quo minus eum Lucio Titio ducere liceat, vim fieri veto. L. 3. pr. de Liber. exhib. (Lxxr. )
96. Utrubi hic homo, quo de agitur, majore parte hujusce anni fuit; quo minus is eum. ducat, vim fieri veto. L. un. pr. de Utrubi. (1xxnr )
CL Si quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo, ejusve, cujus ea jurisdictio fuit, in possessionem bonorum sit, in eum in factum judicium, quanti ea res fuit, ob quam in possessionem missus erit, dabo. L. un. pr. Nevis fiat ei, qui in poss. (Lxxir. )
98. Si is homo, quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te et actorem convenit, ut quæ in eam habitationem, qua de agitur, introducta, importata, ibi nata factaye essent, ea
(195 ) pignori tibi pro mercede ejus habitationis essent : sive ex his rebus esset ea merces tibi soluta, eove nomine satisfactum est, aut per te stat, quo minus solvatur : ita quo minus ei, qui eum pignoris nomine induxit, inde abducere liceat, vim fieri veto. L. 1. pr. de Migrando. (zxxn. )
99. Quæ Lucius Titius fraudandi caussa, sciente te, in bonis, quibus de ea re agitur, fecit, ea illis, si eo nomine, quo de agitur, actio ei ex edicto meo competere, esseve oportet, ei, si non plus, quam annus est, quum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas est, restituas. Interdum caussa cognita , etsi scientia non sit, in factum actionem permittam. L. 10. pr. Quæ in . cred. (Lxxn. )
200000140000 000000 000500800000 $00$00000000060020000 0500008000 20600 000000000$00)20$00$00$00foopo0ge
EDICTUM ÆDILIUM CURULIUM.
100. Qui mancipia vendunt, certiores faciant emtores, quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit, noxave solutus non sit; eademque omnia, quum ea mancipia venibunt, palam recte pronuncianto. Quod si mancipium adversus ea venisset, sive adversus quod dictum promissumve fuerit, quum veniret, fuisset : quod ejus præstari oportere dicetur, emtori omnibusque, ad quos ea res pertinet, judicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur. Si quid autem post venditionem traditionemque deterius emtoris opera, familiæ, procuratorisve ejus factum erit; sive quid ex co post venditionem natum, adquisitum fuerit ; et si quid aliud in venditione ei adcesserit , sive quid ex ea re fructus pervenerit ad emtorem : ut ea omnia restituat. Item, si quas adcessiones ipse præstiterit, ut recipiat. Item, si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortis consciscendæ sibi caussa quid fecerit, inve arenam depugnandi caussa ad
( 196 ) bestias intromissus fuerit : ea omnia in venditione pronuncianto : ex his enim caussis judicium dabimus. Hoc amplius, si quis adversus ea sciens dolo malo vendidisse dicetur, judicium dabimus. L. 1. $. 1. de Ædil, edict. (1) Cf. Geruus. N. A. 17. 2.
101. Et quanta pecunia pro eo homine soluta, adcessionisve nomine data erit, non reddetur ; cujusve pecuniæ quis eo nomine
obligatus erit, non liberabitur, L. 25. @. 9. eod. (1)
102. Qui jumenta vendunt, palam recte dicunto , quid in quoque eorum morbi vitique sit; utique optime ornata vendendi caussa fuerit , ita emtoribus tradentur. Si quid ita factum non erit, de ornamentis restituendis, jumentisve ornamentorum nomine redhibendis, in diebus sexaginta; morbi autem vitive caussa inemtis faciendis, in sex mensibus; vel quo minoris, quum venirent, fuerint, in anno judicium dabimus. Si jumenta paria simul venierint, et alterum in ea caussa fuerit, ut redhiberi debeat, judicium dabimus, quo utrumque redhibeatur. L. 38. pr. eod. (1. )
103. Quæ de jumentorum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni venditores faciunto. D. L. 38. €. 5. (1.)
104. Ne quis canem, verrem, vel minorem aprum, lupum, ursum, pantheram, leonem, aliudve, quod noceret, animal, sive soluta sint, sive adligata, ut contineri vinculis, quo minus damnum inferant, non possint , qua vulgo iter fiet, ita habuisse velit, ut cuiquam nocere, damnumve dare possit. Si adversus ea factum erit, et homo liber ex ea re perierit, solidi ducenti; si nocitum
homini libero esse dicetur, quanti bonum æquam judici videbitur, :
condemnetur; ceterarum rerum, quanti damnum datum, factumve sit, dupli. L. 40. $. 1. L. 41. ( Paudi lib. II. ad edictum Ædil. curu) et L. 42. eod. (u.)
rm "me 0 En aneun nome annee. Co GE,