XXIII. - 1483, 6 OCTOBRE
rem. Te enim iterum atque iterum hortanmr efficias hoc singulari beneficio cardinalem ipsum hominem gratissimum nobis, et universo cardinaliuin collegio carissimum. Quod si feceris, quod non dubitamus, et apud Deum meritum et apud homines maximam laudem et commendationem assecutus fueris. Datum Rome, die ix Novembris 1482, anno XIP.
[Arch. Secr. Yat., Brevia SixH IV; arm. XXXIX, t. XV, fol. 192 u»].
Rome, 1483, 6 octobre. — histructions de Sixte IV au cardinal Jean Balue, légat en France et terres adjacentes.
Legatio in Joannem episcopum Albanensem, card. Andegavensem nuncupatum ad Franciae, necnon Gastellae et Legionis régna ac ducatum Britanniae pro negociis Sedis Apostolicae, cum facultatibus, etc.
Ven. fratri Johanni, episcopo Albanensi, card. Andegavensi, ad regnum Francie ceterasque adjacentes Galliarum et illis adjacentes partes et provincias usque ad Rhenum inclusive apostolice sedis legato, salutem, etc.
Etsi cunctorum fidelium, quorum nobis celitus universalis cura commissa est, comoda paterne desideramusaffectu, quantumcunque nobis ex alto permictitur, ut in pacis amenitate floreant operam studiumque impendimus regibus tamen principibusque catholicis, qui sanctam religionem ut firmissima propugnacula tuentur et protegant, paterno caritatis ofïicio eo propensius in eorum oportunitatibus compartimur ut quo magis tranquilli florentesque fuerint, eo majus presidium religioni ipsi posset afferri. Quod si alienationi credentium benignitas apostolice sedis potere débet, Gallicana recte natio jure optimo eam in se expectare potest, quippe que inter ceteras nationes de ipsa religione et sancta Romana ecclesia optime mérita est, pro quarum amplificatione et dignitate labores magnos sepe suscepit et sanctissima bella gessit. Ut igitur carissimus in Christo frater noster Carolus, Francorum rex cristianissimus, qui, subtracto nuper — ut Deo placuit — ab humanis clare memorie Ludovico, genitore suo,