‹ Jean Balue, cardinal d'Angers (1421?-1491)Chapitre 180 sur 187 · XXIII. — 1483, 6 OCTOBRE · texte numérisé non relu

XXIII. — 1483, 6 OCTOBRE

illi in regno sucessit ut duces principes et incole nationis ejusdem intelligere apertissime possint nobis et huic sancte sedi in primis cure esse quod eorum res cum honore et transquillitate succédant ac status ecclesiasticus ibi prospère dirigatur et salubriter reformetur, suppressis sedicionibus et discordiis que plerumquc in regum primordiis pullulunt, habita super hoc cum Venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus dehberatione matura, te, cujus industria, eximia probitate, fidei zelo, maturitate consilii aliisque innu[mera]bilium virtutum donis, quibus personam tuam largiter Altissimus insignivit, precipiam in Domino fiduciam obtinemus, nationique ipsi origine et voluntate affectissimus esse scimus, et rerum aliarum peritiam maximam habere cognovimus, tamquam angelum pacis ad regnum Francie ceterasque Galliarum provincias, ut prefertur, nostre et prefate ecclesie nominibus apostolice sedis legatum de latere nostro duximus destinandum et deputandum, ac destinamus et deputamus, non dubitantes quod, — inspirante auctore omnium bonorum Deo, ac comitante pacis angelo, — nascentes discordias supprimere, ortas extinguere ac sedare, ecclesiasticum statum dirigere, et quecunque ad Dei honorem, régis, principum ac nationum ipsarum transquillitatem ac gloriam pertinent efficere scies et potcris. Et ut speratus fructus facilius citiusque proveniat, tibi principes tam spirituales quam temporales, cujuscunque dignitatis excellentie, communitates et singulares personas tue legationis, si opus fuerit, ad pacem mutuam, caritatem, treugas, inducias et sufferentias de quibus tibi videbitur inducendi, illasque inter eas tractandi et componendi ac etiam conclusas confirmandi, et que pro eorum observatione tibi necessaria videbuntur nostro et prefate ecclesie nomine promictendi, nosque et ecclesiam prefatam obligandi, securitates oportunas prestandi, et que propterea firma et conclusa fuerint sub censuris et pénis ecclesiasticis observari mandamus; ac omnia et singula alia, que in premissis necessaria erunt seu quomodolibet oportuna, juxta traditam tibi a Domino prudentiam, faciendi, ordinandi et exequendi, eadem auctoritate concedimus facultatem. Nos enim obligationes, pacta et fédéra quecunque que pro régis, ducum ac principum nationisque predicte

Page 1