Pierre Morin à son neveu Nicolas Proust
Rome, 24 Mai 1596.
Non dubito quin, si Ilustrissimus Dominus Orator hic adesset, ejus causa D. Jo. Maria Ethiops faceret omnia, propter singularem & humanitatem ejus, & auétoritatem ; sed tamen, ut se gerit, faceret invitus. Nam, R. P. Maronitis Præfectus respondit D. Georgium nihil ab eo æqui impetrare potuisse,
idque se scripsisse ad D. Oratorem. Meministi de Æthiopicis S. Pauli Epistolis, quid me authore, egeris cum D. Zacharia quamque parum profeceris, præcisè enim tibi negatum est ; attamen majestate viri permotus Jo. Maria tandem attulit quæ desiderabantur. Nunc autem incredibiliter doleo de Sardicensibus canonibus eum exorari non potuisse, qui videam ab Illustrissimo Domino eos expeti, causa tuendæ Pontificum Summorum
dignitatis, & perversitatis hereticæ confutandæ. Fieri etiam
potest ut Jo. Maria ea professus sit se habere, quæ fortasse habuerit Hierosolymis, ibi enim diu moratus est, Romæ vero non habeat. Utut res sit, simul atque lippitudine liberatus fuero, quæ me nunc male habet, ac plurimum tenet domi, si quid certius sciri potest exquiram, teque faciam certiorem. Illos enim canones, assertores Pontificiæ potestatis, ac universe decernentes verum sanétumque fuisse quod de magno Athanasio erat gestum, pluribus linguis haberi, egregie Illustrissimus Dominus sentit, cui plurimam salutem meis verbis impertias velim ejusque comitibus. Vale. Romæ. Kalend. Junii M. D. XCVI.
(Ibid. Epist. XXXIX.)
IT