‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 20 sur 67 · Baluze au Cardinal Casanate · texte numérisé non relu

Baluze au Cardinal Casanate

Septembre 1677.

ÉMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CaAsA- NATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS SALE T9:

Anni sunt complures, Eminentissime Domine, ex quo virtutum tuarum fama ad me pervenit ; & jam tum valde voluissem tibi notus esse, si se occasio obtulisset. Nunc vero ab amico ac religioso viro admonitus de tua in me inclinatione, quodque, ea qua plurimum vales auétoritate, effecturum te esse apud illum asseverasti ne quid acerbe statuatur de Capitularium editione a me nuper emissa, adversus quam audio nonnullos aliquantisper Romæ commotos esse, intellixi datum mihi esse locum agendarum tibi gratiarum & testandi tibi obsequium meum atque reverentiam. Quod eo lubentius facio, Eminentissime Domine, quod, ut ante dixi, valde cupiebam tibi notus esse, quem sciebam & bonarum literarum & eorum qui illas profitentur fore studiosissimum. Habebam autem nuper Romæ virum qualem istarum literarum publica utilitas exposcebat, Joannem Bonam Cardinalem, virum doétissimum & optimum, qui cum earum professores in universum diligeret, eorumque conatus lubenter adiuvaret pro sua virili, poterat autem

plurimum, me in primis meaque studia sic adamabat, sic fovebat, ut etiam morti proximus in Vaticanam Bibliothecam miserit, ut noscere posset an illic extarent vetera Capitularium exemplaria, ut hinc adjuvaret & ornaret eam quam tum parabam eorumdem Capitularium editionem. Cui ejus in me benevolentia si quid dignum memoria rependi a me posset, haud dubie nihil omitterem, quo universis testatum facerem quantum me sibi obstrinxerit viri sanctissimi ac doétissimi virtus & humanitas prope singularis. Hoc studiorum meorum fautore amisso, cum viderem quærendum esse alium qui ea fovere & posset & vellet, prima tum cogitatio mea fuit de te, Cardinalis Eminentissime, & si privato mihi licuisset te interpellare, ad te facile confugissem, velut ad eum qui in primis literatorum subselliis constitutus est. Quoniam igitur istud tunc fieri non potuit, expectandum fuit tempus quo fas mihi esset ad te scribere : quod cum tandem advenerit, nolui committere ut hæc favorabilis occasio mihi elaberetur ; sed ea omnino uti decrevi, ut me in familiaritatem tuam insinuare possim. Hic est epistolæ istius fundus, Eminentissime Domine, ut postquam hinc collegeris meam in te observantiam, facilius me in tuorum amicorum ac cultorum numerum recipias.

Antequam tamen huic epistolæ finem imponam, visum est tecum, eruditissime vir, communicare consilium meum de edendis conciliis quæ in postrema editione Parisiensi non habentur, quorum ingentem numerum congregavi, adeo ut in quatuor tomos ea distribuere mediter, in quibus admodum multa daturus sum quæ nondum in lucem prodierunt. Sed in primis eminet Commonitorium a Cælestino Papa datum Legatis in Orientem missis in causa Nestorii; quibus inter cætera mandat Pontifex ne cum in Concilio Ephesino fuerint, certamen subeant, si ad disceptationem fuerit ventum, sed ipsi de eorum sententiis judicare debeant. Qui locus valde confirmat & illustrat conjecturam illustrissimi Cardinalis Baronii, qui ex epistola ejusdem Cælestini ad Synodum Ephesinam colligit sic ab eo Romanaque Synodo missos esse tres Legatos in Orientem, non ut redditis irritis quæ anno superiore adversus Nestorium ab eodem Pontifice decreta essent, causa ejusdem novo subja- ceret examini, sed potius ut sententiæ in Nestorium latæ iidem

Legati essent executores. Quoniam vero in Commonitorio illo mentio fit instruétionum datarum iisdem Legatis, quas nondum vidi, & quas magni momenti esset haberi ad ostendendum quæ tum fuerit Romani Pontificis auétoritas in Conciliis œcumenicis, valde vellem, Eminentissime Domine, ut in vetustis ejusdem Concilii Ephesini exemplaribus latinis, quæ ex Bibliotheca Vaticana citant viri doctissimi qui recensendæ & emendandæ Gratiani collectioni operam dederunt posteriore sæculo, tum etiam Romanæ Conciliorum editionis curatores & Baronius, valde inquam vellem, ut in his antiquis exemplaribus latinis quæri juberes si instructiones illæ reperiri possint aut alia acta istius synodi quæ nondum edita sint, eaque ad me mitti faceres edenda in primo Conciliorum meorum tomo. Decreveram sane nihil a te petere prioribus meis ad te literis, Eminentissime Domine, sed rapuit me pulcherrimi operis cogitatio & commemoratio rei gravissimæ quæ in laudato Commonitorio continetur. Condonabis igitur mihi hanc prolapsionem dum cogitabis quanta sit & esse debeat mea erga te reverentia. Lutetiæ Parisiorum X Kalendas Oétobris MDCLXXVII.

(B. N. Baluze 351, fol. 64.)!

Page 1