‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 21 sur 67 · Casanate à Baluze · texte numérisé non relu

Casanate à Baluze

26 Oétobre 1677.

PERILLS ET AD" R?E DNE.

Ea sunt, clarissime Baluzi, eruditionis tuæ monumenta ut merito Reipublicæ Literariæ speétabile ornamentum Sapientum calculo dijudiceris. Inter tot tui nominis laudatores, non abnuo ipse quoque connumerari, plures siquidem vidi tui ingenii fœtus omnes nobiles nec a suo auctore degeneres; quare, licet ignotus facie, eras tamen mihi fama tuæ virtutis longe notis-

1 Toutes les lettres de Baluze que nous donnons sont prises sur les minutes écrites de sa main & qu’il avait soigneusement conservées dans ses Armoires. Les lettres de Casanate sont de la main des secrétaires du Cardinal ; celui-ci : se bornait à signer.

simus. Voluisti nihilominus humanissimis tuis literis arétioribus vinculis me tibi obstringere, ac epistolica communicatione firmiorem inire amicitiam, eo intuitu ut si qua daretur occasio, tuis faverem studiis, omniaque sinistra a te averterem. Utrumque pro viribus meis præstabo, ac pro certo habeas velim, mihi fore pergratum in tuis commodis frequenter occupari. Laudo consilium de nova editione Conciliorum ineditorum quam paras, atque utinam huic adornandæ possem aliquid conferre, ut venerandæ antiquitatis: monumenta quæ hucusque latuerunt

. orbi literario palam fierent.

Postulasti in epistola, doctissime vir, ut perquirerentur Vaticani Codices M. SS. qui continent acta Concilii Ephesini, si forte

inveniretur instructio data a Cælestino Legatis in Oriente missis,

de qua fit mentio in Commonitorio ipsis tradito. Quatuordecim Codices fuerunt ad hoc evoluti, inter quos celebris ille qui passim a Baronio citatur Collectio Cresconiana, ac alter Ducis Bavariæ ; at in nullo fit mentio de instruétione quam desideras. Quinimo in uno tantum Codice signato 1320, & fortasse omnibus recentiore, utpote qui sapit tempora Nicolai Papæ V, invenitur Commonitorium, cujus exemplar fideliter exscriptum tibi mittere censui, si quid forte in ipso offenderis diversum ab eo quod

est penes te. Non his contentus, scripsi Venetias, Florentiam,

ac Mediolanum, ut si quid de hac instructione inveniretur in codicibus vel Bessarionis, vel Mediceis, vel Ambrosianis, certior fierem, ne quid intentatum relinquam tibi gratificaturus, si per tempus licebit. Spero fore ut in aliquo Vaticano Codice plura reperiantur inedita de Concilio Ephesino, puta Epistolæ, Conciones & quæ quando tuo sint apta instituto, curabo ut horum omnium tibi copia fiat. Quinimo, memini Lucam Holstenium recol. me. virum mihi dixisse extare in quodam Codice Vaticano integram Concilii Ephesini Aétionem hactenus non typis mandatam, quæ ut inveniatur omnem do operam, conscius futuram tuæ colleétionis nobile ornamentum. Extat præterea in alio Codice quoddam Concilium ineditum habitum Neapolim Samariæ a Patriarcha Hierosolimitano, sub Balduino Rege Hierusalem, anno Christi 1120, cujus notitia vel copia si ad te non pervenit, me admoneas per epistolam, ut illud possim mandare transcribi.

Neque hic omittendum duxi, esse penes me exemplar origi-

nale duarum Synodorum Sutri; altera habita sub Cahxto Il, anno 1457, altera sub Gregorio XI, anno 1371 ; & licet conscius reddar per epistolam tuam præliminarem, nullam ex his tuo inservire instituto, utpote cum neutra excedat seculum XII, nec in decretis contineat allegationes antiquorum Canonum ; nihilominus te admonitum volui, ut cognoscas desiderium meum tibi quomodolibet in hoc opere juvandi : nisi forte tibi suadeat mutare consililum consideratio postremam hanc synodum celebratam fuisse prope tempora translationis Sanétæ Sedis Avenione Romam. Hæc in præsenti mihi occurrunt scribenda ; de cætero adsit Deus studiis tuis, circa quæ tam laudabiliter occuparis, meque tibi ad omnia paratum scias. Vale. Romæ 26 Oétobris 1677.

Domi tuæ Studiosissimus Hierony. Card. Casanata (Ibid. fol. 66.)1 3. Baluze à Gasanate.

26 Novembre 1677.

EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.

Tametsi multa audiverim antea de singulari humanitate, suavissimisque moribus tuis, Eminentissime Domine, nunc tamen intelligo rem fama majorem esse, cum te mihi, nihil haétenus de te merito, studiisque meis totum præbeas. Quid autem tibi pro tua ïilla benignitate retribuere possim plane non video, nisi fortassis aliquo apud te in pretio fuerit ea quam tibi polliceor sempiterna beneficiorum tuorum memoria. Faxo enim deinceps ut agnoscere possis nemineém hodie esse qui te magis colat ; & si detur occasio, ostendere enitar quanti faciam ingentes virtutes tuas, quæ te ad hunc honoris gradum, in

1 Cette lettre est accompagnée de la copie du Commonitoire de Célestin prise : sur le Cod. Vat. 1320.

quo constitutus es, merito tuo evexerunt. Interim autem ago tibi gratias, Eminentissime Cardinalis, pro opera a te mihi præstita in his quæ postulaveram de Ephesino Concilio, proque misso exemplo Commonitorii quod Papa Cælestinus dedit Legatis euntibus in Orientem. Nobile illud antiquitatis ecclesiasticæ monumentum, quo valde illustratur ac confirmatur Apostolicæ Sedis auétoritas in Conciliis æcumenicis, ego deprehenderam in vetustissimo & optimo codice manuscripto. Convenit autem omnino exemplar quod in illo veteri codice extat cum eo quod

ad me misisti. Neque vero est quod quis de veritate illius Commo-

nitorii dubitare debeat, cum & in antiquis codicibus reperiatur inter reliqua Synodi Ephesinæ aéta, charaéterem præterea habeat illorum temporum, & in epistola ejusdem Synodi ad Imperatorem Theodosium scriptum sit Legatos Apostolicæ Sedis cum Episcopis in Synodo præsentibus unanimos, tam per epistolam quam per ea quæ mandata sunt, quæ etiam ex scripto deposuerunt, faétos esse. Quæ verba & ad Commonitorium referri possunt & ad instructiones quarum illic mentio est; quas si diligentia tua inveniret in aliquo eorüm codicum quos requiri jussisti, magnum videlicet operæ pretium esset. Atque utinam reperiatur etiam actio illa ejusdem Synodi nondum

edita, quam in veteri quodam codice extare ais admonitum te ab

Holstenio fuisse. Esset illa, ut tuis verbis utar, Eminentissime Cardinalis, nobile- ornamentum Colleétionis meæ, ac eruditis omnibus supra fidem gratissima. Extat inter opera Marii Mercatoris actio sexta ejusdem Synodi Ephesinæ in vetustissimo Codice Ms. Bellovacensi, quam ea de causa omisit clarissimus eorundem operum editor quia hanc habebamus Græce & Latine editam in tomis Conciliorum. Verum cum illa in codice Mercatoris legatur ex versione diversa ab illis quæ haétenus prodierunt, & alius sit interdum ordo rerum, institui illam edere, sicut etiam nonnullas epistolas & excerpta quædam ex Patribus

& ex opusculis Nestorii quæ inter eadem Mercatoris opera

habentur. Contuli omnia ista cum eodem codice Bellovacensi. Ne quid autem diligentiæ prætermissum a me esse videri possit, oro te, vir doétissime, ut transcribi in mei gratiam jubeas omnia Mercatoris opera, qualia extant in Codice Vaticano quo usus est qui ea nuper vulgavit, ut hinc colligam ea quæ ad institutum meum pertinere possunt.

AE Er APPENDICE

De Concilio apud Neapolim Samariæ habito anno MCXX nihil habeo comperti præter ea quæ in tomis Conciliorum referuntur ex Wilhelmo Tyrio, qui XXV capitula de morum emendatione in eo sancita esse docet. Itaque si capitula illa & oratio Synodalis Guaremundi Patriarchæ Hierosolymitani, cujus mentionem facit idem Tyrius, apud vos habentur, multum tibi debebo, Cardinalis Eminentissime, si omnium istarum rerum exemplum ad me mitti curaveris.

Verum est synodos omnes diœæcesanas quæ post tempora Bonifacii VIN habitæ sunt omittere me statuisse, ob eam videlicet rationem quod istiusmodi constitutionum infinita propemodum seges est. Sed hoc consilium meum non ïta strite exequar quin fortasse aliquas Episcoporum Synodos diæcesanas, Conciliis provincialibus permisceam, veluti Constitutiones synodales virorum doétissimorum Matthæi Giberti episcopi Veronensis, & Isidori Clarii episcopi Fulginatis, ac forte an alias si quæ reperiri poterunt ejusdem dignitatis & authoritatis. Nescio autem quomodo fit ut heic in Gallia curiosi simus Synodorum diœcesanarum in Italia habitarum. Itaque tantum abest ut Sutrinas duas, quas tua mihi humanitas offert, respuam, ut etiam valde te rogem ut eas mecum communicare velis. |

Mentio Bibliothecæ Ambrosianæ, quam in epistola tua injecisti, me admonet ut heic etiam opem tuam postulem. Synodum provincialem Mediolani ab Ottone Archiepiscopo habitam anno M CC LXXXVII ejusque aéta extare ait Josephus Ripamontius, in parte secunda Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis, lib. VI pag. 393, qui tamen eorum tantum summam refert. Cuperem itaque habere exemplar integrum eorundem actorum, si id commode fieri posset.

Vides, Eminentissime doctissimeque Domine, me tam audacem ac pervicacem esse in istiusmodi rebus poscendis, ut merito vereri debeas ne tibi gravis & molestus in posterum sim. Sed adversus illam molestiam, si forte ingruerit, præsens ac paratum remedium est, nimirum ut meas preces eadem facilitate repellas qua ego tuam humanitatem interpello. Nam si modum audaciæ excessero, & si tantillum a reverentia recessero quæ tibi tuæque dignitati debetur, grave mihi non erit officii mei

admoneri ab optimo humanissimoque viro, quem ego ita colere ac suspicere decrevi, ut nemini in hac quidem parte concedere velim. Vale, Cardinalis Eminentissime, & studiis nostris, ut cæpisti perge favere. Lutetiæ Parisiorum VI Kalendas Decembris M DCLXX VII.

(/bid. fol. 69).

Li Casanate à Baluze.

15 Janvier 1678.

PERILLIS ET AD" R2E DNE.

Quæ hucusque tibi præstare mihi licuit per tempus ex üis quæ humanissimis tuis epistolis postulasti, hæc sunt, doétissime Baluzi. Transmitto exemplar illius Concilii Hierosolymitani, quod tibi indicaveram, & licet in iis quæ spectant ad historicam narrationem, plus minusve conveniat cum eo quod ex Wilhelmo Tyrio habetur tomo X Conciliorum Labbe, continet nihilominus illa vigintiquinque capitula, seu canones haétenus desideratos, in quibus elucet eximia Balduini Principis pietas erga Hierosolymitanam sedem, ac zelus fervens in extirpandis e suo regno vitiis quæ frequentes Barbarorum incursiones intulerant, præscriptis ad hoc atrocibus contra delinquentes pœnis. Plura in illo exemplari spalmata invenies, verum ne hoc tribuas amanuensis incuriæ, sed barbari illius sæculi infelicitati : curavi siquidem, data opera, illud fideliter exscribi prout jacet in codice originali, ut pro libito illud vel suppleas, vel emendes. Garamundi oratio quam petis, in hoc Codice desideratur, & omnis spes deponenda est eam inveniendi; nam in hoc unico Codice quod sciam, reperitur mentio hujus Concilii.

Satius duxi tibi ulterius transmittere Codicem ipsum originalem qui penes me est, in quo sunt binæ illæ Synodi Sutrinæ, ut, seclusa longa nimis exscribendi mora, citius tuis indulgerem votis, ac ex ipsomet fonte haurires quæ tuo forent apta instituto ; summeque doleo his majora mihi non esse, ut in hac tua collectione possem partem aliquam mihi vindicare.

Jam videram apud Ripamontium fragmenta illius Synodi

Mediolanensis sub Otthone, quam indicas, ac jam tum curio-

sitas incesserat illam integre inspiciendi, si forte reperiatur inter aëta illius ecclesiæ, vel in aliqua alia Synodo ex iis quæ circumferuntur; verum distulerat animum varietas rerum sibi jugiter succedentium : sed, renovato per te desiderio, scripsi Mediolanum, nec dubito quin Petrus Paulus Bosca, accuratissimus Bibliothecæ Ambrosianæ custos, tota diligentia ac fidelitate communibus nostris votis brevi non satisfaciat.

Hæc in presens dicere possum de Mario Mercatore, unicum

scilicet asservari Codicem in Vaticana Bibliotheca, qui, dum in vivis esset Cardinalis Bona fel. rec., nescio cujus precibus, fuit exscriptus ; ac juxta hoc exemplar prodiit Bruxellis 1673 prima illa editio cum brevibus notis Rigberii ; quare mandavi ne manus operi admoveatur, ni prius accurata diligentia Codex ille Vaticanus conferatur cum Bruxellensi, ac insuper Parisiensi P. Garnier. Supervacaneum siquidem foret, ac prorsus inutile, volumen illud exscribere, si cum aliquo ex impressis prorsus conveniret. Sed de his plura suo tempore.

De invenienda Instructione Cælestini Papæ desperanda res est, lustratis siquidem insignioribus nostræ Italiæ bibliothecis, nulla prorsus affulsit spes, licet adhibita ad hoc sapientum virorum ope ac diligentia, videlicet Baptistæ Nani Senatoris præstantissimi, ac virtute ut bene nosti spectabilis, pro Veneta; pro Florentina Henrici Noris, haud quaquam ignoti nominis penes eruditos ; ac tandem pro Mediolanensi Petri Pauli Boschæ nuper laudati : quare in hac re expettandum est ab eventu, quod a diligentia obtineri non licuit. |

Non cesso inquirere Vaticanos ac Palatinos Codices, si forte inveniretur actio illa Ephesini, vel saltem aliqua ex epistolis seu concionibus ineditis : quinimo expecto in dies e Casinensi Bibliotheca pervetustum Ms. Codicem, in quo habentur aéta Ephesini Concilii; quare pœnitus non despero tibi aliquantisper indulgere.

De cætero, eruditissime vir, si quid juvare posse me noveris, tota confidentia communica ; tantum enim abest ut frequentia epistolarum tuarum importunus evadas, quod, vel irrequisitus, tibi ac studiis tuis quomodolibet juvare sponte decreverim. Vale, Romæ XV Kal. Feb. 1678.

D. T. Addiétissimus HIER. CARD. CASANATA.

(/bid. fol. 72.)

eve Baluze à Casanate.

17 Avril 1678.

EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E.. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.

… Sollicitus magis & anxius sum de Concilio Tarraconensi anni MCCCEXXX, cujus canones aliquot refert Odoricus Raynaldus. Cum enim ïillud laudet ex regestis Eugenii IV, eaque regesta, ut audio, non habeantur in Bibliotheca Vaticana, sed in secretioribus archivis asserventur, ita ut difficilis admodum illuc sit aditus, valde vereor ne mala mea fortuna tuis conatibus obsistat, Eminentissime Domine. Possunt tamen ii quibus istarum rerum cura demandata est, Tarraconensis illius Concilii decreta tibi exhibere, tibique fidem adhibere, cum post examen eorum a te factum, testificatus fueris nihil in eis contineri de quo quippiam sinistri timendum sit, tibi inquam viro eximio, eruditionis fama conspicuo, & qui eum in Ecclesia gradum obtines qui te non sinit quicquam facere aut permittere, quod dignitati Sedis Apostolicæ aut Summi Pontificis auctoritati incommodum esse possit. Ad me quod attinet, Eminentissime Dñe, affirmare apud te vere possum valde alienum esse me a quorumdam ingeniis qui libenter ampleétuntur occasiones invehendi in mores Curiæ, ut ipsi loquuntur, Romanæ. Ego Sedem Romanam ejusque præsules ea maxima reverentia prosequor quæ concipi potest ac intelligi ; ejusque meæ reverentiæ aliquot testimonia non aspernanda dedi in libris a me editis, quæ tamen inimici mei in contrarium sensum detorserunt, illisque abusi sunt ad minuendam bonam opinionem quam nonnulli ex sacro Cardinalium Collegio de me habebant. Quibus veniam a Deo opt. max. tribui peto.

In editione porro mea Conciliorum, spero effecturum me ut omnes intelligant me talem esse qualem Ecclesiæ hominem esse oportet. Sed his prætermissis, ad alia transeo.…

Vale Cardinalis eminentissime & eruditissime, & mihi studiisque meis favere perge ut cæpisti. Lutetiæ Parisiorum XV Kalend. Maias M D CLXX VII.

(Ibid. fol. 78.)

Page 1