Baluze à Casanate
17 Juin 1678.
Venio nunc ad reliquas partes literarum tuarum, Eminentissime Domine, & ad Concilium Avenionense, quod doleo repertum non esse in archivio illius Ecclesiæ, & valde cupio ut inveniatur in Bibliotheca optimi &. eruditissimi Episcopi Vasionensis. Nam omnino decrevi incipere editionem Conciliorum meorum ante finem hujus anni, ut primus tomus prodire possit exeunte anno sequenti. Extabunt autem in illo tomo testimonia tuæ in me benevolentiæ.…
(Ibid. fol. 82.)
18 Août 1670.
. . Interim totus in hoc nunc sum ut propediem prælo committam primum Conciliorum meorum tomum, cujus editionem spero me aggressurum proximo mense Septembri, ut prodire possit duodecimo abhinc mense. Multum hinc illustrabitur historia ecclesiastica; simul & auctoritas Romani Pontificis in Conciliis œcumenicis plurimam lucem hinc accipiet, & nonnulla etiam de Papa Vigilio scitu dignissima emergent, quæ per tot sæcula latuerunt. Prætereo cætera, sunt enim admodum multa.
({bid. fol. 00.)
Qi Baluze à Casanate.
20 Oétobre 1679.
EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D. Accepi his diebus duas postremas litteras quas ad me dedisti,
Eminentissime Domine, quarum priores datæ erant die XIX,
posteriores die XXVI Septembris; in quibus si non aperte
agnoscerem mirificum & abundantem tuum in me amorem, : haud dubie aut hebes animo essem, aut merito decidere debe-
rem ab eo amicitiæ gradu, in quo me apud te collocare voluisti. ltaque ago tibi gratias pro universis beneficiis tuis, nominatim
vero pro misso ad me exemplari vitæ Dominici Cardinalis Capranicensis a Poggio conscriptæ; quam me non pœnitet a te petiisse cum nonnulla illic contineantur optima ad illustrandam historiam ecclesiasticam illorum temporum.
Gaudeo priores duos Miscellaneorum meorum libros tibi placuisse, vir eminentissime ac doétissime, & tibi aliquo in usu fuisse. Persequar vero eorum editionem, cum sane multa habeam veterum temporum monumenta nondum edita, partim ex Bibliotheca Regia, partim ex Colbertina, & aliunde. Accedent haud dubie alia, etiam ex liberalitate tua, vir humanissime, qui & jamdiu mihi ostendisti, & quotidie ostendis quo animo affectus sis.erga studia mea. Atque ut novam tibi occasionem subministrem qua mihi gratificari possis, & quidem in re maximi momenti, adeoque forsan difficilil, sed quæ tamen tentanda est, ne quid prætermissum a me esse videatur; moneo te, Eminentissime Domine, vidisse me nuper epistolam quamdam huc scriptam ab eruditissimo viro Henrico de Noris in qua ille scribebat repertum non ita multo ante fuisse in monasterio
Cassinensi veterem codicem, in quo continebantur ducentæ aut
circiter epistolæ, nondum editæ, ad Concilia Ephesinum & Chalcedonense speétantes & in his etiam appellationem Eutychetis ad Summum Pontificem. Quo tempore istud accepi, res meæ ita dispositæ erant ut typographo daturus fuerim primo quoque die primum Conciliorum meorum tomum, in quo continebuntur quæ ad duo illa Concilia pertinent ; ideoque tum abrupi institutum meum, donec scirem an exemplaria earum epistolarum habere possem quæ extant in codice Cassinensi. Et quoniam tu es unicum refugium meum, Eminentissime Domine, abuti decrevi affectu erga me tuo, ut tentarem an epistolas illas obtinere possem. Cum primum vero ex te intellexero nullam mihi spem hinc esse, incipiam editionem meorum Conciliorum. Sed mallem epistolas ipsas quam repulsam.
Sane in ipsis Conciliorum meorum tomis non deerunt occasiones ostendendi quo animo affeétus sim erga Ecclesiam Romanam, quam semper colui ut par est, ut qui probe noverim etiam laudatam eam a sanéto Paulo. Scio quibusdam e
vestratibus non omnino placuisse quosdam e libris a me editis:;
qui sane moderatiores erga me fuissent, si verborum meorum.
vim recte expendissent. Ego, Domine, neminem mortalium in me concitare volo, multo minus Summum Pontificem, quod adeo verum est ut si quando recedere cogor ab opinionibus doétorum virorum & eas refutare, id semper facio cum præfatione honoris, nec in eorum ullum verba palam contumeliosa aut ambigua profero. Quod attinet ad auctoritatem Summi Pontificis in Conciliis generalibus, ad cujus defensionem me hortaris, necessitate argumenti a me suscepti cogar disputare de præsidentia Cyrilli in Concilio Ephesino. Puto autem me argumentis meis effecturum ne quis deinceps dubitationis locus superesse possit, quin ille huic synodo præfuerit tanquam vicarius Papæ Cælestini, quod quantum huc usque exercuerit viros doctos etiam catholicos nemo est qui nesciat.
Nescio, Eminentissime Domine, unde ortus sit rumor quem apud vos invaluisse scribis de suscepta a me nova & uberiore editione geographiæ ecclesiasticæ Caroli a sancto Paulo. Certum enim est me numquam cogitasse de hoc opere, quod multos indefessi studii annos requirit, ut in eum ordinem redigatur quo illud indigere facile animadvertunt omnes istarum rerum periti. Ego qui multos alios libros in me suscepi emendandos & meliore luce donandos, non possum illos relinquere ut ad opus tam longum ac tam laboriosum me convertam.
Cum ultima epistola tua, Eminentissime Domine, conjuncta erat brevis schedula qua mihi imponebatur onus iniquirendi an in regestis Facultatis theologicæ Parisiensis extaret ulla illustrissimi Cardinalis Baronïi epistola. Statim post acceptum mandatum adii doétorem quemdam doétissimum, amicum meum, qui summa cura pervestigavit regesta facultatis, in eisque asseveravit nullam Baronïi epistolam reperiri. Sunt tamen alibi in hac urbe plures ejusdem Cardinalis epistolæ ; quarum exemplaria si cupis habere, enitar pro mea virili ut ad te mittantur, quum primum certior fuero factus de tua voluntate.
Bibliotheca Illustrissimi Colberti cum quotidie augeatur libris manuscriptis & editis, præsertim vero editis, quorum major & facilior est copia, catalogus etiam quotidie augetur ; ideoque nondum captum consilium est eum emittendi in publicum.