Casanate à Baluze
14 Novembre 1670.
PERILL. ET ADMODUM R°?' DKE.
Quoniam sollicitudinem tuam (doctissime Vir) in eo unice incumbere satis deprehendo, ut de epistolis speétantibus ad Concilia Ephesinum & Chalcedonense quæ asservantur in Codicibus Bibliothecæ Casinensis certior fias, rem omnem aperiam.
Occasione quod anno elapso iteratis vicibus a me postulasti Instruétionem a Cælestino Papa datam Legatis in Orientem proficiscentibus, curavi, sed incassum, prout nosti, ut lustrarentur Codices M.SS. vel: in Vaticana, vel Barberina, vel Medicea, vel Veneta, quotquot continent acta conciliaria. Restabat Casinensis olim celebris, tum quantitate tum qualitate voluminum; ne igitur quid prætermitterem in hoc negotio tam honorifico pro Sede Romana, tibique tam urgenti, obtinui, non sine ingenti labore, ut extraéti ex Cœnobio duo magni ac vetustissimi Codices ab ipsomet Abbate Casinensi mihi consignarentur, ut commodius ac diligentius inspici possent ; quoniam vero difficultas antiquissimi caracteris, meam ac meorum effugiebat aciem, usus sum opera eruditissimi viri
Christiani Lupi mei amantissimi, utpote apprime experti in pervetustis hisce antiquitatis monimentis; sed Instruétio illa diu ac attente requisita nullatenus fuit inventa. Re adhuc integra, apparuit anonymus ille vester De Antiquis ei majoribus Episcoporum causis, non in Leodiensibus sed Lugdunensibus typis editus, qui temerario ausu Romanam Sedem conatur pessundare. Excanduit justo zelo Lupus, simulque miratus est, non styli humilitatem, non futilitttem argumentorum, sed intolerabilem hominis illius audaciam, ac livorem erga Ecclesiam Romanam, nihilque laudandum censuit in opere, quam prudentiam in nomine supprimendo. Quocirca evulgationem præconceptæ jamdiu historiæ Appellationum nullatenus differendam reputavit, qua legitimum ac germanum earum usum in Ecclesia aperiret, ut criminationes ac figmenta eorum omnium qui Romanæ Sedi in hoc gravissimo negotio, & lingua & calamo ausi sunt detrahere, sapientibus ac insipientibus patefaceret. Hæc meditanti plura sese offerunt citra spem, in Codicibus Casinensibus, quæ ad hanc causam mirifice conducunt, inter quæ Instrumentum Appellationis Eutychetis ad Summum Pontificem, aéta quamplura speëtantia ad Concilium Ephesinum & Chalcedonense, quadraginta circiter epistolæ Theodoreti ineditæ, ac alia longe plura, quæ ultro citroque passus sum exscribi a doctissimo viro, ut ora malignantium obtrudantur.
Hæc omnia in unum collecta publicam lucem in Urbe vidissent, nisi bonus ille senex amore patriæ captus, in Belgium post longa vota rediisset, secumque pinguem hanc literariam prædam asportasset, uno Miscellaneorum tomo in proximum Pascha evulgaturus.
En, tibi (clarissime Vir) integram Codicum illorum historiam, quam ideo volui tibi enarrare, ut dignoscas fuisse me in hoc negotio ab alio præventum, atque ideo nullum amplius operæ meæ superesse locum satisfaciendi votis tuis, non sine ingenti animi mei amaritudine, qui studiis tuis præsto esse unice desidero.
Cupiente me instruere Bibliothecam meam is præsertim libris qui necessarii adjudicantur, opus habeo diligentia tua, qui assidue vel genio vel necessitate versaris in instruétissimis hisce apotecis, in quibus habundat literaria supellex, cum apud
nos, vel non sint, vel eos excessivis prorsus pretiis redimere cogat librariorum inexplicabilis avaritia. In hoc negotio solam tuam industriam requiro, in iis scilicet pro tua bonitate inquirendis de quibus a me requireris, omni prorsus tuo parcens dispendio, si vere cupis duraturum commercium nostrum. Hac igitur firma conditione consignavi D. de Drou [de Bru] corresponsali tuo primum catalogum, simulque pactus sum ut ad nutum tuum tibi, vel cuicumque mandaveris, solvere faciat quidquid a te postulabitur pro librorum pretio. Hoc mihi erit valde commodum, utpote quod si porrexeris adjutricem manum tuam, instruam Bibliothecam meam optimis nec admodum communibus libris : certoque scias me haud futurum immemorem incommodi quod pro me patieris.
Quoniam tam humaniter exhibes exemplaria Epistolarum Cæsaris Card. Baronïi, non possum absque inurbanitatis nota, ea recusare, eo præsertim quod desiderem colleétionem Epistolarum sanéti illius viri quoad fieri potest pinguiorem vulgari. Pro tanta tua benignitate scias me tibi esse deviétum tuisque rebus ac commodis paratum. Vale. Romæ 14 Novembris 1679. Dñis Tuæ.
Addiétissimus.
H. Card. CASANATA.
(lbid. fol. 103)1.