Baluze à Casanate
15 Décembre 1670.
ÉMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.
Posteriores tuæ literæ, FEminentissime Domine, datæ die xiv mensis Novembris me maxima lætitia affecerunt, tum quia in eis deprehendi solitam illam abundantiam tui in me amoris,
1 Cette lettre est accompagnée d’une note & d’une demande relative à l’Antiphonaire Romain jadis envoyé en France au temps de Pépin par le pape Étienne. On demande s’il en reste un exemplaire entier, où des fragments, & l'endroit où ils sont, ainsi que l’âge des Manuscrits.
tum quia aliquam mihi occasionem subministrant tibi ostendendi quanto ardore cupiam aliquid efficere, ex quo intelligere manifeste possis quantum tibi debere me sciam. Itaque mandata quæ mihi dedisti de libris emendis, lubenter ac diligenter persequar, neque ullam occasionem elabi patiar satisfaciendi tuo desiderio. Sed tempore opus est, Eminentissime Domine. Nam & libri quos postulas fere omnes rarissimi apud nos sunt, neque venales vulgo reperiuntur, nisi quum bibliothecæ privatorum distrahuntur. Habebo autem semper mecum catalogum quem ad me misisti. Interim vero dum istos nancisci possim, si qui ali sunt quos habere e Gallia velis, oro te atque obsecro ut eorum catalogum ad me quamprimum mittas. Nam si bibliotheca Thuana, quod omnes credunt brevi futurum, venditioni exponatur, haud dubie plures, ea occasione, boni libri emi poterunt, qui difficulter alias invenirentur. Omnino autem ïd certum habeas velim, non defuturum me officio meo. Mitto tibi, Eminentissime Domine, epistolam quam lIllustrissimus Cardinalis Baronius scripsit ad Papirium Massonum. Habeo inter schedas meas longiorem illius epistolam ad Paulum Petavium, nisi fallor, quam licet conquisierim & diligenter & accurate, nondum tamen reperire potui. Quum primum ea in manus meas incidet, ejus exemplum ad te mittam & si quas alias in hac urbe deprehendere potero.
Antiphonarium Romanum Amalarii de quo ad me scriptum est in scheda literis tuis adjecta nondum vidi, licet diu quæsierim, eaque de causa huc ex cœnobio Sanéti Galli in Helvetia deferri curaverim vetustissimos aliquot codices ad eam materiam pertinentes. Quia tamen desperandum non est, præsertim cum quotidie reperiantur Veterum libri qui viros doëtos hactenus latuerant, spondeo, Eminentissime doétissimeque Domine, me huic rei invigilaturum, & si quid hujusmodi sese obtulerit, statim de ea re ad te scripturum.
Satis video, vir optime, amaritudinem illam animi tui, ut tu vocas, conceptam ex eo quod tibi prævento ab alio liberum non est mecum communicare epistolas ad Concilia Ephesinum & Chalcedonense pertinentes, quæ repertæ sunt in antiquis Codicibus monasterii Casinensis. Sed verum ïillud est, -quod
scripsit Ovidius, dolore repulsæ amorem crescere. Antea quidem
L'ART à
quam nondum certus essem an verus esset rumor de epistolis illis inventis, valde cupiebam eas habere. Nunc vero certior factus famam fuisse veram, magis accendor, eoque magis quod repulsam fero. Itaque quando hucusque editionem meorum Conciliorum distuli, decrevi eam omnino differre donec vir clarissimus Christianus Lupus, cui totum hoc negotium commisisti, Hibrum suum vulgaverit, si alia iniri commode via non potest qua & illi & mihi satisfiat. Nam & ille senex est ; ideoque lente festinabit, nisi tu, Domine, eum graviter perurgeas. Quod si ille vellet mihi concedere ut earum epistolarum exemplaria ad me mitterentur ut suis locis inseri a me possent, istud nihil sane officeret instituto ejus, cum certum sit primum Conciliorum meorum tomum non posse deinceps prodire in lucem ante Pascha anni octogesimi primi. Obsecro te, vir optime & literarum amantissime, uti ita, si id fieri possit, componas istam rem, ut cum bona viri religiosissimi venia ea omnia ad me mittantur, quo primus Conciliorum meorum tomus, tamdiu ab eruditis expetitus, possit tandem aliquando
tradi typographo.
Vale, Eminentissime Domine, & diu vive. Lutetiæ Parisiorum
XVIII Kal. Januarias M DC LXXIX.
(Ibid. fol. 112.)