ie Casanate à Baluze
10 Avril 1680.
PERILL'S ET ADMC" R?E DNE.
Cogitanti mihi ad te nonnulla scribere, ac calamo jamjam manum admoventi occurrerunt humanissimæ tuæ datæ XVII
228 l APPENDICE
Kal. April. in quibus de tui erga me amoris in dies incremento non obscura congeris argumenta ; non contentus siquidem de privatis testimoniis, voluisti publico, eoque in ævum duraturo monimento, testatam esse eximiam tuam erga me benevolentiam. Quicunque inspexerit nomen meum in fronte Miscellaneorum tuorum, dignoscet voluisse te unice indulgere genio, cum plures non defuissent tum apud nos, tum in vestra Gallia, qui merito ac doctrina, rebus tuis splendorem fortasse majorem addidissent. Verum si non digniorem, majorem tamen virtutis tuæ æstimatorem scias te delegisse, quique commodis ac studiis tuis omni attentione aderit. te
Refricasti dolorem cum renovasti petitiones de Casinensibus manuscriptis, eo quod nullus amplius, meo judicio, sit spei locus. Eo enim protraéta est P. Lupi editio miscellaneorum, ut jam finem attingere non sit dubium, cum literis suis ad me datis sub die 5 januarii non solum de cæpta impressione monuerit, verum etiam prima folia miserit, quæ volui omnino tibi communicare.
Verum tempera aliquantisper mœærorem, ac animi tui turbationes demulce ; apertus siquidem nobis est thesaurus magnus, ex quo plurima licebit depromere antiquitatis monimenta, vetustate ac materie nullatenus contemnenda, prout poteris dignoscere ex transmisso diplomate, Longobardico caractere procul dubio exarato. Si hæc & similes membranæ studiis tuis inservire adjudicabis, ad nutum tuum quamplurimas tibi alternatim suppeditabo, dummodo tamen salvæ ac incolumes mihi restituantur. De tua igitur mente, necnon de modo faciliori atque securiori, nuncium expeéto. Non sit tibi grave hoc ipsum diploma communicare meo nomine clarissimo viro D. Joanni Mabillon ; requisivit siquidem me de vera forma caraéteris Longobardici. Si peritorum hominum judicium in hac re non fallit, ille sane Longobardicus est, licet postremis temporibus exaratus, nempe circa finem Xi sæculi, quando scilicet illius usus desiit, prout bene nosti. Verum ut ejus desiderio abundanter satisfacerem, curavi ut ex Vaticanis necnon ex Chisiis Codicibus qui Longobardici indubitanter adjudicantur, alterius caracteris forma quam simillime desumatur, prout a P. Procuratore Generali in Urbe commorante recipiet per Cursorem.
Hæc si non satis sint ad animi tui amaritudines demulcendas addam majora. Multum temporis est ex quo ab eruditis desideratur editio Epistolarum Theodori Studitæ, de quo pauca quædam fragmenta habentur tomo XXII Bibliot. Sanétorum Patrum postremæ editionis, utpote quæ de ejus pietate atque doétrina testimonia redderent perspicua. Ipsemet Baronius summopere dolebat illustres memorias hujus sanéti martyris, de Ecclesia Dei optime meriti, qui pro cultu Sacrarum Imaginum usque ad ultimum Sanguinem decertavit, in privatis scriniis, quasi negleétas latere. Quocirca non cessabat assiduis officiis sollicitare P. Sirmondum ad hanc provinciam suscipiendam, quod procul dubio doctissimus vir præstitisset, nisi uterque fuisset sublatus e vivis ; quo factum fuit ut spes literatorum vel in præsentem diem cum illis jaceant consepultæ. Tibi datum erit, dummodo velis, doéctissime vir, si non ex integro, magna saltem ex parte Literatorum votis satisfacere ; ego quippe potero facile, ac sine ullo tuo dispendio tibi communicare centum circiter epistolas, ex scriniis celebris in Urbe Bibliothecæ quam fidelissime extractas, non sine ingenti spe plura pro te exhauriendi ex hoc penu. Non est dubium quod si textus græcus extaret, longe comptior ac appretiabilior foret editio ; verumtamen quomodocumque se habeat non est ullatenus negligenda, eo vel maxime quod versio licet ab ignota, a doctissima tamen manu facta est. Priusquam-igitur ab alio quopiam requirar (a pluribus siquidem urgeri dubito) admoneas me num velis onus istud tibi assumere ; verum in hoc negotio silentio ac celeritate ARE est, ne ab alio citra expectationem præoccuperis.
Quoniam ex quibusdam schedis Cæsaris Baronii nuper repertis liquet illum frequentibus literis egisse cum quampluribus, qui in vestra Gallia suo tempore doétrinæ fama excellebant, nempe cum Sirmondo, Petro Pithæo, Nicolao Fabro, Francisco Lamota(?), Petro de Villars Archiepiscopo Viennensi, Papirio Massono, Thuano, a Sanéta Fide Episcopo Nivernensi, Joanne Soria(?), rogo te ut in mei gratiam agas, vel cum eorum hæredibus, vel cum Mss. possessoribus, num forte inveniantur Epistolæ, vel missivæ vel responsivæ. Quod si forte quid reperiri detur, ne statim exscribi facias, nolo siquidem tibi gravis esse, sed satis erit initia epistolarum mittere, ad hoc, ut inspici possit num
habeantur inter collectas, nec ne. Non sit tibi gravis labor iste, nam non solum mihi rem gratam facies, verum etiam alteri, qui studiis tuis juvare potest cum fœnore.
Restat nunc pro Coronide, ut tibi grates referam de cura atque vigilantia tua in comparandis pro me libris, pro quorum pretio erogavi D. de Bru quidquid opus fuit, quod utique præstitissem de reliquis qui adnotabantur in scheda, si de eorum valore certior faétus fuissem. Excurro in præsenti, non sine ingenti deleétatione, Catalogum Bibliothecæ Thuanæ, & si quid in eo notavero, necesse mihi erit humanitatem tuam fatigare, cum nemo sit meo judicio qui majori peritia opus hoc implere possit. Vale. Romæ X Aprilis 1680.
D. T. Addiétissimus
H. CARD. CASANATA.
(Ibid. fol. 123).