Casanate à Lupus
17 Janvier 1680.
ADMODUM REVERENDO PATRI ET MAGISTRO FR. CHRISTIANO Lupo ORDINIS S. AUGUSTINI. LOVANIUM.
ADMODUM REVERENDE PATER.
Excurrit annus ex quo clarissimus vir Stephanus Baluzius literariam communicationem mécum init, mihique studia sua ac labores literatorum bono susceptos confidenter aperuit, & præsertim novam editionem Conciliorum quatuor voluminibus
concludendam. Placuit doétissimo ïlli viro in hac adornanda,
me in partem, licet minimam, vocare, inquirendo sailicet in nostris hisce Italiæ Bibliothecis instruétionem a Cælestino datam Legatis in Orientem proficiscentibus, primo Conciliorum suorum tomo ïinserendam, si forte inveniretur, utpote præclarum antiquitatis monimentum atque insigne testimonium de Romanæ Sedis præeminentia. Hoc unico intuitu curavi totis viribus, adhibita etiam ad hoc fel. rec. Francisci Cardinalis Barberini Proteétoris auétoritate, ut ad me asportarentur ex Casinensi Cæœnobio duo illi antiquissimi Codices, in quibus licet inventa non fuerint diu perquisita instruétio, plurima tamen notasti: atque exscripsisti ad Concilia Ephesinum & Chalcedonense spectantia. Ad hoc nuntium in Gallias delatum per epistolam Henrici de Noris hæserat D. Baluzius, ac tamdiu differre statuerat evulgationem colleétionis suæ jamjam ad prælum paratæ, donec rem integre intelligeret. Verum de veritate rei admonitus, editionem prorsus distulit quousque Miscellanea tua in lucem prodeant. Huic ingenti reipublicæ literariæ detrimento cupiens
ego modis omnibus obviare, simulque viro mihi amantissimo, quique in hoc negotio spem omnem suam in me collocavit, pro mea virili gratificari, rogo te, clarissime vir, ut mentem tuam circa evulgationem illorum aétorum quæ penes te sunt, cum D. Baluzio aperire non recuses, illi videlicet communicando elenchum synodalium epistolarum, ne alter alteri noceat; & si quid ultra elenchum requirenti præstabis de rebus tuis ad expetitam ejus colleétionem adornandam, mihi potissimum impertitum ultro citroque profitebor. Neque te alienum ab hac re futurum censeo; præsertim si perpendas D. Baluzium jus aliquod habere ad rem, cum ejus causa e bibliotheca Casinensi translati fuerint ii codices qui tam illustria monimenta tibi præstiterunt, prout bene nosti. Non dubito quin urbanitas tua non excedat vota nostra, optatumque responsum postulationibus nostris non sis daturus. Vale. Romæ 17 Januarii 1680.
D. T. Addictissimus
H. CARD. CASANATA.
({bid. fol. 120.)1
15 Mars 1680.
EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.
Duæ omnino causæ fuerunt, Eminentissime Domine, ob quas distuli responsum ad postremas literas tuas. Prima quia valde cupiebam ad te rescribere de negotio quod mihi est cum clarissimo viro Christiano Lupo, ad quem misi nuper epistolam a te ad eum scriptam in mei gratiam. Altera, quum tertius Miscellaneorum meorum liber tibi dicatus properaret ad finem, putavi expectandum aliquantisper esse donec absolveretur, ut simul cum responsoria Lupi mitterem epistolam meam dedicatoriam. Verum nihil hactenus ab eo accepi. Interim vero pervenit ad
1 Copie de la main de Baluze.
me synodus Chaldæorum habita in civitate Amed anno MDCXVI pro qua scio me tibi maximas gratias agere debere, uti nunc
volens lubensque persolvo, Eminentissime Domine. Mittam
autem primo quoque die librum illum tertium Miscellaneorum meorum, cujus primum folium, in quo est dedicatio & præfatio, his literis adjunétum reperies. Mittam ctiam libros quos a me postulasti, eos nimirum qui reperiri potuerunt, quorum Catalogum jam vidisti, quibus postea accessit Nicolaus de Clemangis. Addam præterea aliquos libros satis raros, præcipue vero Concilium Parisiense habitum anno DCCCXXIV, in causa imaginum
& Concilium Remense in quo Gerbertus ordinatus est
Archiepiscopus, quæ duo Concilia edita non sunt in tomis Conciliorum. Si quid deinceps dignum tua Bibliotheca occurrerit, Eminentissime Domine, nihil mihi prius erit quam ut comparem. Cæterum inutile fuisset ad te mittere Catalogum Bibliothecæ Thuanæ, cum ïlla brevi distrahenda sit, neque satis esse potuerit temporis ad expeétandum responsum tuum. Sed si antequam illa omnino distracta sit, indicaveris libros quorum copiam habere voles, emam ïillos, sive per eam occasionem, sive per alias quæ frequenter in hac urbe se offerunt.
Si R. P. Lupus se difficilem præbuerit, quod multum pertimesco, oro te, vir humanissime ac mei amantissime, ut aliquid excogitare velis in mei gratiam & ecclesiasticæ antiquitatis amantium hominum quo mihi copia fieri possit earum epistolarum quas ïlle descripsit ex Codicibus Casinensibus. Nam quotidie, quod vere dico, urgeor & verbis & scriptis ut meam Conciliorum editionem emittam. Certum est autem me nihil heic aéturum donec intellexero quid hinc mihi expeétandum sit.
Deum opt. max. precor ut te diu servet incolumem, Eminentissime Domine, & literarum nostrarum decus & ornamentum. Lutetiæ Parisiorum XVII Kal. April. M DCLXXX.
(Ibid. fol. 121.)