Lupus à Casanate
26 Juillet 1680.
EX LITERIS P. F. CHRISTIANI LUPI DATIS LOVANI DIE 26 Jui 1680 AD Em. D. CARDINALEM CASANATA.
Cassinenses Epistolæ sunt omnes impressæ. Restant Commentaria & dubito an non expediat Epistolas in lucem præmittere ; sunt enim justum volumen in quarto. À paucis diebus adfuit mihi quidam Sorbonicus Doétor, valde conans obtinere exemplar. Etiam ego Eminentiæ tuæ mandato obediens egi cum impressore, instans ut folia dignaretur transmittere ad D. Baluzium. At ille tüimet ne quis Gallus illa statim reimprimat, atque ita ipse cadat in irreparabile damnum, & timet non sine rationibus. Hinc il persuadere non valeo. Hinc supplico ut Eminentia Vestra dignetur mihi ignoscere. Et D. Baluzius tantisper sustineat : est brevi habiturus omnia. | | (Ibid. fol. 134).