‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 34 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

; 29 Novembre 1680.

.… Conciliorum Collectioni semper incumbo donec Christianus Lupus, toties humanissimis tuis literis frustra pulsatus, mihi cum cæteris iStarum rerum Studiosis, publica editione copiam faciat eorum veteris ævi monumentorum quæ ille debet tuo in eum amori, Eminentissime Domine, & nimium diu nobis, quibus volupe esset his uti, cum magno famæ suæ detrimento

invidet. Pertinaciam enim ejus adversus preces in quas ad eum descenderas in mei gratiam, non imputo vitio læsæ reverentiæ quam tibi debet, aut animi parum memoris beneficiorum tuorum, sed odio quo in universum Gallos, a quibus Iæsus non est, prosequitur, tum etiam ei quam pluribus in locis scholiorum suorum testatur malevolentiæ adversus memoriam magni viri Petri de Marca Archiepiscopi Parisiensis, quam mihi ita scit esse sacrosanétam, ut ingentia ejus in me merita postulant. Eam ob causam noluit mecum communicare vetera illa monumenta, quia vult me qui haétenus vivo, sustinere pœnas odii sui erga Gallos & Marcam. Sed hæc dicta sunt per transennam. Ad me redeo… (/bid. fol. 136).

22; | Casanate à Baluze.

1 Janvier 1681.

… De Christiani Lupi morositate quam maxime doleo, ea præsertim ratione, quod idcirco tua Conciliorum editio, quam avidissime expecto, nimis in longum protrahatur; sed æquo animo ferendum donec tandem vetera illa monimenta in lucem proferat ; neque enim alia ulla mihi restat ratio illum emolliendi. Tu interim, vir doctissime, me ut facis ama & si quid curiosum in Ecclesia, Parisiis præsertim typis mandatur, me harum rerum cupidissimum de eo certiorem reddas exopto. Vale. Romæ. Kal.

Januarii 1681.

(Ibid. fol. 147).

Page 1