‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 35 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

30 Mai 1681.

… De libris emendis quod præcipis, eruditissime vir, fiet ea cum sollicitudine quam tua in me beneficia a me exigunt. Sed si quos alios tibi comparare cupis præter eos quorum catalogum ad me misisti, opus est ut illos quoque quamprimum mihi indices, ut eos emere possim, si forte in manus meas inciderint. Interim habeo libros tuos rerum liturgicarum a te jamdiu expetitos.

Expeéto semper ut P. Lupus emittat colleétionem suam veterum epistolarum, ut statim post absolutum Innocentium incumbam edendo primo tomo Conciliorum meorum, quem tu, vir optime & mei amantissime, non solus quidem, sed tamen inter præcipuos, tantopere expetere videris. Faxit Deus ut omnia bene cedant. Tu interim bene vale, Eminentissime Domine, & me, quod te facturum certe scio, meaque studia semper ama, semper fove.

Lutetiæ Parisiorum III Kal. Junias M DCLXXXI. (/bid. fol. 152).

18 Juillet 1681.

.… Urgeor eminentissime Domine, ut primum Conciliorum meorum tomum edam in publicum ; immo querelas multorum adversum me propterea excitavi, qui a me promissa exigunt. Nihil autem est quod respondeam, nisi quod necesse est me supersedere hac editione, donec Christianus Lupus emiserit epistolas illas quas descripsit ex codicibus Casinensibus. Et quidem putabam eam collettionem prodituram primo quoque die. Sed nunc, ex literis Belgæ cujusdam, accepi Lupum ais nunc studiis incumbere & virum magnæ capacitatis unico illo argumento, quod nos satis magnum putaremus, non esse contentum. Hinc interea retardatur nostra editio Conciliorum ; cujus prior tomus jam prodiisset, si mihi copia faéta fuisset illarum epistolarum.….

(/bid. fol. 155").

[25] 26. Casanate à Baluze.

2 Juillet 1681.

… Legi opuscula Illustrissimi Petri de Marca ex tenebris in lucem tradita, & summopere gavisus sum prodiisse opera & studio tuo, cum omnia sint castigata & summa eruditione referta. Avide expecto tomum primum tuarum ad Epistolas

Innocentii tertii observationum, quem si brevi sequetur

secundus, ut ad me scribis, facies rem omnibus eruditis gra-

tissimam, qui non plane plaudunt notis haétenus ad easdem epistolas scriptis per Franciscum Bosquetum, & ampliores ex tua singulari eruditione expeétant. Opera omnia quæ Christianus Lupus edere curat passa sunt maximum & inopinatum discrimen ob ejusdem Lupi deploratam pene valetudinem ; sed cum ex postremis literis acceperim convalescere, licet lente, urgeo per superiores sui Ordinis non modo ut impressio acceleretur, sed ne exemplaria epistolarum S. Thomæ Cantuariensis & Codicis Casinensis,: quæ ex Urbe in Belgium attulerat, in omnem divinum vitæ suæ casum amittantur. Vale interim, eruditissime Baluzi. Romæ, 2 Julii 1681.

D. T. Addictissimus H. CARD. CASANATA.

(Jbid. fol. 157")

Page 1