Casanate à Baluze
20 Août 1681.
… Quod autem ad. P. Christianum Lupum attinet, tuamque. Conciliorum editionem, jam puto tibi notum erit P. Lupum ex hac vita migrasse ; quod statim ac ad meam notitiam pervenit, non oblitus sum desiderii tui, ac multorum qui, ut inquis, magna expectatione tuorum Conciliorum editionem præstolantur. Accersiri itaque feci P. Generalem Augustiniani Ordinis, cui dedi in mandatis ut literas statim scriberet ad superiores Conventus Lovaniensis, eisque juberet ut omnia scripta P. Christiani Lupi diligenter colligerent, ac ejus quidem operum, quæ sub prælo habebantur editionem absolvi, monumenta vero Casinensia, quæ jam excusa ipse Lupus dum in vivis erat . mihi nunciaverat, cum suis notis statim publicare curarent. Ut autem monumenta illa citius ad manus tuas pervenire possint, Si ab ïis, quibus mandatum est, publicatio procrastinaretur, ejusdem P. Generalis curæ commisi ut apographum eorum quod Roma Lovanium Lupus secum tulerat, per Conventus Lovaniensis Superiores tradi faceret Apostolico Flandriæ Internuntio, cui itidem scripsi ut quicquid ab illis acciperet, quantacumque potuerit diligentia ac celeritate mih1 transmitteret. Nec ut tuo desiderio satisfacerem, quæ postulaveras mihi opportune facienda visa sunt ; nam nec expedite, nec de facili fieri posse arbitror, ut iterum ex Codicibus Casinensibus epistolæ 1llæ extrahantur; multa siquidem sese objiciunt impedimenta, primum difficillimæ leéturæ character, deinde diuturnitas temporis quod illis perquirendis, (sunt enim hinc inde dispersæ), ac exscribendis impendi deberet, demum quia vix fieri prope arbitror ut ill codices ex Bibliotheca Casinensi, in qua magna, ut ita dicam, cum superstitione custodiuntur, Romam iterum transferantur, quod tunc vix licuit auctoritati clarissimi Cardinalis Francisci Barberini illius Ordinis Proteétoris, cui nondum alter suffeétus est. Tu interim, doctissime Baluzi, fac ut valeas, & si expeditiorem viam illorum nanciscendi excogitare potes, mihi nuncia ; habebis enim me ad omnia paratum. Romæ XX Augusti 1681.
D. T. Addictissimus H. CARD. CASANATA.
({bid. fol. 161.)