‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 38 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

19 Septembre 1681.

ÉMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.

Dubius sum Eminentissime Domine, an tecum condoleam de podagra qua nudiustertius laborare cœpisti, an vero tibi gratulari debeam quod hic morbus te invaserit. Nam non dolere non possum si quando intelligo virum bonum, cujusmodi paucis- * simos habet mundus, confliétare cum dolore, & gaudii materiam mihi datam puto quum audio istiusmodi virum eo morbo æorotare qui creditur esse signum certissimum longæ vitæ. Sed licet dubius sim, vides, optime virorum, quid sentiam, quo mea vota tendant. Vive igitur diu felix, procul a podagræ doloribus, si id fieri potest; sin minus etiam cum hoc incommodo. Ita sane postulant hæc tempora, non tam tui causa quam propter bonum publicum.…..

De Christiano Lupo, de quo ad me scribis, Ementissime Domine, habeo aliqua ad te scribenda, quæ mihi videntur esse magni momenti. Jam îille, quem animadverto virum se ipso plenum fuisse, in libris a se editis truculenter probaverat averso se animo esse ab illustrissimo viro Petro de Marca Archiepiscopo Parisiensi. At in ultimo, qui paulo ante mortem ejus excusus est Moguntiæ, odium in eum suum ïita patefecit ut plane affirmare liceat nullum magno viro crudeliorem aut inimiciorem adversarium contigisse. Quippe illum ita superbe ac deposita omni humanitate inseétatur, ut etiam alicubi fatuam appellet quamdam illius opinionem, quod est extremæ dementiæ.

Utinam suo libro supervixisset Lupus ! Facile fuisset inertiam ei suam, negligentiam, fatuitatem, ut illi sua verba reddamus, ostendere, & summum virum præstare tutum a morsu Sycophantæ. Sed quandoquidem ille mortuus est, sinamus eum placide quiescere neque mortuo maledicamus. Nullam quippe petulantia illa labem aut maculam inurit memoriæ summi viri, cujus scripta cum admiratione legentur, interim dum quæ Lupus scripsit obruentur hominum interitu, & oblivione posteritatis extinguentur. Hanc querelam apud te, Eminentissime Domine, deponere libuit, levamentum aliquod quærens meæ

LA

dolori, quandoquidem Lupus sua morte efficit ne mihi liceat ejus maledicta refellere. Venio nunc ad toties recantatam ea occasione editionem meorum Conciliorum. Certum est, eruditissime vir, eam a me frequenter postulari, & Typographum, ad quem de ea re scribitur ex variis Europæ urbibus & Academiis, vehementer urgere,.ut illam tandem aggrediar. Certum quoque est illam Lupi pertinaciam in occultandis mihique denegandis epistolis de quibus agitur retardasse hactenus consilium meum, ideoque ei debere istarum literarum studiosos quod priorem saltem Conciliorum meorum tomum non habeant.

Nunc tandem, eo extincto, spero me compotem brevi fore desiderii mei, quandoquidem tu, Eminentissime Domine, in te suscepisti negotium istud. Verum si res promptum ac felicem exitum consequi non potest ea via quam instituisti, oro obtestorque te, vir optime, uti auctoritate tua efficias ut unum exemplar editionis illarum epistolarum è Belgio hic quamprimum mittatur ad doétissimum virum, tuique magnum cultorem Domnum Joannem Mabillonium. Is enim optima mihi fide illud tradet quum acceperit. Istud autem facilius obtinebis quam si peteres ad me mitti, adversus quem dura fuisse Lupi morientis mandata vero simile est. Valde enim cupio -eam editionem inchoare statim post editas epistolas Innocentii.…

Lutetiæ Parisiorum XII Kal. Oétobris M D C LXXXI. (/bid. fol. 163.)

Page 1