‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 55 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

11 Août 1683.

…… Jam antea ad te scripsi, Eminentissime Domine, absolutam esse editionem tomi primi meorum Conciliorum, præter præfationem &indicem. In his edendis nunc laboratur. Spero autem omnia absoluta fore ante mensem Septembrem proxime futurum. Postea danda erit opera edendo tomo secundo, quem, nisi aliud accidat quod impediat, constitui absolvere anno sequenti, adjuvante gratia Dei nostri.

Nactus sum his diebus decreta Concilia Ravennatensis anni MDLXXXII. Animadverti autem Hieronymum Rubeum in Historia Ravennatum, pag. 745 & 776. mentionem facere actorum quoque istius Concilii & alterius quod habitum fuit anno MDLXIX. Sicut ergo Conciliorum Mediolanensium sanéti Caroli Borromæi acta edita sunt cum decretis, sic ego cuperem acta istorum Revennatensium edere, si haberi possent. Ceterum, Cardinalis Boncompagnus, qui Ravennatum Archiepiscopus erat quo tempore Concilium anni MDLXXXII celebratum est, illud vocat secundum suum provinciale Concilium. Quoniam vero, nuspiam invenio alud eo Ravennæ sedente celebratum, cogor existimare cujus supra mentionem feci. Si quid tamen diversum reperiatur, oro te, Eminentissime Domine, ut totum illud ad me mitti cures. Interim vale. Lutetiæ Parisiorum Ill, Idus Augusti MDCLXXXIIL.

; (B. N. Baluge, 352, fol. 6.)

FM

1 Oétobre 1683.

ÉMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.

In summo dolore meo, Eminentissime Domine, accepi litteras datas Romæ die XIV Augusti, in quibus significas te magno teneri desiderio videndi integrum primum tomum meorum Conciliorum. Absolutus ille fuisset eo tempore quo prædixeram, nisi tristia hæc quæ contigerunt! me coegissent supersedere editione. Nunc tandem ei finis impositus est, & exemplar quod tuæ bibliothecæ destinavi, vir eruditissime, est apud compa- Ctorem librorum. Unde facile agnoscis brevi mittendum fore.

Accepi tertiam actionem falsæ Synodi Photianæ a te missam ; reliquas vero, quas mihi polliceris, avide expecto. Nam postquam expedita fuerint nonnülla quæ inciderunt post lamentabilem mortem optimi patroni mei, statim me serio accingam ad editionem secundi tomi, in quo inserenda erit illa Synodus.

Puto satisfaétum tibi fuisse, vir optime, in auctiones librorum bibliothecæ Petavianæ, ex qua habuï nonnullos libros rarissimos qui jam missi sunt Romam. Sed errore faétum est ut inter tuos posuerim nonnullos qui pro clarissimo Gabriellio empti sunt. ….Lutetiæ Parisiorum Kalendis Octobris MDCLXXXII.

(/bid. fol. 13.)

Page 1