‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 54 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

4 Juin 1683.

Lubens tecum, Eminentissime Domine, communico rationem studiorum meorum, tum quia id tibi placere satis scio, tum etiam quod id mihi semper aliquam utilitatem affert. Misi ad te nuper præfationem meam ad Concilium Chalcedonense, in qua vidisti quid a me illic præstitum sit, simulque gustum aliquem præcepisti laboris mei. Gesta primæ aétionis nunc edita sunt per typographos & spero integram illam collectionem absolutam fore intra mensem Junium, in quo nunc versamur.

Proximo mense dabimus operam edendæ Synodo Quintæ, & sic, ut spero terminabitur tomus primus. Sed tamen addendi erunt indices, & præmittenda præfatio generalis. Itaque absoluta esse non poterit illa editio ante mensem Augustum.

Vides, Eminentissime Domine, cogitandum jam esse de tomo secundo. Obsecro igitur te ut ad me mitti jubeas reliqua illius pseudosynodi Photianæ & versionem latinam Met. Hæc enim necessario ponenda sunt ferme sub initium secundi tomi.….

Lutetiæ Parisiorum Pridie Nonas Junias M D C LXXXIII. (Jbud. fol. 232.)

Page 1