Baluze à Casanate
17 Décembre 1683.
… Postrema pars actorum græcorum famosæ illius Synodi amissa est inter manus tabellariorum ïitemque primus ternio versionis Metianæ. Interim vero, dum ea rursum mittantur, incumbo novæ editioni operum Salviani Massiliensis & Vincentii Lirinensis, & si satis temporis fuerit, institui quoque nova editione donare opera Marii Mercatoris... Si reliqua illa Synodi Photianæ ad me pervenerint antequam ad Mercatorem me convertam, eam editionem differam in aliud tempus, ut me totum applicem ad secundum tomum meorum Concihorum. Hæc est enim melior & utilior pars occupationum mearum. Tu interim bene vale, Eminentissime & doétissime Cardinalis, &
meminisse semper velis meæ erga te reverentiæ. Lutetiæ Pari-
siorum XVI. Kal. Januarii MDCEXXXII.
(lbid. fol. 18.)
DB: Baluze à Casanate.
28 Janvier 1684.
ÉMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS TUTELENSIS S. P. D.
Puto ad te, Eminentissime Domine, jam pervenisse & libros.
quos in tuum usum tuoque jussu emeram & tomum primum meorum Conciliorum, in quo tibi ac rei synodicæ historiæque Ecclesiasticæ studiosis testatus sum quantum me tibi debere intelligam, quantum tibi in universum hæc studia debeant. Enim vero certum est neminem eorum qui hodie possunt promovere rem literariam mihi tantum contulisse quantum à te accepi ; immo tu unus plus mihi præstitisti quam ceteri quorum opem
imploravi in hoc negotio; quod non tam meum est quam
publicum. Itaque dum ad hæc in mei gratiam descendisti, vir eruditissime, & in me beneficium immortale contulisti & optime meritus es de Re publica literaria.…
Vale vir optime & doctissime & me semper, ut facis, ama
tui nominis tuæque famæ studiosissimum. Lutetiæ Parisiorum,