Baluze à Casanate
| 3 Février 1684.
Nova editio operum Salviani & Vincentii Lirinensis fere.
absoluta est, & exibit, ut opinor, initio mensis sequentis. Si vero satis mih1 temporis superfuerit, tradam typographo Marium Mercatorem, quem habeo paratum. Mallem tamen incumbere editioni secundi tomi meorum Conciliorum, si terniones deperditi redirent oportuno tempore. Tam multa enim nova & magni momenti edenda sunt in eo tomo, ut plurimum intersit eorum qui his studiis delectantur illum quantocius emitti. Verum si novæ clarissimi & amicissimi viri occupationes effecerint ne terniones illi tam cito redeant, interim dabo operam edition Mari Mercatoris, qui supra quam dici aut excogitari potest indiget mea cura meaque opera; est enim depravatissime editus.. |
Lutetiæ Parisiorum Il Idus Februarii MDCLXXXIV.
(Ibid. fol. 24.)