‹ Jean-Dominic Mansi et les grandes collections conciliairesChapitre 63 sur 67 · Baluze à Casanate · texte numérisé non relu

Baluze à Casanate

25 Novembre 1697.

EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO HIERONYMO CASANATTÆ S. R. E. CARDINALI STEPHANUS BALUZIUS S. P. D.

Quonam abiit suavissimum ïillud tempus, Eminentissime Domine, quo frequentes ad te literas dabam, frequentes accipiebam? Hanc voluptatem mihi præripuit hocce postremum bellum quo ïita jacuerunt apud nos studia literarum ac si emortua & extincta essent. Nunc tandem rediit optata pax, & spero fore ut ingenia nostrorum hominum excitentur ad reparandas funestissimi belli ruinas. Ad me quod attinet, quum primum typographo per malam illius fortunam resumere licebit editionem meorum Conciliorum, huic curæ me totum animo

dabo ; simulque, ut puto, resumenda erit illa consuetudo quæ

olim inter nos erat ut ego a te, vir eruditissime & optime, lubenter exposcerem opem tuam in gratiam studiorum meorum, tu, ut amas communia hæc studia nostra, lubenter ferres. Deleétat me suavissima recordatio temporis illius, & puto tibi quoque non injucundam fore. Interim vero dum res ita ut opto

procedat, continuanda sunt officia erga te mea, exhibenda tibi semper est reverentia quam tibi pollicitus sum æternam fore. Itaque oro obtestorque te, Eminentissime Cardinalis, ut existimes me huic studio nunquam defuturum; & si preces meæ alicujus valoris esse possunt apud Deum, dubitare non debes quin diu adhuc ïlla dignitate fruaris quam tu tantopere exornas. Intelligis profeéto, vir optime, me tibi non solum proximum annum qui imminet tibi precari faustum ac felicem, sed multos alios. Vale, ut opto, & me semper ama.

Lutetiæ Parisiorum VII Kal. Decembris MCDCXVII. (Ibid. fol. 150.)

Page 1