Baluze à Casanate
5 Août 1680.
Turbulentum ïstud bellum, quo nunc Europa omnis ardet multum incommodat rei publicæ literariæ, tum propter inter-
ruptum librorum commercium, tum etiam maxime quia typo-
graphi refugiunt prælo committere libros parum fortasse vendibiles. Ego sane decreveram primo quoque tempore emittere secundum tomum meorum Conciliorum. Sed vereor ne onerosum sit typographo si id efficiam. IÎterim dabo operam ut paratum sit ad editionem post pacem faétam, si Deus eam populo suo dare voluerit. Parcat ille utinam its qui tot malorum auctores sunt.
Bene vale, Eminentissime Domine, & me semper ama etiam inter ista bella. Paris. II Non. Augusti MDCLXXXIX.
(lbid. fol. 103").