‹ Jeanne d'ArcChapitre 1 sur 112 · PAR · texte numérisé non relu

PAR

SA SAINTETÉ LE PAPE PIE IX

Plus P. P. IX

Dilecte Fili, Nohilis Vir, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

ibentissime excepimus , Dilecte Fili, Nobilis Vir, historiam a te concinnatam celeberrimœ illius Puellœ , quœ ab Aureliœ obsidione prodigiose soluta Aurelianensis nomen obtinuit. Gaudemus autem , te insignem hanc Galliarum gloriam adeo sedulo monumentorum examine ac solerti collatione illustravisse , ut nihil desiderandum reliqueris quod heroidis ingenium, mores, opéra, vices respiciat. Nemo certe negaverit, Dieum afflictis Galliœ rebus prospecturum, eique daturum legitimum Regem, elegisse quod erat infirmum, ut fortium franger et vires et molimina; rudique propterea virgini ex arvis ductœ miram plane fortitudinem prodigiosamque contulisse notitiam bel-

JEANNE D’ARC. III. — a

BREF DE SA SAINTETÉ LE PAPE PIE IX

licarum simul rerum et politicarum . Triste quidem est in hoc quoque casu renovatum vider e ingrati animifacinus , quod histona ecclesiastica non minus quant profana testatur consuevisse sequi maxvna bénéficia. Simultas, invidia, partium studia comparatura sèmper erunt eximiis meritis osores ; sed firmitas eorum, qui persequutionem patiuntur propter justitiam, et œquitas ammi, qua adversa perferunt sic istos extollit et illos deprimit, ut virtutem oppressorum nova luce perfundat ejusque insectatores perpétua? de voveat infamiœ. Gratulamur itaque' tibi, quod judicium jamdiu de Joanna edilum ab historia confirmaveris atque illustraveris accuratissima disquisitione tua nitidaque factorum expositione ; tibique ominamur , ut honorifica ipsa sententia jam de tuo opéré lata multos ad ejus lectionem alliciat, non solum ut pleniorem de patriis rebus notitiam assequantur, sed prœsertim ut ab obedientia, proposito , et œrumnis Joannœ discant, utile quidem semper esse et honorificum parère Deo et optime mereri de patria; sed a cœlo tantum , non ab hominibus , benefacti mercedem esse expectandam. Excipe , Dilecte Fili , Nobilis Vir, Apostolicam Benedictionem, quam superni favoris auspicem et paternœ Nostrœ benevolentiœ gratique animi testent tibi peramanter impertimus .

Fatum Romœ apud S. Petrum die 25 octobris anno i8j5 , Pontificatus Nostri anno Tricesimo.

Armoiries de Sa Sainteté le Pape Pie IX.

Page 1