LETTRE DE SAVONAROLE A ALEXANDRE VI
Il adresse au pontife des compliments de condoléance, au sujet de la mort de Jean Borgia, duc de Candie, son fils.
( Bibliothèque de Saint-Marc à Venise, manuscrit)
Beatissime Pater, postpedum osculabeatorum. Fidesinnumeris fulta miraculis et praeclarissimorum divinis operibus, prœconiis, rationibusque et doctrinis et sanguine infinitorum martyrum perpetuo roborata, sola et unica est cordis humani vera tranquillitas et consolatio. Dum enim sensum rationemque transcendit, et divinse potentiae ac bonitati innititur, ad invisibilia animum transferens, facit ut non in hoc mundo simus, nobisque animi magnitudinem impartitur. Qua non solum patienter adversa omnia tolleramus, sed etiam in tribulationibus gloriamur, scriptum quippe est: Non contristabit justum quidquid ei acciderit; justus autem est qui in fide vivit, Domino attestante, qui ait : Justus meus in fide sua vivet. Beatus ergo qui ad hanc fidei gratiam vo-
catur a Domino, sine qna nemo pacem habcre potcsL, dicente Isaia: Non est pax impiis, dicit Dominas Deus meus. Respondeat itaque Sanctitas Tua, Beatissime Pater, quam repente tristitia vertatur in gaudium: dulcis est enim Dominus, qui nostra peccata sua bonitate in immensum transcendit. Omnis alia consolatio et le vis et fallax est, quia tempus brève est, et ad perpetuum transmigramus . Fides sola laetitiam affert de terra longinqua. Quod audivi et oculis meis vidi ac contrcctavi hcoc loquor, pro quopersecutione libenter patior ut Christum lucrifaciamet pœnas perpétuas evadam, sciens quia horrendum est incidere in manu Dei viventis. Adjuvet ergo Beatitudo Tua opusfidei pro quo jugiter laboro usque ad vincula, nec impiis aures pnebeat, et dabit ei Dominum oleum gaudiipro spiritu mœroris. Quaeenim prœdixi vera sunt. Quis autem resistit Deo et pacem habuit? Haeo, Beatissime Pater, tibi (sapienti pauca), duce charitate, humiliter scribo, cupiens Tuam Beatitudinem vere et non fallaciter in Domino consolari, quia cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Deus autem totius consolationis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti œterni Dominum nostrum Jesum Christum, consoletur te in omni tribu - Iatione tua. Vale.
FlorenlitP, vn kal. jul. mccccxcvh.