‹ Journal de Jean Barrillon, secrétaire du chancelier Duprat, 1515-1521Chapitre 77 sur 101 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

ibîï] DE JEAN BARRILLON. 225

eam causam passi sunt, restituantur et solvantury quae omnia ad valorem decem millium librarum turonensium ascendere possunt.

YIII. In tractatu Tripaldae^ inter cetera foit conclusum qaod Neapolitani, qui secuti fuerant partes praefatî qaondam Régis Ludovici XII™^^ Christianissimi, in suis bonis restituerentur^ quae conventio saepissime per hune Catholicum fuit confirmata.

Petit igitur ut^ omni mora cessante, in suis bonis restituantur.

IX. Et cum Christianissimus Rex sit dux Mediolani et de illo ducatu fuerit investitus per defunctum bonae memoriae Maximilianum, electum in Regem Romanorum, petit investituram dicti ducatus pro se et suis liberis masculis et successoribus in regno Franciae.

X. Et cum ex inimicorum conversatione oriantur suspicionesy deinde odia et postremo bella, cavendum est ipsis principibus ne in curiam suam admittant auresque praebeant aut foveant inimicos, bannitos et transfugas alterius Principis habentis cum eo foedus, ne medio dictorum inimicorum bannitorum et transfugarum infringatur fllud foedus.

Petit ne dictus rex Catholicus in suis regnis et provinciis, nec apud se et in curia sua recipiat, admittat aut patîatur aliquem inimicum bannitum aut transfugam ipsius Christianissimi Régis, qui parem et reciprocam obligationem dabit jamdicto Régi Cathollco.

XI. Et cum aliquod castrum existens de hommagio dicti Christianissimi Régis, videlicet castrum de Messancourt, fuerit obsessum, captum, et solo tenus aequatum per armigeros jamdicti Régis Catholici contra foedera pacis; petit ut expensis dicti Catholici Régis castrum reedificetur et reponatur in eum statum et formam in quibus erat tempore dictae obsidionis et quod machinae aliaque mobilia in dicto Castro existentia Roberto de la Marche,

226 JOUBlfAL [Ittf

▼aisalo dicti ChristianiMimi Régis, resûtnantOTy necmm bona quae ab eo cepenmt.

Après qae lesdictes pétitions et demandes forent baillées au cardinal d'York, il les communiqoa aux ambassadeurs de Flandres» qui, en lieu d'y respoodre, baillèrent une invective de laquelle la teneur ensuit :

Carolus Caesar unwersia salutem.

Quemadmodum sapientium semper fuit judicium, reges et principes in terris constituti sont ut societatem humanam, — quae alioquin facile dilabitur, dum quisque nimis suo commodo studet, otia sua intervertit, pro pace discordiam, pro quiète seditiones quaerit, — in quadam rationis norma continerent ef&cerentque ita inter se obedientes homines, sicuti videmus sidéra, coelos ipsaqae, quae sola naturae vi aguntur animantia, magno renun auctori parère, ab ejus fere nunquam instituto discedère, hocquc cum ceteros, tum illos maxime praestare debere existimavimus, quos amplioribus donis majorique potestate dotavit maximus Deus. Quod si in terris est aut unquam fuit, qui hoc nomine multum debuerit ipsi opiimo Deo, eos nos imprimis esse arbitramur, qui plurimum debeamus, quum plura nobis esse collata régna videamus, quod ut vix sufficere possimus; et profecto tum nostro naturae instructu, tum more majorum nostrorum, ejos semper animi fuimus ut pro viribus pacem christianam tueremur, illi omni conatu studeremus, arma vero in impios sacrosanctae ipsius nostrae religionis hostes exèrceremus, illos finibus nostris propulsaremus Dominumque et Deum nostrum et salvatorem Christum ad sua restitueremus. Qua de causa fuerunt illa regni nostri Hispaniamm auspicia, dum Œnobarbum Turchum, qui trium in Afiiica regum tributariorum nostrorum dominio incubabat, non

1521] DB JEAN BARRILLON. 327

solam possessione repulimus, eos reges restituimus, sed perfidum hostem ad intemecionem delevimus; eo perdnuit classis, quam optima militum sobole înstructam non multo post in Âffricam emiseramus, quae, ad versa deinde tempestate^ in ejus ora coUuctata et deinde misère coUisa [est]; ad quam cladem nihil tamen animos rémittentes novam instruximus, qua M eningem insulam, quam vulgo Gerbas vocitant, christianis rébus nunquam non infestam ac a majoribus nostris nonnunquam frustra tentatam, recepimus, totumque fere intemum mare, quod a Gadibus in Adriam usque excurrit, christianis tutum reddidimus, non Franciscum, Gallorum regem, imitati, qui dum a Pontifice maximo rogaretur ut suis etiam opibus adversus impiorum hostium conatus assisteret, veluti in re in qua totius christianae reipublicae, cujus ipse Gallorum rex est pars non vilis, salus agebatur, non veritus est dicere» tamen etsi christianissimus appelari velit, ut ii sua defensarent qui proximiores perieulo essent, id etiam se actumm quum sua urgerentur, tanquam non satis notum sit quod Gallus semper ab hujusmodi perieulo longe absit in umbilico quodam modo Christianitatis constitutus. Non attinet nnnc ut dicamus quas alias classes omaverimus ut in novo aurifero orbe, clarissimi régis et avi nostri Fer^ dinandi auspitiis quaesito, ditionem nostram sed Chrisd podus propagaremuSy quidve demum obtulerimus dum, adhuc vivente altero avo nostro serenissimo Maximiliano Caesare, de subvertendo Turcarum imperio, communibus Chrisdanorum opibus, pientissimi Leonis pondficis maximi hortatu, agi coeptum est, quum paucos haec latere arbitremur. At ne quisquam haec forte nos ad nostram iaudem jactare ac sine causa reffere arbitretur, haec eo perdnent ut, cum excitatum jam non parvum bellorum incendium in chrisdana reipublica conspiciamus, id est inter ipsum Francorum regem Franciscum et nos, cuicumque exploratum esse possit ne minimam quidem hujus

iU JOURNAL [fS2f

belli culpam in nos rejiciendaniy qainimo nos et in hac re esse ad pacem et tranquillitatem Christianonim communem qui in aliis semper (îiimus. Quid enim nos omisimus ut haec ipsa pax conservaretur, ut otia semper motibus anteferrentur, tanquam non notum sit quas nos matrîmoniorum leges atque formulas paene ridiculas subierimus, dum aliquando Gallorum régis filiam aut vix natam aut nondum in lucem editam, ipsius pacis studio, in uxorem ducere pacti sumus et qui nec unquam adhue ab hujusmodi sponsionibus discessera mus nec alia quaesieramus conjugia, tametsi uxores nobis et non dégénères et nostrae convenientes aetati atque opibus offerrentur, ex quibus egregiam jam sobolem et suscipere et ad tantorum regnorum nostrorum successionem alere potuissemus. Non Burgundiam, non tôt alia dominia, quae contra omne jus fasque possidet Gallus, non tôt injurias majoribus nostris illatas, non totiens rupta foedera violatum jusjurandum, violatum laesumque a Gallis jus et honestatem publicam prae oculis habuimus. Posterganea haec omnia, quietis christianae gratia, censimus. Quinimo regnum Neopolitanum centenum millium ducatorum annua pensione oneravimus, ut haec sancta pax esset, quamquam id regnum ad nos libero jure spectabat, tum quia decreto Julii secundi pontificis maximi Ludovicus Franciae rex feudo privatus fuerat, tum quod omne jus, si quoddam jus in eo regno a Gallis praetenderetur, remissum fuerat et condonatum ex matrimonio reginae Ârragonum, itaque, quod ea vivente nichil prorsus postulari in ea re potuisset. Immunis tamen foedere cum Gallo, annuam pecuniam, quanquam indebitam, persolvimus quamdiu foedera servanda censuit et quoad ipsemet foedera rupta esse voluit, nisi daremus obsides, ad quos ex foederis forma (Deum testamur) aut aliqua certa promissione minime tenebamur. At, quid dicemus ! quum ardenti nimis studio banc communem populôrum pacem prosequimur, a christianique

4524] DE JEAN BARRILLON. 229

sanguinis efiiisione abhoremas, pateraae paene pietatis foimus obliti, dum avum nostrum Maximilianum, in quo omnia consilia nostra, totaque nostra spes reposita esse debebant> faustoque numine Italiam ingressum sammisqae opibas fretum prmcipum nostrorum memoria nuUi in re bellica secundum, in medio quodam modo fortunae corsa revocayimusy milleque artibus ad deponenda arma, ad indutias quinquennales cum Venetis tune hostibus et ad pacem cum Gallls induximus ac paene coegimus, seu potius coegit amor pietasque ejus erga nos, fuimusque causa ut tanta expeditio, quae jam propemodum confecta erat, omnino dissolyeretur ac tam multa, quae ad ipsius avi nostri et nostras demum manus venissent et optimo jure spectant, in hostium potestate manserint, multaque etiam, quo pan firmior diuturniorque esset, rogatu nostro e manibus misent ipse avus noster et in bis clarissimam urbem Yeronam qua nichil nobis ad Italiam oportunius, nicbil munitius. Numquid non novit haec orbis? Quid praeterea referemus quotiens et a morte utriusque avi nostri non minus nobis oportunum quam aequum fuisset, ut a foederibus ipsis, mille jam instructi Gallorum injuriis contra foederum formam illatis, discederemus, quae tam in Gallia quam in Italia ad nos pertinent reciperemus, imperium multo latins propagaremus, majoruot injurias ulcisceremur, pemitiosum talium foederum jugum excuteremus, eis nos exsolveremus, tum maxime cum, ad Romanum imperium evecti, id novo etiam et necessario quodam jure facere inducebamur, ut electionis ac coronationis nostrae leges jusjurandumque adimpleremus. Quo tempore et potentissimos reges totis animis et viribus in sententiam nostram currentes et régna omnia nostra, vere intégra, nundum civilibus discordiis foedata, et uniyersam fere Italiam nos una voce, uno spiritu flagitantem habebamus; a nostra tamen natura, a nostris moribus, a nostris inatitutb nunquam discedendum putavimus. Ipse

230 JOURNAL [iSM

vero Gallus quanto magis nos semper pacis quieti inciimbere videt, tanto callidius vafriusque ac vulpis magis more in nos moliri coepit, seminariumque seditionum ac ruinae in christiana Repablica jacere et, dum nos filium appellai nobisque blandiri videtar, venena in nos undique effiindere, nos mordere, nos lacerare ac quodam modo per subterraneos specus atque cuniculos res nostras subvertere, quantum in se fuit, et in praecipitium dare nunquam destitit. Quum enim, yivente adhuc Maximiliano Caesare, avo nostrOy de nostra in Romanorum Regem electîone ageretur, qua in re expediebat prius Maximilianum Caesarem coronari, essetque jam persuasus beatissimus Pon* tifex ad celebrandam per reverendissimos cardinales et legatos suos ejusmodi coronationem in Italiae limitibos, nichil omisit bonus pater Gallus ut Sanctitatem Suam a tam salutari consilio dejiceret; inde, mortuo Maximiliano, dum ad eam electionem, cujus jam satis per illius vitam bona iundamenta jacta erant, procedendum esset, novit tota Germania, sciunt sacri Imperii Electores, non ignorât et ipse sanctissimus dominus noster quas Gallus ipse tragoedias moverit, quas minas ac quantis largitionibua etiam, quibus artibus, quam maledictis etiam et veneficis verbis se nobis opponere studuit, ut vel ipsum Imperium, ^od forte nunquam apud Gallos fuit, novo quodam sidère ad se traheret aut saltem in eo nos, qui a majoribus nostris nichil aliud quam imperare, si de nobis hoc dicere licet, didicimus, excluderet aut mille nobis impedimenta afferet. Dicat et ipse Pontifex maximus quotiens deinde iuerint sibi obtusae aures, dum bonus Gallus omni conatu agit ne nobiscum super investitura regni NeapoKtani dispensaretur, imo potius regno ipso, ubi imperium acceptaremus, privaremur. Nec attinet nunc ut dicamns quibus machinis usus (uerit Gallus ut, posteaquam frustra in electione laboraverat, saltem coronationem, quae de more in Aquensi civitate fuerat celebranda, quoquo modo

1521] DE JEAN BARRILLON. 23i

distraberet ac, si fieii posset, omnino impediret, quod reverendissimi ipsi et illustres sacri Imperii electores et eomplures alii Germaniae proceres melius novere quam nos, qui nunquam vacuas pollicitationibus Gallicis aures habuere, cum quibus tamen forte aliquid perfecisset GalluSy ni eorum yirtus bis omnibus, vel in ipsa Imperii electione, aditum perclusisset, quae de nobis, ne uno quidem dissentiente, facta fuit. Quotiens et conatus est Gallus, dum Imperii comitia Wormatiae baberemus, in quibus non de Imperii tantum pace, tranquillitate, décore et optimo regimine, sed communi totius christiani orbis bono agendum fuit, ut totum illud tempus per inanes con- Boltationes atque altercationes traduceretur, nicbil boni, nichil salutaris statueretur, quidque ne non omnia turbaret. Pestilentissimum etiam Lutheranum virus fovere variisque artibus difiîmdere non destitit, veluti bac via ad novos summos Pontifices, ad novos Caesares creandos, ad certam christiani orbis ruinam parandam et implacabiles tempestates excitandas aditus patefieri videretur. Ecquid praeterea omisit Gallus quo, apud fortissimam gentem Helvetios et cum qua hereditarinm et perpetuum foedus jam per tôt tempora habemus, nos in invidiam traberet, eorum in nos odia, eorum in nos arma concitaret, quasi nos ab ipsis Helvetiis, quos ultra perpetuam amicitiam semper magni fecimus et tum maxime tempore quo ad Imperium evecti sumus, veluti perpétua sacri Imperii membra, quonimque privilégia, quae a sacro obtinuerunt Imperio, non solum conservare sed augere intendimus, adversi aliquid ac perodiosi unquam sperare deberemus. Quaenam verba ibi jactari fecit, quae in caput nostrum convitia, quae in nostram dignitatem, quorum forte aliqua referremus ni nimium a persona regia abhorrèrent. Quae, credimus, Helvetii^^ magis mirati fuissent, ni jamdiu compertum haberent qiiae semper fuerit Gallorum procacitas, qoae peUilantia; qui [laudem], ut bene noverunt, dixere

232 JOUMAL [f52i

et in pIoiimiB locis scriptam reliqaere, post Mediolanentem pngiiam, quae tamen haud incmenta fiierat Gallis : Francisco, régi Prancorunij domitori rusticorum, quiqae semper aestimavere nichîl in orbe potentius, quam in Helvetiifl, auro gallico. Miramar cerie magnanimos Helvetios, qui vix adhac bene sicca habent vulnera ex superiori praelio lagentque adhue alionim funera, qui pariter in Italia contra Gallos ad urbem Novariam decertando tam gloriose oecubuere, potuisse ita se [régis] Gallorum aucupiis pervios praebere, ut illius antiquas technas, illius fraudes parumque constantem fidem obliviscerentur, qui Helvetiomm amicitiam nunquam aliquid facere consuevit, nisi aut extremo suc periculo, quemadmoduno^ superioribus annis, aut in aliorum injuriam. Huicque Gai-. lus semper occupatus fuit, quo majora in nos odia exerceret. Cum enim tôt jamdiu dolis et artibus multisque aliisy quae referremus si minus esset longum, parum in nos proficere se vidit, ad alia multo indigniora, veluti leo rugiensy illico animum convertit, incepta exsequi conatos armisy jam ut, atque aperto marte acturus, vidit procul dubio oblatam sibi optimam occasionem ut nos armis invaderet, ut in nos more iEsopiaci lupi saeviret ; causam ex occasione nactus, dum Hispaniae régna, armis inter se concitata videt, non Imperio nostro parère, non nobis reditus, non tributa persolvere, verum majoribus nos dispendiis onerare; dumque nos putat pecunia, potissimo belli nervo, exhaustos ob tôt a nobis, et in multis omandis classibus et aliis ad dignitatem et amplitudinem nostram et regnorum nostrorum tuendam, sumptus factos ; dumque nos videt in Wormatiae conventibus occupatos nosque non bella sed otia spectare, illius in nos tôt injurias dissimulare, nichil obstrepere, nichil queri. Imprimis igitur Helvetiis atudet, sublatoque, quod cum eis nobis intercedit, foedere, eos in nos et imperium sacrum armare, totisque viribus concitare, aut

1591] DE JEAN BARRILLON. 233

saltem ad suam deffensionem sibi jungere conatur; et si tamen non in nostram et Imperii sacri injuriam eos consentirez foedere saltem defensivo, quod cum eis percussit, ab omni se injuria protectam iri, totque dominia, quae sola vi occupât, deffensare posse [obtinuit], tanquam sit minus iniquum rerum nostrarum et Imperii sacri occupatorem protegere, tueri, deffendere quam cum eo arma in nos Imperiumque assumere. Ceterum multo longius sperabat seditiosus Galli animus, quum non ad protectionem, sed ad apertam offensam illa Helvetiorum consiliatio spectaret et quis non vidit nempe, per Helvetios firmata praesertim Italiae securitate, ipsum Gallum omnes in nos ^xipiaSy quotquot tam in Gallia quam in Italia habebat, paulo post exonerare ac tanquam integrum et egregie armatnm in nos quasi incautos et inermes saeyire potuisse. Qui, ut haec impia consilia magis dissimularet, rapacissimumque lupum ageret in pelle ovis, ac, si res maie cédèrent, omnem a se culpam remotam forte dicere posset, per alios primo rem agrediendam censuit^ Principio itaque Robertum de Marcha, dominum de Sedan, subditum et vassalum ducatus nostri Lucemburgiae nobisque juratum, ad rebellionem induxit ac violato foedere Gallicis eum stipendiis oneratum, gallicoque auctum exercitu in nos et dominia nostra immisit, per quem non parva jam belli initia suscitaverit, nisi nos opportune illius conatibus obviam fuissemus, quem et ita demum tractavimus ut brevi suae eum perfidiae atque temeritatis poenituerit, aut saltem dignas luerit poenas. Similes quoque conatus idem Gallorum rex cum Gueldrensi et Wirtembergensi, nonnuUisque aliis Germaniae proceribus, excitare tentaverat, qui tum forte malo exitu Roberti perterriti in primo agendarum rerum limine subsedere. Simili consilio in nostrum Navfliae regnum omni praesidio, utpote nichil hujusmodî tîinens, vacuum, majores etiam copias atque exercitum induxit^ regnum occupavit, in fines usque

2S4 JOURNAL [15îi

Castellae processit, multo longius processums, totanMjiie si fieri posset Hispaniam, inito cam rebellibos Hîspanne civitatibiis foedere, subjugatunis ni divina virtus rebns nostris a£fulsisset ut eodem tempore, quo maxime res nottrae urgebantur et ab omni procal concordia videbantUTy in unum velnti corpus animos Uispanonim coire yolaeril, armaque nniformi omniam consensa ampère, majoresqne animos adversus tam insidiosum hostem concipere. Qind enim potait esse indignius quam nt Gallus Hispaniam, gentium fortissimanim altricemy ita veluti ex insidiis occapatam invaderet, illius gloriam, illins dignitatem nna com nostra pessumdaret. Ât nune experitor Gallus quam prmesens nobis affecerit Deus, quam perfidiae ultor et nottt tantum in Hispania et cum Roberto de Marca sed et in Italia cum Pontifice maximo, justitiae cultore, summi Dei in terris vicario, qui non solum a Gallo se nunquam seduei non est passus, dum sibi primum perpetuam securitatem et regni etiam nostri occupadonem promittit, ac deinde etiam ad arma mit contra Suam Sanctitatem, tentatoque prius regioy vere divino, ut credere est, spiritu suffiisus, omnes illos conatus, quos a Sanctitate sua in pemitiem nostram Gallus procurabat, in Gallum convertit, ac ita ut paene in bello nobis summus ipse Pontifex praecursor esse voluerit. Noverat enim jamdudum sapientissimus Pontifex quales fuissent semper nostri cogitatus, quae nostra consilia in omanda et augenda christiana Republica^ quantumque interesset ut Caesar cum Pontifice veluti ipsius christiani orbis luminaria, bene insimul assen tirent, quibus tamen tenebricosus Gallus tenebras efiEiindere posse crediderat aliquamque pemiciosam eclipsim inducere. Tantum vero abest ut haec nostra commenta sint aut quicquam ab ipsa rei veritate aliéna, ut sicuti unns Deus vivit, possumus etiam litteras oslettdere quas xix* die junii ipse rex Franciae sua manu signatas ad Albertum Carpy Romam dabat, quae divino, ut credere fas est, initu,

4521] DE JEAN BARRILLON. 235

dnm haec scribimusy ad manus nostras delatae sunt, quihas aperte constat quas nobis jamdiu insidias, qaas fraudeSy qaam niinam moliretur Gallus. Possemus etiam in praesens referre quibus artibus, quo lenocinio adnitatur, numquam dormiens, ut, tametsi tôt in nos malonim consciiis, Angliae régi sanctimoniam persuadeat, ipsumque serenissimum regem, a£Snem et iratrem nostrum, strictoque nobis foedere conjunctum, in fide et jurejurando, quo invicem omnes très tenebamur, naufragare faciat, divina atque humana jura contemnere, humanitatem, religionem fiEuque oblivisci» ut nobis, sicuti ex fide jurejurandoque tenetur, suppetias non afferat, non praesto sit, non faciat more boni et christiani principis. Quum tamen nichil ambigimus ipsum Angliae regem ita facturum ut ab institutis suis non discedat, quum nunquam consueverit fallere fidem aut aliquid agere a tanto rege et principe alienum, stabit promissis et juratis, nosque in tam honesta causa juvabit. Quum vero nunc exercitum Gallus in Belgis paratum habeat, quam opulentum, quum détériora in dies contra nos moliatur, quis non videt et quis ergo, ne tam plura in hanc sententiam afferamus, luce clarius non intueatur cuinam tanti belli origo ascribenda sit, uter nostrum sit qui foedera, qui jusjurandum solvaty qui jus violet, qui paci bellum, tranquillitati motusy seditioneSy ruinas, incendia, caedes, caeteraque, quae bellum parare solet, anteponat namque omnium indignissime ferimus totam hanc bellorum culpam, hanc christianae quietis turbationem in nos transferre non erubuit, hic fraudulentus hostis, et in litteris praesertim quas, dam adhuc in Wormadae conventibus occuparemur, ad singulos electores dédit nec dubitamus eum apud alios christiani orbis potentatus et Helvetios imprimis jactasse tria maxima crimina : primo, namque accusabat nos quod centena illa aureorum millia quae, quamquam ut diximus indebite imposueramus nostro Neapolitano regno, non

236 JOURNAL [i5îi

solvissemusy eaqae de causa a foedeiibus discessùse nos argnebat, tametsi de ea pecunia sadsfecerimus, quoad Gallus ipse standum foederi censuit; ac cam ipse primiiSy nullo, ut saperius dicebamas, merito nostro, solaUun foedus dixit, esto, tamen quod est a rei veritate alienam, qaod pecomam illam non repraesentassemus, eo tamen casu ex ipso foedere remedium paratam habebat ; — mrsus qaod sibi scripsissemus quod si Robertus de Marcha, aut alius quicumque ex bis qui ab ipso Gallorum rege dépendent, in nos aut dominia nostra contra foederum formam molirentur, tune nos intelligeremus foedera esse rupta, tamquam proh dolor! adacto quasi jam ad manipulum gladio, nobis nondum conqueri liceret et dicere ruptum foedus ab eo qui nobis et populis nostris et in Belgis et Hispania, suo aut aliorum duetu, suis tamen armis et opibus, arma inferret, oppida expugnaret, agros ferro et igni vastaret, aliisque multis in locis apertum adversus nos bellum moliretur, tanquam diu ante in foederis yiolationem tabellarios nostros in Gallia intercepisset; — tertium vero in quo se excusabat erat quod diceret, si isy quem ipse regem Navarrae appellat, regni recuperandi gratia bellum moveret, non posse se ei auxilia denegare eo quod diceret in foedere Noviodunensi cautum esse ut, nisi infra certum tempus ipsum regnum restitueretur, aut cur id fieri non deberet sufficiens causa non diceretur, adesse posset ipsius regni recuperationi. Quod si ita est et reliqua régna perdamus! cum nuUa in eo foedere de regni restitutione fiât mentio, nec teneamur ad aliquam causam abducendam cur restitutio fieri non debeat, imo ipsa foederis forma talis est quod quamprimum in Hispaniam pervenissemus, si placeret reginae Navarrae et liberis suis mittere suos oratores et deputatos nobis demonstraturos jus quod pretendunt in ipso regno Navarrae, his auditis, intellectoque jure ipsius reginae et liberorum suorum, curaremus ut eadem regina et liberi possent

4524] DE JEAN BABRILLON. 237

nttionabiliter contentari; cumque nuUa de hujasmodi jure nobis facta fuerit fides, ac per nos non steterit quo minus de juribus ipsorum cognosceretur, non videmus quod ulla in nos ejusmodi culpa rejici [possit], cum et praeterea pluribus legitimis suffulti titulis simus intentionem adversae partis penitus excludentibus; quod alias et in Montepessttlano, dum de interpretatione ipsius foederis Noviodunensis ageretur, per oratores nostros amplissime et liquido ostensum fuit et cum etiam post foedus Noviodunense alterum Londoniense intercesserit, quo in universum quarumcumque rerum bine inde possessarum seu occupatarum turbatio prohibeatur. Sed quid sibi vult illud, dum Gallus in eis litteris ad electores profectionis illius Navarrae régis ad regni fines cansam esse dicebat» quod vell#t exigere a subditis dotem sororis, cum jam tamen totum illud bellum decretum haberet, omniaque in procinctu, conareturque adhuc ipse Gallus in re tam clara nobis yel potius universo orbi caliginem inducere! Quo ergo jure potuerit Gallus de bac parte nobis adversari videbit [Deus], a quo justicia omnis processit, sumetque aut de Gallo aut de nobis dignas poenas> de Gallo quidem, quod tôt seditiones concitat, totque motus créât. Eoque nobis minus mirum videtur, cum ille idem sit qui ad regni sui primitias bellum atrocissimum et multo christiano sanguine nobilitatum in Italia gessit, quod non in MauroSy non in Turchas sed in nos signa intulerit, cujus si nos exemplum imitari voluissemus forte nunc bac belli molestia nos et fidèles populi careremus Gallusque, qui nescit grana sua in pace comedere, non habuisset unde tantos animos hauriret. Ât postquam eo yentum est ut jam non sine maxima ignominia summaque injuria tum nostra tum populorum nostrorum, bellum amplius detrectare nequeamus, cogamurque christiano sanguine immaeulatas in hune usque diem nostras manus in Christianos, quod nichil magis detestamur, armare, dabimus operam

238 JOURNAL [i5îi

uty Deo optimo maximo judice, universus orbis cognoseti quam inique Gallus in nos arma, quam juste nos in eom induerimus speramusque illos omnes, qui justidam, qui aequitatem, qui pietatem colère semper consueyere, et Helvetios maxime foederatos nostros, nobis, in tam josta causa, non solum non repugnaturos, sed pro viribus affbturos, unde evenire possit quod tam seditioso yiro, christianae pacis eversore, aut sublato, aut in meliorem vitam redacto, respublica christiana et meliora quam unquam alias quietem adipisci possit ac illius fines quo digne Christus dominari deberet propagari.

Les ambassadeurs de France baillèrent au cardinal d'York une autre invective pour respondre à cdle desdicts ambassadeurs de Flandres, de laquelle b teneur s'ensuit :

Responce du Roy à la susdicte invectis^e.

Franciscus, Francorum rex christianissimus^ universis salutem. — Regum munus est subditos sibi populos festa pace foyere, cum finitimis concordiam fidemque sancte colère, vimque sibi et suis illatam depellere. Quare dignatus est Homerus reges deorum nomine, quod justitiae pietatisque cultores, malorumque ayersores forent, appellare, ob idque pro sceptro ciconiam justitiae pietatisque symbolum attribuit. Hac yia processere yere Romani ceterique principes, qui regum officio pulchre functi sunt, et horum maxime Francorum reges, quorum nomina resque bello et pace gestae ita in aperto sunt ut recitatione non desiderent. Quod si liceret per otium digredi et rem gallicam uti est a suis principiis repetere, facile inyenias neminem Francorum regum fuisse qui non idem pacis studiosissimus pietatisque exactus cultor fiierit. Si yero bella inciderunt.

1524] DE JBAN BAIUULLON. 2S9

al fert hamananim rerum conditio, quae eonim quietam alioqui animum commoverint, non ultro bellum intulere sed illatum aegre conctanterque, ut fuit semper eorum ingenium proclive ad quietudinem, soscipere ai susceptiim irritatis animis summa vi gessere, cum ans, focis penatibusque pugnaretur, majoribusque semper animis et perlinatius pro fide arma sumpserunt et sumpta longius ceteris protulerunt, ita ut nullus sit cum franco milite congressus que non pugnae cito poenituerit : testantur lot de hosdbus partae victoriae, tôt certa spolia, tôt erecta trophea, tôt acti triumphi non semel [ab eo] vindicatam christianam pietatem, saepiusque et felicius^ cum impio hoste pro fide dimicatum, quam a quavis alia gente. Inde christianissimi nomen Gallis regibus inditum delatumque romanum imperium, gallica quidem virtute et regum indole partum, sed cujus umbram fumumque Germaniy velut ignavi fuci, sibi arroganter vendicant. Bella itaque sacra, per Francum cum impio hoste suscepta, ita demum, eo debellato, dirimebantur, profana yero ita gerere consueverant ut in pace viveretur. Hic fuit plurimus mos Francorum regum, haec gentis instituta legesque. Quibus institutis legibusque si quisque regum, qui antea regnaverit, exacte studioseque vixerit, nos prae ceteris qui non modo per superiorum regum vestigia ire, sed etiam ipsa quoad fieri posset longo praeire intervalle studuimus. Neque id arroganter a quoque dictum existimari volumus, cum nec ad gloriam ea dixerimus, neque laudi ascribimus, verum eo spectant ut, cum satis compertum jam exploratumque quanta bella ruinasque Franco nomini, capiti nostro, foederatisque nostris, Flandrus intentet mineturque, quantumque belli facem circumferat, velut ad commune reipublicae christianae incendium, cujus vel maximam partem nobiscum trahimus, qi^uitumque impensae, laborum ac periculomm pro bac bellorum Erinni avertenda sustinuerîmuSi

quod si bello decertandum sit, quod totb animis abhorremuSy nos extra noxiam esse, culpaque vacare omnes intelligant, pacemque bello semper praeferrey nicbilque a nobis praetermissum quod ad conservandam pacem pertineret. Nam sub ipsis regni nostri initiis, cum salis constaret Leonem, summum Ponjtificemy Maximilianum, Romanorum Regem, Ferdinandum, regem Hispaniarum, et Helyetios foedus, quod sanctum appellabant, inter se percussisse, quo diserte caverant fidemque dederant regnum Franciae qua cuique commodum esset parte invasurosy neque ab inferendo bello destituros, quo ad totum expilassent et in praedam vertissent. Cui pesti etsi armis obviare potuissemus, omnia tamen prius pace et concordia quam armis experiri in animo habuimus ; hinc tentatae variae legationes ad conjuratos principes, quos cum a pace aliènes praesensimus et frustra tempus legationibus pacis terere, fortunam belli experti sumus, idque hostium nostrorum maximo malo : copias enim Maximiliani Sfortiae fudimus non tam ejus ductu quam alienis auspiciis Maximiliani scilicet Imperatoris, Ferdinandi, Hispaniarum régis, et Leonis, pontificis maximi, comparatas. Eo spectat pax a yicto Helvetio grandi pecunia redempta eonciliatioque et foedus cum Leone, pontifice maximo, initum, quod ut firmius et longiore tempore staret, non gravati simus ut in Romanam sedem, pontificesque pientissimum semper animum gereremus, média hieme Bononiam ad Leonem concedere, ut ostenderemus quam sincère et ex animo studeremus paci et quieti; hue etiam accedit Novioniense foedus cum Karolo Hispaniarum rege percussum, quod etsi prius et in ipso regni nostri principio tractatum apud Parisios expeditumque foret, cum tamen ille promissis juratisque legibus non staret, utpote pacis et quietis osor maximus, illum novo vinculo et jurejurando apud Novionum per legatos utrinque mis- SOS astringere oportuit, quod quam egregie servaverit

Hispaniarum rex jam jam explicabitur, non quidem nostro exemplo^ qui a percusso foedere conventisque ne ktam quidem unguem discessimus. Primum igitur omniam, cum in foedere Parisiensi conventum pactumque esBet ut Karolus, per id tempus archidux Âustriae, pro feudo Flandriae^' Arthesiique fidelitatem juraret anno aetatis suae vigesimo, quod ut observaret tantum abfuit ut pemiciosissima quaeque in rem gallicam sit molitus : nam cum veteri et regio jure summam potestatem imperiumque in Flandros et Arthesios habeamus, sitque Carolus ipse pro feudo Flandriae et Arthesii noster bénéficiariua et vassalus, et perinde satis legibus, fide et honorario qaodam jure sit coarctatus, abstinereque debeat ab omni regaliorum munere, horum tamen nichil iste veritus in nos varia et foeda commisit. Nam dum pro expeditione belli sacri contra impios fidei christianae hostes a summo Pontifice obtinuissemus ut piis largitionibus juvaremur et decrevissemus omnes illud bellum totis animis viribusque inire^ conquirere turque undique pecunia, bonus iste scilicet catholicus rex non modo pios et salutares conatus nostros non adjuvit, quin potius in terris ei subditis fregit evertitque. Edicto enim prohibuit Arthesiis et Flandris ne quid pecuniae in tam sanctam expeditionem erogaretur. Num haec sunt hominis Christiani et vere catholici pia studia, numque digna sunt honestiore quam Catholici titulo, recens enim et nova est admodum haec appellatio et in christianum orbem nuper adscita. Quam pecuniae summam et largitionem cum apud Arthesios regno gallico subditos pro sacro bello prohibuerit, quid si de impostura actum fuisset, quid si in terris non subditis pecunia ad id negotium quaesita fuisset, quos ludos hic Catholicus lusisset, quas miscuisset tragoedias, cum in ea re se fidei oppugnatorem eversoremque potius praestiterit, quam adjutorem. Huic perfidiae novum scelus in nos addidity nam apud Arthesios pro fendis rebusque

242 ' JOURNAL {iSîi

recenter acquisitis grandem exegit pecuniam, quae juris regîi est, prohibuitque id pecuniae questoribus regiis exsolvi, nec id mirum ut, quod parum, non sit veritus sacram impedire militiam et de fide catholica, immo potius de Deo maie mereri, [cum] nichil non in dominum et principem (uerat ausunis. Âtque ut semel de via declinavit divinaque ethumana jura permiscuit, justitiam, quae est regnorum columen, nec ipse coluit, sed nec subditis, qui ex vetere instituto Parisiis supremum jus audiebant, a senatu parisiensi jus reddi, judicatumque exsolvi et militas passus est. Quod si juris reverentia nonnullos judicatls parère induxerit, eosdem maie multavit, deportavit, misereque affecit. Âd haec, cum majorum beneficiorum dignitatumque nominatio, — ita enim inter Leonem chriatianissimum Pontificem maximum et nos Bononiae conventum, — ad nos spectaret, non puduit tamen ingratum et contumacem istum vassalum proclamate edicere prohibereque ne manda tis nostris judicibusque pro causa abbatiali sancti Johannis de Monte et Montis Sancti Eligii delegatis pareretur, abnegavitque jus nobis in nominatione beneficiorum competere. In comitatu Arthesii impia autem crimina, nephandaque facinora hic noster vassalos pulchre condonavit, quod juris nostri est, concedendo lîtteras gratiae, non tam ut clementiam, benignitatemque suam liberaliter in facinorosos homines, quorum fautorest maximus, exerceret, quam nobis ut incommodaret afficeretque juribus nostris. Et quod jamdiu malum parturiisset tandem ut pareret et exulcerati in nos animi vomicas proderet, imperavit describi juventutem ad arma idoneam comitatus Arthesii, id quod infra jus est et potestatem vassali, juriumque nostrorum vel optima pars est. Et, ut nunquam pervicaciae suae finem faceret, monetam nostram minore pretio quam a nobis constitutum esset aestimari jussit, commeatuque et annona prohibuit vicina regni nostri loca juvari. Haec et pleraque alia sunt vassali et

i52i] DE JEAN BARRILLON. 243

beneficiarii nostrî officâay haec grati animi obsequia : pro pietate nobis débita summa impietas, pro fide et justa in nos deyotione, machination pro reverentia contemptus et ludibrium, quae etsi animum nostrum, at par erat, ad jastam ultionem inducere debuissent tamque egregium perduellionem hostemque manifestarium maie perdere ejusque audaciam armis coercerey nos tamen, ut procliyis est noster ad lenitatem animas et nusquam alienus a regia majestate et clementia, id omne in nos admisimus, dissimulavimuSy studuimusque, pro singulari nostro in eum amore, aegnim ejus animum quacunque ratione curare, demumque in viam et ad ofHcium perducere. Cumque satis se ostenderet nobis fortuna, mortuo Aragonum rege et Flandro adhuc impubère et ad aetatem minus idoneo, recensque esset injuria Ferdinandi, Hispaniarum régis avi matemi, qui, violato foedere, juncto Pontifice foederatîsque aliis, nos Italia prohibere conatus erat, omnibusque copiis dominium Mediolanense hereditario jure ad nos delatum novo tyranno asserere contenderat, cumque, fractis copiis vanisque conatibus et armis virtuteque gallica pulso hoste, re Mediolanensi potiremur, contra fas jusque ac datum receptumque pro feudo Mediolanense fidei jusjurandum, vivo adhuc Ludovico, socero nostro, justissimo, clementissimoque Rege, pro successoreque suo, Maximilianus, patemus Flandri avus, in gentibus contractis copiis Francum militem Mediolanense agro pellere nisus est. Id tamen frustra tentatum, non sine Maximiliani utpote ignominia, tanto contracto exercitu, qui non modo Mediolanensem ducatum sed totam Italiam et ipsas Alpes eversuras videbatur. Haec tamen nichil nos moverint et nonmodo passi sumus in vacuam Hispaniarum possessionem ire Flandrum, sed ultro juvimus, obtulimusque ut aperta Gallia nostrisque copiis instructus in Hispaniam contenderet. NuUi praeterea fuimus impedimento quomi-

nus utraque Sicilia poûretur, etsi a plerisque sollicita esset Neapolitana expeditio et jam in manibus parta et quaesita nobis Victoria, id quod pro nostra in Flandrum et teneram ejus aetatem clementia et pîetate exsequi negleximus, nostraque auctoritate detemiimus eos qui novarum rerum aliquid erant molituri. Idem in Hispania pro sua causa fecimus, ita ut non tam gloriae suae ac juri tribuere debeat ea se régna nullo bello adeptum fuisse, quam nostris auspiciis, quibus pacata omnia recepit. Quod si ejus fortunam aegre tulissemus, revocassemusque spirantes adhuc avonim injurias, futurum erat ut Flandnis avo, ita et regnis facile orbaretur. At nunc, cum id beneficii nobis deberet in acceptum ferre, gratumque in nos animum ostendere, causatur nos in cau^ fuisse Hispanicae seditionis nostroque ductu erupisse tôt populorum rebelliones et tumultus, quos, ita Deus nos amet, tantum abest ut commoverimus, ut tumultus jam coeptos vix credere potuerimus et de his, facta fide, ex animo doluerimus. Quod si regnandi imperitia, quaestorumque suorum gravis impostura et habendi inexhausta cupido, justitiaeque vilis aut nulla aestimatio in causa sunt Hispanici tumultus, innocentiam nostram nichil Flandnis molestet, culpae suae sed tantum illa tribuat, comprimatque suorum rapacitatem, quorum nequitia id evenit mali. Ad haec, quae commemoramus, officia, hoc novum addidimus, quo nichil humanius, nichil ad ineundam gratiam elBcacius esse potest : depositis odiis Flandrum nobis afKnitate juncturum in animum induximus, percusso Novionii per legatos novo foedere, carissimam eamque unicam filiam nostram in matrimonium illi promisimus, genenim diximus. Si quis ad hanc mansuetudinem piumque animum addi potuisset ultro etiam obtulissemus. Nichil tamen haec omnia pietatis officia ingratum Flandri animum commovere, quin potius ut est pacis insolens et qui

I&2I] DE JEAN BARIULLON. 245

nallis pactis conyentlsque yel sancte juratis contineri potest, sed hue et illuc Prothei in morem proripit nullisqae vinculis astringitur, quod vel statim ostendit : quas enim fidei sponsiones ex urbibus castrisque ac proceribus, ut ex foedere Novionensi convenerat, pro matrimonio dare erat pollicitus minime praestitit. Nos vero sponsiones ipsas obtulimus neque per nos stetit quominus receptae sint; at qui, ut est Flandrus, paulo momento hue vel illuc impellitur, nichil veritus jusjurandum pro matrimonio filiae nostrae carissimae praesûtum violare, alias appetiit nuptiaSy modo régis Portugalliae filiam, modo sororcm régis Hungariae sibi deposcens. Discant exemplo nostro Portugallus et Hungarus ceterique principes cum hoc tam futili proco filiarum nuptias pascisci, quas vel statim spemet^ yel, minima quaesita causa, ab eis leviter divertet. Non praeteribimus etiam sollicitatum fuisse a Flandro invictissimum Angliae regem, nobis summa amicitia et foedere conjunctum, ut filiam, quam unicam habet, primogenito nostro Delphino Viennensi pactam, ei sponderet nuptiasque filii nostri repudiaret. At Anglus rex, ut est in nos animatus, initorum foederum observantissimus haec non obaudivit, pactis stetit, staturumque perpetuo, ut aequum est, tantum Regem, speramus. Diximus quae pîetatis ofEcia in Flandrum exercuimus, quae, etiam si a nobis praetermissa forent, nemo omnium erat qui ignoraret, cum jam ante oculos et ora hominum quotidie versentur et quasi digitis tractari possint; pro quibus nova et in dies recentia mala a Flandre recepimus, dum se filium jactat, dum generum gloriatur, dum nobis arridet, nichil non molitur, omnem movet lapidem, nichil impietatis hostilitatisque praetermittit, quo nos urbibus, oppidis, castris ducaûbusque deturbet et extrudat, ad haec subditos nobis populos sollicitât, animes ad defectioncm allicit, ab of&cio revocat, excursiones in agros finitimos

multis locis facit, populaturque arces et oppida diripit^

evertit aequat solo, omniaque belli incommoda ac mala

nobis subditisque nostris inferre contendit. Ex saltu Pyre-

neo qui Fontem Rabidum colunt et qui in arce hispani

milites stationem agunt, armis machinisque, villam Hen-

daye nostrae ditionis paene everterunt et nonnuUos ejus

villae incolas foede necarunt, cujus excursionis animadver-

sionem et violati foederis poenas in noxios homines com

placide per legatos posceremus, nulla re impetrata, legati

nostri rediere. Alio loco recens est excursio militum qui

sunt in praesidio Ivoviense, qui populati sunt villas

Vazelle, Ballan, Francheval, et Porrou gallici territorii.

Taccmus negatum jus subditis nostris, qui ab Hispanis

piraticam exercentibus spoliati bonis fuerant, etsi id inter

nos conventum fuerit ex convento saepius repetito; dati

[sunt] per nos judices nunquam tamen ex Hispania parte

altéra transmissi, utpote qui nec jus in se dici nec res ex

aequo repetitas solvere vellent. Haec a subditis admissa.

Verum graviora in nos ausus est Flandrus, nam bellos

iste gêner, etsi ex foedere novionensi nobis in singulos

annos centena auréorum millia pro regno Neapolitano

pendere deberet, solutionem tamen multorum annorum

detrectavit, quodque indignum est et gravate audimus,

nobiles neapolitanos (idem nobilis Gallici secutos bonis

civitatique minimeque restituit, sicut ex foedere convene*

rat ad Tripaldam inito. Praeterea, quid, per Deum immor-

talem, indignius, quid durius, quid minus tolerandum

committi possit quam regnum Navarrae, per avum aperta

vî et bello ademptum principi regum omnium optimo

(pace aliorum dictum sit), puero régi parentibus orbato ex

foedere non restituere, non causam aequam justamque

dîcere cur reddi non debeatur, saltem non satisfacere!

Haec non décent catholicum regem, haec non sunt Chris-

tiani principis officia, cum suarum sit partium pupillis

ibti] DE JEAN BARBILLON. 247

adesse, causamque et res eorum ab omni injuria tutari. At FlandruSy ut est ad rem avidus, veritus ne draco fiât nisi serpentem edat, pueri et orfani regnum contra fas jusque occupât et occupatum tantum armis tuetur cum nuUo id jure possideat. Nunc animadvertere potes quam futurus sit Flandnis in suos liberalis cum id quod suum non est mordicus retineat, quo pacto induci poterit ut sua largiatur. Ite modo duces, proceres, milites Flandri, pergite magno animo, adite pericula, spemite vulnera et mortem contemnite, en bellum remuneratorem paratum habetis, augustam magnificentiam pulchre praestabit, congiarium largissime erogabit, duplicabit annonas et de mortuorum liberos viduasque sua alet impensa, neminemque vestrum indonatum relinquet, idque maxime, si auxilio fueritis huic perfidiae egregiaeque temeritati quam per hos dies impudenter et misère machinatus est. Nam dum bonam indolem fingeret simularetque quieti et otio Germanico studere, coacto consilio Wormatiae, tantum conatus est ut, electomm et principum Germanorum decreto, delectus militum haberetur ad invadendum mediolanensem agrum exturbandosque tota Italia Gallos. Atque ut est Flandrus supina minerva, et meridionalem lucem noctumus oculis non praefert, existimabat sua tam aperta consilia nobis non esse praevisa explorataque ; nichilominus et aliud persensimus ejus cavillum, novosque motus quos nobis ciebat, cum duces Brunsvicensem et Megalopolitanum, episcopumque Constantiensem oratores ad Uelvetios mitteret coacturos exercitum ex ea gente decem millium peditum, quem mox deduceret, juncto aliunde equitatu, in nos ducatumque nostrum mediolanensem. Uorum consiliorum nichil Helvetii admisere, utpote rerum gerendarum sagacissimi exploratores, quique satis perspectum haberent harpiae cibum quaeri, et vorato mediolanense dominio, versaque in praedam Italia, se tandem extremam ejus

ingluviem impleturos. Et ubi persensit Flandrus Helvetios suis nephariis consiliis defuturos, conatusque suos frustra cecidisse, animo nondum fatîgatus, a coeptis non destitît, nam per Johannem Emmanuelem Hispanum perBdia plusquam punica et a Judaica pravitate non abhorrentem, nomcn enim satis astipulatur, Leonem decimum, summum Pontificem, dolis donisque aggredi, promissis lactare, ejusque fratrem secundum camem, reverendissimum cardlnalem Medicem, spe magnarum renim dignitatumque pellicere non destitit, quoad permutaret, eoque perduxerunt vafri homines consilio pontificem maximum, virum equidem bonum, si suo tantum consilio regeretur, ut a foederibus nobis sanctissime juratis nuUa causa discederet et ab amicitia nostra vélum verteret, pollicitereturque, novo foedere cum Uispano percusso, ad nos Italia deturbandos, auxiliares copias, pecuniamque ad sumptus bellicos in partem conferre; ad Pontificem pelliciendum usus vafer«homo hoc commento quod rex Anglus, statim întellecto foedere Pontificis cum Hispano, curaret eidem foederi adscribi, idem existimans de régis Angli fide et constantia quod de sua pontificisque. Yerum longa errabat via, qui tanti principis integritatem, fidem, dignitatem sua metiretur perfidia levitateque. Hujus Emanuelis consilium Flandrus secutus ut dolis dolos necteret, neque rem dubio Marti committeret, leoninae pelli vulpinam adsuit, — expertus enim erat Hispanus quam ex incommodo suo cum Gallo aperto bello conflixerit, — utque vulpeculae more rex hispanus bellum committeret, sollicitavit exsuies mediolanenses, quorum apud eum frequens est copia contra formulam (oederis cameracensis, necnon praecipuos singularum civitatum cives ad deffectionem adduxit, qui, ex insidiis, stato die, exsulibus in urbes receptis, ex composito simul omnem militem nostrum improvidum, nichilque hostile metuentem, adorirentur, opprimerentque,

priosquam ad signa convenire possent. Âtque ut usquequaque Flandrus suum silentium proderet, omneque virus semel in nos evomeret, perduellionis crimine se alligans, praeconis voce dixit Arthesiis Flandrensibusque ne juris audiendi graûa Parisios se conferrent ut a nostro imperio jurisdictioneque se subtraherent. Adderemus et pleraque alia quae violatorum a Flandro foederum completissimum testimonium afférent, sed tum indignitate rei permoti, tum quia omnibus rem in aperto esse jam pcrsuasum habemus, ex professo finem facimus, tantum hoc dicturi nullum esse tam quîetum pacatumque animum quin, si tôt convitiis, injuriis insignibusque contumiliis impetitus, tôt periculis illatisque damnis affectus fuisset, non protinus ad arma prosiluisset. Quotus enim quisque est vel privatae fortunae homo, qui, si suae conditioni statuique fraudem ac fucum fieri agnoverit, mox ad ultionem non se comparet? Nunc autem, cum non causam solum nostram, verum et tanti regni gerimus, qui impuberem Flandrum et consîlio et opibus juvimus, régna in pace adipisci omnia ab avis accepta libère condonavimus, generum adscivimus et hanc tantam tamque insignem contumcliam pro tôt coUatis beneficiis nos accipiemus feremusque aequo animo ! Non feremus , non patiemur, non sinemus ! Tantum testamur immortalem Deum, perfidiae injurianimque ultorem, nos extra culpam esse, curasseque omnia ut bello abstineremus, quae ad pacem quietemque spectarent faceremus, et invitos et reluctantes arma induisse. At suscepta eo animo geremus, ut, adjutorc Deo, qui pro justitia innocentibusque hominibus stare solet, perBdum, rebellemque Flandrum temeratae fidei, violatorum foederum et prostitutae religionis tandem pudeat, et poeniteat, speramusque non solum foederatos nostros nostro auxilio non defuturos, sed etiam alios principes, pia nostra causa permotos, sponte in nostra studia ituros.

Le xn* jour d'aoust M V' XXI, le cardinal d*York partit de Calais pour aller à Bruges devers le Roy catholique^, et mena avec luy les ambassadeurs de Flandres. On disoit qu'il y alloit pour faire condescendre le Roy catholique d'envoyer aultres ambassadeurs que ceulx qu'il avoit envoyez, lesquelz eussent pouvoir suffisant pour faire une paix ou une trefve. Ledict cardinal pria les ambassadeurs de France, aussy le Roy leur manda qu'ilz demeurassent à Calais jusques au retour dudict cardinal. Et cependant furent festoyez par les principaulx officiers du Roy d'Angleterre résidens à Calais, à sçavoir : le debitis de Calais^ et le trésorier. Le cardinal d'York avoit promis aux ambassadeurs de France que son voyage ne durèrent que huict jours ; toutesfois, il en dura prez de trois sepmaines, combien que cependant icelluy cardinal envoya ung gentilhomme de la maison du Roy d'Angleterre, nommé messire Brian, par devers .lesdictz sieurs ambassadeurs du Roy, pour s'excuser de sa longue demeure^.

1. Il entra dans la ville le 14 août avec une suite de 200 archers. L'empereur, qui était arrivé à Bruges le 7, se rendit au-devant de lui, Tembrassa, sans souffrir qu'il descendît de sa mule, et l'accompagna jusqu'aux appartements qui lui étaient réservés dans son palais.

Page 1