I. CUGNONL
DOCUMENTS SUR LE JUHILf: 225
MONITA
excerpta ex Constitutione Benedicti XIV, quae
incipit Convocatis, et ex altéra, cujus exordium
Inter prœteritos, de usu facultatum confes-
sariis tributarum commoditati, jussu
sanctissimi Domini Nostri Leonis
divina providentia
Papse XIII.
Singulares ad expiandos animos facilitâtes, quœ sacri Jubila-i causa Pœnitentiariis minoribus et Confessariis ab Apostolica Sede demandari soient, perspicuum est, intelligenter et caiite, hoc est ratione et judicio, administrari oportere. Si temere, si inconsiderate negligenterque adhibeantiir, in pertiirbationem disciplina3 facile cadent, imo finem ipsum, quo spectant natura sua, quod est bonum animarum verum et solidum, non tam assequentur quam frustrabuntur. Idcirco Benedictus XIV cum facultates extra ordinem, sacri Jubilœi gratia, dedis^et per Constitutionem Apostolicam Convocatis, de prudenti rectoque earum usu Monita attexuit, jussis gravi auctoritate Confessariis intendere ad ea animum acriter, eademque sic sequi ut normam maxime tutam inviolateque servandam.
Idem placuit Sanctissimo Domino Nostro Leoni XIII ; qui scilicet ejus consolii sapientia atque utilitate perspecta, decessoris sui exemplum imitatione renovandum judicavit. Videlicet iis ipsis Litteris Apostolicis, quas de facultatibus nuper dédit, Monita illa Benedictina separatim publicari ad commoditatem ac normam Confessariorum jussit, nonnihil tamen immutata convenienter tempori, ita ut intelligi observarique eo modo debeant, quo infra scripta sunt :
I. Primo meminerint Confessarii firma perstare qua in Constitutione Sacrarnenturn Pœnitentiœ de complici iu sexto a Benedicto XIV statuta sunt an. 1741. Excepto quidem crimine absolutionis coraplicis, quod semel aut bis admissum fuerit, quo iu casu facultas conceditur.
II. Advertant, absolutiones, commutationes, dispensationes, quarum ipsis potestas collata est, non posse a se exerceri extia actum sacrameutalis Confessionis, neque easdem a pœnitentiariis niiuoribus tum ordinariis, tum extraordinariis posse exerceri extra suam cujusque basilicam vel ecclesiam, nisi in casibus alias sibi a Majori Pœnitentiario permissis vel permittendis ; vel in casu administrandi Pœnitentiaî sacrarnenturn alicui infirmo, qui cum corporalis tegritudinis causa ad Basilicas seu Ecclesias ipsis respective designatas accedere personaliter nequeat, eorum aliquem arcessendum duxerit, ut Confessionem Sacramentalem pro Jubilsei consecutione apud ipsum expleat {ex § 25).
HT. Non prstermittant suam cuique pœnitenti salutarem pœniteutiam imponere in Sacra.mento ne prsetextu quidem Jubilœi per eumdem pœnitentem consequendi {ex
IV. Ab occultis censuris ob partem lœsam incursis non prius absolvant quam parti lœsaï pœniteus satisfecerit : vel si prius pœnitens nequeat, non eum absolvant, nisi serio promittat se satisfactunim, cum primum poterit.
V. In publicis Censuris, quarunf-absolutio est Pœnitentiariis minoribus impertita, satisfactiuni pradictie consulatur juxta praxim Pœnitentiari» Apostolica?,ad quam dirigeudus "erit pœnitens cum libello supplici, in quo, expresso nomine, cognomine ac diœcesi pœnitentis, et casu hujusmodi publicîe censura subjecto, scribat subtus Confessarius testimonium absolutionis ab eadem censura concessa? : inde enim ex Pœnitentiariœ Officio recipiet Brève in forma Missi
vel Be mias i iuxta ipsius Otticii praxiiii {ex eadem BuUa §§ 5 et 27).
VI. Violautibus clausniam Monialiuni ad maluin tiuern in casibus etiaiu occultis, iinponant probibitiunem accedendi in postevum ad Monasteriiim illud, ejusque Ecclesiani nionendo pœnitentes, ita ipsos absolvi acensuris obrelataiu violationem incuvsis, ut si inipositam illani probibitioneni non servaverint, relabautur eo ipso in eas(leni censuras. Quod si 603 sint pœnitentis ac locoruni circunistantite, ut executioni mandari nequeat prœscripta isthiec conditio, consulatur Cavdinalis Major Pœnitentiarius, qui pro sua prudentia, ubi ita nécessitas postularit, dispensare super eadem poterit (ex ^ 28).
VII. Eeligiosos vero suam violantes clausuram per mulievum introductionem ad maluni finera ita a censuris propterea incursis absolvant, ut super inbabilitate ulterius per lioc contracta ad dignitates et officia sui Ordinis consequenda nullatenus cum iisdeni dispensent {ex § 29).
VIII. A lectione prohibitoruni librorum, eorum pnesertira qui in Const. Apostolicœ SecUs designantur, non ante absolvant, quam pœnitens libros, quos in sua potestate babet, Inquisitori vel Ordinario, vel ipsi Confessario aut alii facultatem eosdem retinendi habenti tradiderit, vel se, quamprimum poterit, traditurum promiserit, si tradere ante absolutionem nequeat {ex § 30).
IX. Kegulares a suo Ordine apostatas vel fugitives non absolvant, quandiu extra Ordineni permanserint, nisi firmum propositum gérant ad suum Ordineni redeundi : quibus tamen idoneo tempore ad id exequendum prtefinito, absolutionem elargiantur cutû reincidentia, ut eo termino elapso intelligant, se fore relapsuros in eamdem sententiam et censuras, quibus ante erant innodati : et durante dicto termino moneantur, ipsis esse prohibitum exercitium sacrorum Ordinum, donec habitum resumpserint et ad Eeligionem redierint sub obedienta Superiorum {ex § 32 et ex tabella facult. Pœnitentiariis tribut.).
X. Personis Romain ab Jubikeum cousequendum veuire volentibus, non intelligitur data veniendi libertas sine obtento alias necessario suorum respective Superiorura consensu {ex § 43).
XI. Romanorum appellatione, qiioad visitationes quatuor Basilicarum per viginti dies peragendas, comprehenduntur omnes et singuli nati atque habitantes Roma:', sicut etiam nati atque habitantes in Saburbano vinearum tracta intra quintum ab Urbe lapidera. Incolarum autem nomine ad eumdem effectum intelliguutur omnes illi, qui certum aliquod officium in Urbe obtineut, vel cum spe illud obtinendi moram ibidem trahunt, ideoque in ipsa quasi domicilium acquirunt, omnesque illi qui ad eamden Urbem vel ad aliquem Suburbanuni locum intra quintum lapidera, ut supra, se contulerunt alia quacuraque de causa, quam praisentis Jubiltei lucrandi, vel, si ipsius lucrandi causa ad Urbem accesserint, eo tamen anime suut, nt per majorera anni partem, seu ultra sex menses, ibi commorentur. Reliqui omnes Peregrinorum aut Externorum nomine, quoad visitationes earumdem Basilicarum per decem dies agendas, se comprehensos intelligant {ex \ 44).
XII. Confessionera et Communionem, ad jubila?um lucrandum injunetas haud necesse est visitationibus quatuor Basilicarum pnemittere. Satis erit vel hujusmodi Visitation um decursu vel etiam iisdem expletis, Confessionis et Communionis Sacramenta suscipere {ex § 45).
XIII. Cum Coufessio Sacramentalis sit opus iujunctum, peragenda etiam erit ab eo, qui solis peccatis venialibus teneatur, si lucrari Jubilœum velit (ex § 46).
XIV. Si quis post Confessionera peractara, in lethale peccatum (quod Deus avertat) incident, antequara omnia omnino opéra ad JubilEeura lucrandum injuncta expleverit, Confessionera denuo praeraittere debebit, priusquam ultimum saltem ex aliis injunctis operibus expleat, ut Indulgentiam Jubilteo adnexam consequatur {ex § 47).
DOCUMENTS SUK LK .lUIUli: 229
XV. Quaiuvis injuiu-ta Coimiumio sit, piieii tuineu, qui noudmu ad i)riinain Coinnuinionein admissi fuerint, neque intra Annum Sanctum, rarochi jn'oprii vel Conlessarii judicio, admitteudi videantuv, censuerit possuiit al) isto injuneto opère légitime impediti, eisdemque Coinmunio in aliud pium opus, arbitrio Confessarii piicscribenduni, cumniutabitur {ex § 48).
XVI. Ad iiijuiu'tain Basilicarum visitationeni perficiendani non opus est in easdem Basilicas per Portas Sanctas vel per liarum aliquam ingredi vel regredi (ex §49).
XVII. Si quod superveniat Indultum, quo visitationum numerus initio pr^escriptus ad minorera redigatur, quisquis ante ejusmodi indultum visitationes Basilicarum per aliquas vices peregerit, visitationes a se jam peractas utiliter ipse computare poterit ad conficiendum numerura visitationum eo indulto prœscriptum, superaddendo nimirum alias, qute desint ad explendam summara indulto prit'tinitam. Si vero summam seu numerura Indulto prœfinitum antea jam expleverit, vel etiam excesserit, unum saltem diem visitationis quatuor Basilicarum prseterea adjungat, ut indulti beneficio uti valeat {ex § 50 et ex Const. Inter prœteritos § 82).
XVIII. Injunctfe pite preces, in singularum visitatione Basilicarum, ad fines Sanctitati Suœ propositos et in Bulla indictionis expressos, effundendœ, satis erit si vocales fuerint. Qui sola mente ad eosdem fines orare voluerit, laudandus est ; aliquam tamen etiam vocalem orationem adjungat {ex § 51).
XIX. Qui per Anni Sancti spatium bis a ut pluries orania et siugula opéra, primitus in hujus Jubilœi indictione prpescripta, vel superveniente forsan aliquo indulto ea qufe in ipsius Indulti concessione pro ejusdem Jubilai consecutione prjiescribuntur, plene iteraverit ; vel prius ad
' Indictionis, deinde ad Indulti formam, vel prius ad formam Indulti unius, deinde ad alterius fortasse divers! formam,
ut prsefertur, iteraverit, bis quoque aut pluries poterit Anni Sancti Jubilœum lucrari. Ita enim habita ratione annui spatii, ad quod hujusmodi jubilseum protenditur, plaçait Sanctitati Suœ de Apostolicfe liberalitatis plenitudine indulgere, ita tanien ut qui semel illarum gratiarum particeps factus est prima vice qua Jubilseum consecutus est seu qua praescripta opéra implevit, iterum earum particeps fieri non poterit, si post primam Jubilaei acquisitiouem iterum in censuras incurrerit, aut casus reservatos commiserit, vel novis votorum dispensationibus aut commutationibus indigerit (Convocatis §j 52 — Inter 'prœteritos § 84).
Si vero forte aUcui hujusmodi gratiarum nécessitas tune solum occurrat, postquam jam acquisiverit Jubilœum, seu postquam omnia opéra prœscripta impleverit, semel iisdem gratiis eum gaudere posse Sanctitas Sua bénigne concedit.
XX, Absolutio a censuris, piÊeter eas qua? datfe sint ad reincidentiam ; item commutationes votorum et dispensationes juxta concessas Jubilaeei anno respectivas facultates, sem^l obtentœ, permanent in suo vigore, etiamsi contigerit eum, qui illas jam obtinuerat, mntato postea, quod prias haboerat, sincCTo et serio proposito Jubilœum hoc lucrandi ac proinde reliqua ad id lucrandum necessaria opéra adimplendi, de eodem Jubilœo consequendo amplius non laborare {ex § 54),
XXI, Suspensio facultatum absolve ndi, dispensandi etc, pro Anno Sancto denunciata per Apostolicas Litteras sanctissimi Domini Nostri datas Pridie Kal. Octobris vertentis anni, non comprehendit ipsam Eoraanam Urbem, in qua hoc maximo anno prœstat Operariorum copiam et auxilia pro expediendis pœnitentibus non imminui. Quicumque ergo in eadem Aima Urbe hujusmodi facultatibus alioquin légitime muniti reperiantur, easdem per hune quoque annum in ipsa Urbe juxta tenorem ac pipefinitum tempus uniuscujusque concessionis alias obtentse, exercere libère poterunt [ex § 55).
XXII. Extra Urbem vero servanda omnino erit suspensio taeultatmn in ineinoratis Litteris piiescripta, per quaiii non modo facilitâtes illas, qiue causa vel occasione Indulgentianun coucessîi? fnevint, verum etiani cœteras quaslibet quocumque alio titulo et causa concassas, prgedicto anuo durante, suspensas esse et censeri debere déclarât SanctiUis Sua ; illis duntaxat exceptis, qu» ab ipsa generali suspensione raemoratis Litteris fuerunt prœservatne {ex § 56).
XXIII. Meminerint insuper, vere pœnitentes et confessas eos duntaxat intelligi, qui Confessionem actualem rite eraiserint : eani proinde omnino necessariam esse ad Jubiliieum assequendum, nec Confessionem in voto sufficere. Item Communionem Sacramentalem simul et spiritualem peragendam esse, quœ nimirum juxta Tridentini Concilii monitum {Sess. 18, caj?. 8) illorum est qui ita se prius probant et instrvunt, ut vestem nuptialem induti ad divinam niensam accédant : hinc Jubilseum non lucrari nec qui sacramentaliter duntaxat Eucharistiam suniunt, ut peccatores : nec qui spivitualiter
"tantum, qui nimirum voto illum cœlestem panem edentes, fide viva quœ per dilectionem operatur, fructum ejus et utilitatem sentiunt (Ex Constit. Bened. XIV, Inter prœteritos §§ 2, 7).
XXIY. Visitatio quatuor Basilicarum in uno die fieri débet, vel nimirum ab una ad alteram mediam noctem, vel a vesperis diei prœcedentis usque ad subsequentis vespertina crepuscula {Ex Bidla cit. §§ II, 13).
XXV. Noverint Pœnitentiarii minores, aliique Confessarii peculiaribus, Jubilai causa, facultatibus instructi, non obstante amplitudine verborum supra omnibus peccatis et excessibus quantumlibet gravibus et enormibus, interdictum sibi esse quidquid in Constitutione " Pastor bonus " Cardinali Pœnitentiario Majori interdictum est, prout essent ex, gr. qui vivente Eomano Pontifice circa Successoris electionem tractatus inierint, suffragia comparaverint, aut pactiones fecerint, et qui Astrologia judiciaria vel per
se vel per alios de statu reipublicae christianae, sive de vita aut morte Komani Pontificis pro tempore existentis inquisierint. Quod si aliquis ex praedictis casibus iisdem occurrat, adeant Cardinalem Majorem Pœnitentiariura, cui opportuna et necessaria remédia a Sanctitate Sua pra-scribentur {Ex Balla cit. § 89).
XXVI. Facultas commutandi vota dispensando distinguitur a sola ac simplici commutatione, quse subrogationem exigeret materiœ fere *qualis : sed commutatio mixta cum dispensatione est capax verai inaequalitatis inter materiam voti et rem subrogatam.
XXVII. Cum visitatio Basilicarum non sit opus, ad quod prœcepto ullo quis obligetur, sed novum opus ad consequendam Indulgentiam impositum, commutatio ejusdem fieri nequit in alia opéra, ad qu* penitens ex alio titulo sit adstrictus {ihid., § 53).
Quœ quidem Monita in menioratis Beuedieti XIV Constitutionibus luculenter proposita, mandavit Sanctissimus Dominus Noster in Ivrcem iterum tradi ; ut ex ipsorum prsescripto tutissima in animarum procuratione régula pr»sto sit, atque ut prsesenti eorumdem collectioni fides habeatur, ab aliquo Sacrœ Pœnitentiariaï Otficiari, subsignari jussit.
Datum Eomse ex sacra Pœnitentiaria anuo Incarnatiouis Dominicse millesirao octingentesimo nonagesimo nono Kalendis Novembris, Pontificatus SSnii Domini Nostri Leonis Papae XIII anno vigesimo secundo.
A. CAKCANI, S. P. Regens.
Alovsius Can. Martini, ^S'. P. Secretarius.
DOCUMENTS SUU LE JUlilLÉ 233
EXTENSIO
Universalis Jubileei in Urbe celebrati Anno Domini Millésime septingentesimo quinquagesimo ad universum Catholicum Orbem.