Gaubert, abbé de Tulle
niacensis *, et G. abbas Vosiacensis *, simulque A. vîcecomes Lemovicensis ^ ita curam habere gregis ut placere valeat vero pastori.
In diebus transactae quadragesimae misistis ad nos litteras vestras, in quibus sub anathematis interdictione prohibuistis ne Humbaldi Eliae ♦, qui contra canonum statuta et Ecclesiae décréta videbatur esse electus, societatem ampleaeremur vel ei quolibet modo obedientiam exhiberemus. At ubi litteras vestras vidimus, vestramque super hoc negotio voluntatem cognovimus, per omnia vobis obedivimus, et non solum nos ab ejus communione, verum etiam ab universorum qui ejus parti favebant societate, abscidimus. Pro qua causa insurrexerunt adversum nos illi qui nobis antea erant amici, et asserentes nos incentores esse malorum, intolerabilia mala nobis inferunt. Incendiis namque et rapinis ea quae nostra sunt destruentes, homines quoque neci tradentes, ingerunt nobis maximam pertùrbationem. Et insuper ille vester Humbaldus, qui, quamvis injuste fuisset electus, debuerat saltim usque ad suam clamationem cujuscunque religionis praetendeie decus, quosdam sagittarios, diabolica arte imbutos, confestim ad civitatem misit, qui novo sacrificandi génère corporibus occisorum plateas de die in diem repleut.
Et licet haec omnia sustineamus, tamen cum omni soUicitudine jussa vestra observamus. Verum pervenit ad nos fama vos tandem Humbaldum absolvisse a conspectu Ecclesiae et in isto mense sacerdotalem gradum vos ei velle contradere. Sed quia multa dicuntur quae a veritate aliéna esse probantur, petimus vestram excellentiam quatinus, pro respectu Dei omnipotentis et vestrae auctoritatis quae nullo fuco débet obnubilari, vos ab ejus ordinatione suspendatis, donec ejus mores et actus modumque electionis subtilius cognoscatis, si tamen electio dici potest, quae sine consilio nostro, sine communi arbitrio, sine populi voto facta est !
Certe si ipse omnium virtutum flore esset ornatus, durum nobis videretur ut homo, nobis vita et moribus incognitus, noster repente efficeretur episcopus. Quanto magis nunc, quando ille qui electus est, nuUa vitae honestate, nuUa morum probitate, nulla litterarum eruditione sit sufiultus, sed contra variis sceleribus et criminibus irretitus esse apertissime convincatur. Quae omnia nobis contradicunt ne in bac re debeamus praebere consensum. Et vita incomposita et inhonesta et electio injusta, et fama terribilis et perversa!
De his quae scripsimus si quis vobis aliter voluerit suggerere, non credat, quia, teste veritate quae Deus est, ea quae scripsimus vera esse scimus et, si