Raimond VII, comte de Toulouse, de 1222 à
villa de Aspreriis, quae ad nostrum dominium ex antique noscitur pertinere, medietatem justiciarum, fidejussionum, quistarum, albergarum, totaliter boade sive bladade, ita videlicet ut vos dominus cornes et successores vestri per ballivum vestrum et ballivum prions nostri ejusdem villas medietatem memoratam recipiatis in perpetuum bonafide. Priori vero nostrode Aspreriis reddatur reliqua medietas per eosdem ballivos; et dicti ballivi utrique parti super fidelitate, juramento praestito, sint astricti; et vos dominus comes et successores vestri sîtis nobis et hominibus dicta villae fidèles et perpetui defensores et generaliter hominibus et aliis nostris rébus omnibus, quae habemus vel visi sumus habere in tota diocesi Ruthenensi.
Nos igitur Dei gratia dictus Comes, praedictum donum a vobis gratis rccipientes, per nos et successores nostros promittimus et vobis domino abbati et capitulo et successoribus vestris quod omnia supradiaa bona fide servabimus, et tam a vobis quam a nostris illibata et illaesa servari in perpetuum firmiter faciemus, et vobis et omnibus vestris, sicut superius dictum est fidèles erimus defensores. Et ne hujus rei veritas in posterum valeat deperire , nos R. dictus comes sigillorum nostrorum munimine praesentem paginam fecimus roborari.
Datum Lemovicis,anno domini MCCXXX, quinto decimo kal. Martii, videntibus et audientibus episcopo de Avrencia (sic), et priore de Briva, et magistro P. de Ponte priore Prasdicatorum Lemovicensium, et nobili viro G. de Malamorte, et Berengerio de Laugeriis, Bertrando de Lavoca, et pluribus aliis.
Original perdu.
Copie du xvui« siècle à laBibl. Nat., ms. lat. 12082 (Monasticon galUcanum), fol. 157 ro.
xn